I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 2, M. 2, c. 2
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, M. 2, C. 2
AN NOS DICAMUR FILII DEI PER NATURAM VEL PER SOLAM GRATIAM.
a. Cum enim sit in nobis duplex esse, scilicet naturae et gratiae, aut ergo dicimur filii propter esse naturae aut propter esse gratiae. Si propter esse naturae: tunc quaelibet creatura potest dici filius Dei sicut et rationalis, quoniam illo modo non dicitur Deus Pater nisi per creationem; sed Creator est omnium; ergo paternitas, quae inest ei per creationem, erit respectu cuiuslibet creaturae. Si autem dicimur filii solum propter esse gratiae, hoc non videtur: dicimur enim filii propter imaginem Dei, quae est in nobis; sed imago non differt nisi secundum magis et minus in conformatione ad Deum, prout dicitur imago creationis et recreationis sive imago naturae et gratiae; sed magis et minus non facit differre filium a non-filio; ergo utroque modo dicemur esse filii.
[Solutio]: Quod concedendum est. Rationalis enim creatura eo dicitur filius Dei in quantum capax Dei est; hoc autem est in quantum ad imaginem et similitudinem Dei est ; et, in quantum capax Dei est, potest participare Deum; et in quantum potest participare Deum, potest esse deus participatione, non natura ; et ideo ratione praedictae capacitatis, rationalis creatura filius Dei appellatur.