Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 4, Praeambulum

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 4, Praeambulum

Consequens est quaerere, secundum ordinem Damasceni, de nominibus consequentibus naturam.

Sciendum igitur quod huiusmodi nominum quaedam connotant effectum in creatura, ut iustus et misericors ; quaedam vero non connotant, ut bonus, sapiens. Item, tam horum quam illorum quaedam significant per modum abstractionis, ut iustitia, bonitas, quaedam per modum concretionis, ut iustus, bonus.

Primo ergo quaeritur an significent substantiam divinam; secundo, an eodem modo de Deo dicatur iustum et bonum ; tertio, an iustitia et huiusmodi connotent effectum; quarto, utrum eodem modo dicantur iustus et iustitia.

PrevBack to TopNext