I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 4, c. 2
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 4, C. 2
AN EODEM MODO DICANTUR IUSTUM ET BONUM DE DEO.
Quod videtur: 1. Quia utrumque est nomen consequens naturam in ratione quae dicta est ; eodem ergo modo dicuntur.
Contra: a. Nomen boni derivatur ad omnes creaturas; unde Boethius: "Omnia bona", quia a bono, "iustum autem non" ; non enim omnia iusta, quia a iusto.
Responsio dicta est supra, in Quaestione De bonitate. Nam bonum est conditio generalis ipsius causae, quae est Deus: quia enim bonus, ideo fecit creaturam; unde Augustinus: "Quia bonus est, sumus" ; et ideo bonum respicit omnem creaturam cuius est causa. Iustum vero est conditio specialis et respicit specialem actum, scilicet reddere unicuique quod suum est, quod pertinet ad rationalem creaturam; et ideo iustum "non descendit ad omnia", sicut dicit Boethius, in libro De hebdomadibus.
On this page