I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 2, M. 2, Praeambulum
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, M. 2, Praeambulum
Consequenter quaeritur de hoc nomine Filius. Circa quod quaeruntur plura. In primis ergo quaerendum esset utrum aequivoce vel univoce diceretur de Filio Dei per naturam et de nobis, qui dicimur filii per adoptionem; sed istud cum aliis quae quaeruntur de filiatione per adoptionem determinatur infra, Tractatu de fide humanitatis, Quaestione de nativitate temporali Christi. Sed ad praesens quaeruntur ista: Primo, quomodo sit proprium nomen personae divinae; secundo, an nos dicamur filii Dei per naturam vel per solam gratiam; tertio, utrum daemones vel mali homines dicantur filii Dei; quarto, an Adam in statu innocentiae dicatur filius Dei; quinto, de sanctificatis in utero.