I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 4, c. 1
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 4, C. 1
AN NOMINA CONSEQUENTIA NATURAM SIGNIFICENT SUBSTANTIAM DIVINAM.
Ad primum sic: I. a. Boethius, in libro De Trinitate: "Cum dicitur Deus iustus vel bonus, praedicatur iustitia vel bonitas quae est divinasubstantia". Ergo significant substantiam.
b. Item, iustum et bonum conveniunt tribus personis et in summa singulariter ; ergo dicuntur essentialiter, secundum regulam Augustini.
Contra: 1. Damascenus: " Iustumet bonumet sanctumsequuntur naturam, non ipsam substantiam ostendunt".
II. Item, quaeritur de hoc quod dicit Damascenus, 4 cap. I 1ibri: "Quaecumque in Deo affirmative dicuntur, non naturam, sed ea, quae sunt circanaturam eius, ostendunt, ut si bonum, si iustum, si sapiens, siquodcumque dixeris, non naturam dicis Dei, sed ea quae sunt circa naturam".
Respondeo: I. 1. Est considerare dupliciter nomen Dei: aut quantum ad significatum aut quantum ad modum significandi. Considerando significatum, omnia huiusmodi nomina, sive operationis sive privationis sive consequentia naturam sive habitudinis, ostendunt naturam. Considerando vero modum significandi qui est sicut in creatura, dicit Damascenus quod non significant naturam, sed consequentia naturam, quia ad similitudinem dicuntur eorum quae sequuntur naturam in creaturis et non significant substantiam, sed proprietatem substantiae: significant enim divinam naturam ut qualitatem sive ut habitum.
II. Ad secundum quod quaeritur quod "quaecumque dicuntur affirmative de Deo, non naturam, sed ea, quae circa naturam sunt, ostendunt", dicendum secundum istam regulam fidei: "Omne simplex alio est, alio dicitur esse, quia suapropria essentia est, nominatur autem suo effectu". Quia ergo nomen positivum in divinis acceptum est ab effectu, ideo dicitur quantum ad modum significandi non significare naturam; et istud intelligitur de nominibus positivis significantibus Deum sub aliqua forma determinata, ut bonus, iustus, sapiens etc.; nam istud non intelligitur de significantibus absolute et indeterminate, ut ens et qui est.
On this page