I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 2, M. 2, c. 1
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, M. 2, C. 1
QUOMODO FILIUS SIT NOMEN PROPRIUM PERSONAE DIVINAE.
Ad primum movetur quaestio, 26 dist. I Sententiarum, Quomodo etc.: "Quomodo sit proprium nato Deoesse Dei Filium vel genitum ex Deo, cum et homines filii Dei vocentur, secundum illud Psalmi 81, 6: "Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes"; et Deuter. 6: "Filius meus primogenitus Israel"".
Et respondet quod Deus natus est Dei Filius et nos, sed differenter: quoniam ille est Filius per naturam, nos per adoptionem; ille simul natus et Filius, nos prius nati quam filii; ille originis proprietate, nos factura; ille Filius vere, nos nuncupatione; ille Filius solius Patris, nos totius Trinitatis. Unde Hilarius, III libro De Trinitate: "Dominus dicens: "Pater, clarifica Filium tuum"etc., Ioan.17, 1, non solo nomine contestatus est se esse Filium, sed etiamproprietate; nos filii Dei sumus, sed non talis hic Filius: hic enim verus et proprius Filius origine, non adoptione, veritate, non nuncupatione, nativitate, non creatione".