I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 1, Q. 1, M. 3, c. 3
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 1, Q. 1, M. 3, C. 3
DE NUMERO PERSONALIUM PROPRIETATUM
1. Videntur enim esse numero aequales personis quarum sunt proprietates; non ergo erunt nisi tres. — Contra: Videtur quod quatuor sint proprietates personales; nam ingeneratio sive innascibilitas est proprietas, sicut dicit Damascenus, nec est aliqua praedictarum; ergo non sunt tantum tres.
2. Item, distinguitur proprietas personae a proprietatibus personalibus; quaeritur quare innascibilitas non ponitur proprietas personalis.
3. Item, adhuc obicitur, iuxta auctoritatem Damasceni, quia si in omnibus sunt unum Pater et Filius et Spiritus Sanctus, "praeter ingenerationem, generationemet processionem", ergo solum in iis distinguuntur; sed distinguuntur per paternitatem, filiationem et communem spirationem; ergo omnes notiones et proprietates 'sub aliqua praedictarum continentur; ergo tantum erunt tres.
Si autem dicatur quod in processione intelligitur communis spiratio; unde cum dicitur quod in omnibus sunt unum et tamene non excluduntur istae, quia intelliguntur in illis, quia per ingenerationem innascibilitas, per generationem paternitas, per processionem autem spiratio — contra: si in omnibus sunt unum, aut contingit communem spirationem praeter istas intelligere aut non. Si est intelligere praeter istas, ergo in illa sunt unum; si non est intelligere praeter istas, ergo communis spiratio non est communis aliquibus.
Praeterea, tres sunt personae et habent proprietates quibus sunt personae, scilicet paternitatem et filiationem et processionem; si ergo in iis tribus esse habent personae, relinquitur quod magis est distinctio per paternitatem et filiationem et processionem quam per has: innascibilitatem, generationem et processionem; quare ergo non dixit quod in omnibus sunt unum, praeter paternitatem et filiationem etc.
Respondeo: 1. Sicut supra dictum est, quinque sunt notiones, quatuor relationes, tres personales proprietates: proprietas enim personalis est quae uni soli personae convenit et eam ab omni alia distinguit. Ex quo patet quod proprietates personales sunt tres et personis sunt aequales secundum numerum sicut differentiae constitutivae ipsis Speciebus. Unde personales proprietates sunt tres tantum, relationes autem quatuor. Cum enim sit una relatio Patris ad Filium, alia Filii ad Patrem; item, cum sit relatio communis Patris et Filii ad Spiritum Sanctum et e converso sit alia Spiritus Sancti ad Patrem et Filium: ideo in universo sunt quatuor relationes tantum; sed quaelibet istarum notionum relatio est ; et quia praeter istas quatuor est reperire notionem quintam — non enim habitudo Patris ad Filium convenit tantum Patri, sed etiam convenit ei privatio relationis ad alterum principium; aliter enim esset in personis abire in infinitum — ideo est quinta notio quae Patri convenit per privationem ordinis ad principium, quae dicitur innascibilitas.
Probatur ergo numerus notionum sic: In divinis personis est ordo secundum rationem originis ; prima autem divisio entis est: omne quod est aut est ab alio aut non ab alio, et haec est prima ratio distinguendi essentiam ab essentia; similiter in divinis est haec ratio distinctionis personarum. Item, esse ab alio aut est per generationem aut per spirationem. Iam ergo habemus tres proprietates: quia ex hoc quod est esse non ab alio est proprietas innascibilitatis, et ex hoc quod est esse ab alio per generationem est filiatio, item, ex hoc quod est esse ab alio per spirationem est processio. Item, alia est divisio entis: a quo alius aut a quo nullus. A quo alius dupliciter: per generationem, et ex hoc habetur proprietas paternitatis; aut per Spirationem, et ex hoc est communis notio quae est communis spiratio. Sic ergo secundum has duas divisiones entis sunt quinque notiones.
Ad illud quod quaeritur, respondendum est et concedendum quod dicit Damascenus quod in omnibus sunt unum, "praeter ingenerationem, generationemet processionem".
3. Ad hoc quod quaeritur suntne unum in communi spiratione et paternitate?: dicendum quod non, quia in omnibus illis quae praeter ad aliquid dicuntur, sunt unum, sive dicant substantiam sive qualitatem sive quantitatem. Istae autem proprietates dant intelligere proprietates omnes alias distingnentes: processio enim, quia posterius est per intelligentiae rationem, determinat tamquam prius spirationem; et generatio, quia posterius est, determinat tamquam prius paternitatem; ingenerationem autem ponit Damascenus ut in qua primo persona Patris distinguitur, generationem vero ut in qua primo persona Filii intelligitur, processionem autem qua primo persona Spiritus Sancti intelligitur. Non autem enumerat illas ut per quas personae ad invicem referuntur, ut paternitas, filiatio etc., et hoc quia prius est intelligere distinctas personas quam ad invicem relatas. Praeterea, aliae in iis tribus intelliguntur, et ideo sufficit enumerare istas.
2. Ad aliud quod quaeritur quare Pater penes innascibilitatem non habeat esse personale, respondeo: modus determinandi personam, secundum quod persona, non potest esse nisi secundum positionem est, quia persona "est per se sonans" ; unde oportet quod per se nominationem habeat et secundum nominationem non dependeat ab altero. Sed omnis negatio secundum nominationem ab altero dependet, quia ab affirmatione; unde esse personale a tali non accipitur.