Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 4, c. 3

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 4, C. 2

AN IUSTUM ET HUIUSMODI CONNOTENT EFFECTUM

Deinde quaeritur an iustum connotet effectum in creatura.

1. Boethius: "Deus est substantia super omnem substantiam et iustitia super omnem iustitiam" ; sed cum dicitur homo est iustus, nihil praedicatur vel compraedicatur sive connotatur nisi iustitia hominis; ergo cum dicitur Deus iustus, nihil praedicatur vel compraedicatur nisi iustitia Dei.

2. Item, sicut prima veritas influit super effectus suos, sic summa bonitas vel summum ens; sed cum dicitur Deus est bonus, Deus est ens, nullus effectus praedicatur vel compraedicatur vel connotatur; ergo nec cum dicitur Deus iustus.

3. Item, si connotatur effectus, cum dicitur Deus est iustus, ergo hoc nomen iustus dicit respectum ad creaturam: nam effectus est in creatura; sed omne nomen designans respectum est nomen habitudinis, quae est quinta differentia nominum essentialium, secundum Damascenum, ut Creator et Dominus ; non ergo esset in opposita differentia.

Contra: Sive dicatur Deus iustus sive homo iustus, semper ponitur redditio unicuique eius quod suum est. Effectus igitur iste aut significatur, cum dicitur Deus iustus, aut connotatur cum principali significato; sed non significatur: nam significatum est divina iustitia, quae est divina essentia, ut dicit Boethius ; ergo connotatur.

Respondeo: Cum divinum esse significetur multis modis — ut substantia, cum dicitur Deus, ut quantitas, cum dicitur magnus, ut qualitas, cum dicitur sapiens, iustus et sic de ceteris generibus, ut supra declaratum est — attendendum est regulariter utrum nomen divinum significet differentiam alicuius, generis absolutam: et tunc non connotatur effectus, sed solum significatur divina essentia, sicut cum dicitur magnus. Si vero secundum differentiam comparatam, considerandum an comparatio sit determinata ad actum temporalem vel ad actum aeternum, liceat sic loqui, ut sapere, generare, communicare, quae significant divina per modum actus. Si significent secundum differentiam generis comparatam ad actum temporalem, connotatur effectus in creatura. Verbi gratia, iustus vel iustitia, misericors vel misericordia significant divinam essentiam per modum habitus, habitus autem comparationem habet ad actum; huiusmodi autem comparationem habent ad actum retribuendi, ad actum miserendi, et ideo cum dicitur misericors, iustus, praedicatur divina essentia et connotatur vel compraedicatur actus retributionis. Si vero significent secundum differentiam generis comparatam, sed non determinate ad actum temporalem, immo indifferenter ad actum temporalem et aeternum, non connotatur effectus temporalis. Verbi gratia, cum dicitur sapiens, potens vel bonus de Deo, significatur divina essentia per modum habitus et ideo in comparatione ; sed comparatio huiusmodi non determinatur ad actum temporalem: sapiens enim vel sapientia dicitur in comparatione ad sapere, qui non determinatur ad temporale, cum dicitur Deus sapere se. Similiter potens vel potentia non determinatur ad temporale, quia dicitur posse generare, posse cognoscere; similiter bonus vel bonitas, quae dicuntur ad hunc actum communicare vel se diffundere, quia communicatio est aeterna in divinis personis.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur cum dicitur homo iustus, nihil connotatur: dico quod praedicatur habitus qui est virtus iustitiae et per consequens connotatur effectus qui est reddere unicuique etc., quia habitus dicit comparationem ad actum.

2. Ad secundum iam patet responsio, quoniam non est simile de hoc nomine ens vel de hoc nomine bonus et de hoc nomine iustus.

3. Ad tertium dicendum quod nomen designans comparationem est duobus modis: aut enim designatur comparatio in actu aut in habitu. Si in actu: tunc dicitur tale nomen habitudinis, sicut miserator, creator ; si vero in habitu: non dicitur nomen habitudinis nisi principaliter significaretur ipsa comparatio, sicut hoc nomine Dominus. Inde est quod hoc nomen misericors, quod significat divinam essentiam et connotat aptitudinem ad miserendum, non est nomen habitudinis; similiter nec hoc nomen iustus, quod significat divinam essentiam et connotat aptitudinem ad effectum retributionis: unde et dicitur misericors et iustus ab aeterno, miserator vero et retributor ex tempore.

PrevBack to TopNext