I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 1, Q. 1, M. 4
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 1, Q. 1, M. 4
Si idem sit numerus notionum, proprietatum et relationum.
I. Et primo, cum a quo alius sit conveniat Patri, et Filio et iuxta hoc sumitur communis notio quae est communis spiratio, qui vero ab alio sit commune Filio et Spiritui Sancto, ergo iuxta hoc debet sumi communis notio Filio et Spiritui Sancto.
Respondeo: Dicendum quod penes hoc quod dico qui est ab alio, cum sit commune Filio et Spiritui Sancto, non assignatur communis notio Filio et Spiritui Sancto, quia esse ab alio, simpliciter dictum, non dicit dignitatem nisi dicatur esse ab alio per generationem vel spirationem. Item, qui est ab alio non dicitur univoce de Filio et Spiritu Sancto, eo quod Filius est ab alio per generationem, Spiritus Sanctus per spirationem; ideo non potest secundum hoc sumi communis notio. Sed a quo est alius potest esse commune univocum Patri et Filio, quoniam ab utroque est alius per spirationem; tamen secundum quod Patri conveniat a quo alius per generationem et Filio a quo alius per processionem, secundum hoc non potest assignari communis notio Patri et Filio, quia sic a quo est alius dicitur aequivoce.
II. Item, quaeritur, cum qui a nullo sit distinctivum Patris et dicatur notio innascibilitatis et prima notio, quaeritur quare a quo nullus, cum sit distinctivum Spiritus Sancti, non sit notio.
Respondeo: A quo nullus dicit negationem nec insinuat aliquam dignitatem vel perfectionem in qua quiescat intellectus, et ideo non ponetur notio. Sed qui a nullo, licet quamdam negationem dicat, dicit tamen quamdam ampliationem, in qua quiescit intellectus, ad auctoritatem sive principium originis: unde notio est.
III. Item, quaeritur: Qui ab alio in sua communitate non dicit notionem, tamen qui a nullo dicit notionem auctoritatis; quare hoc? Respondeo: Qui ab alio non determinat unam finitam rationem, sed dicit progressum virtutis usque ad terminationem, et qui a nullo dicit principium virtutis, et a quo nullus extremitatem terminantem: unde non dicit notionem. Ideo necesse est esse quinque notiones: qui a nullo a quo alius, qui ab alio per generationem, qui ab alio per processionem, a quo alius per generationem, a quo alius per processionem: et haec duo non faciebant notionem, scilicet a quo nullus et qui ab alio, in sua communitate.
IV. Item, obicitur: Videtur enim quod sicut innascibilitas iacit unam notionem, et inspirabilis faciet unam, quia sicut unum distinguit per negationem, ita et reliquum.
Item, in Symbolo. Quidam dicebant essentiam deitatem, de qua essent personae tres: unde ad hoc tollendum dicitur in Symbolo quia "Pater a nullo est nec factus nec creatus nec genitus" ; sed quare non tollet habitudinem spirationis, ut dicatur a nullo procedens vel spiratus?
Respondeo: Secus est cum dico inspirabilis et innascibilis, quia inspirabilis importatur per innascibilis: posterior enim habitudo est spiratio quam nativitas sicut emanatio naturae emanatione voluntatis; unde sola remota nativitate auferetur spirabilitas: unde innascibile negat quod simpliciter sit a nullo. Non ponitur ergo inspirabilitas notio, sed ponitur innascibilitas, quia illa prior est habitudo, et illa ablata omnis posterior removetur. — Sed contra: inspirabile convenit Patri et Filio, innascibile tantum Patri. Respondeo: Esse a nullo aliquo modo dicit statum ab aliqua dignitate ; sed in inspirabilitate non ponitur ille status sub dignitate; unde super inspirabile non stat intellectus: unde non dicit notionem.
Respondeo: Qui a nullo et nullus ab eo non facit notionem, quia non dicit habitudinem nec ad hypostasim priorem nec ad posteriorem; unde, cum non dicitur ordo, tollitur ratio distinctionis personalis in Trinitate; sed quod a nullo et nulla persona ab illo hoc convenit essentiae.
VI. Item, obicitur: Contingit multiplicare distinctiva per duodenarium, quia Pater est qui a nullo est per generationem et spirationem et a quo alius per spirationem et a quo alius per generationem et processionem; ecce quatuor. Similiter quatuor sunt in Filio distinctiva: qui ab alio, scilicet per generationem, et a quo alius per spirationem, qui a nullo per spirationem, a quo nullus per generationem; ecce quatuor in Filio. Similiter quatuor in Spiritu Sancto sunt distinctiva: qui ab alio per processionem, qui a nullo per generationem, a quo nullus per generationem vel per processionem; ergo erunt duodecim notiones. — Si vero dicatur quod reducuntur hae distinctiones ad pauciorem numerum - ad minus tunc videtur quod a quo nullus faciet notionem in Spiritu Sancto, sicut innascibile in Patre.
Respondeo: Ratio distinguendi non facit notionem, sed ratio distinguendi cum ratione status dignitatis; sed cum dico a quo nullus per generationem vel spirationem, non dico statum dignitatis; ergo secundum hoc notio non ponetur. Similiter in Filio privationes nullam dicunt dignitatem, sed esse ab alio per generationem dicit quamdam dignitatem. Unde nulla negatio in divinis praeter personam Patris, est significative. status in dignitate, sed omnes aliae sunt ad modum defectus.
Et videtur quod sic: Quia magis appropinquant sibi a quo alius per spirationem et a quo alius per generationem quam innascibilitas et auctoritas; ergo si illa faciunt duas notiones, et haec duo similiter facient.
Respondeo: A quo alius fundatur necessario in hoc quod est qui a nullo, aliter esset processus in infinitum, quia fundaretur in qui ab alio, et sic esset processus in infinitum: et haec est ratio quare cedit in unam notionem auctoritas cum innascibilitate.
VIII. 1. Item, cum tres personae sint tres res et una res, quia essentia una, quare similiter tres relationes, quae sunt in persona Patris, cum sint una res, quia persona una, non dicuntur tres res et una?
2. Item, quare non dicitur Deus quinus a quinque notionibus, sicut dicitur trinus a tribus personis? — Si dicatur quod dicitur trinus a tribus personis, quia sunt tres in una essentia, sed non dicitur quinus propter quinque notiones, quia notio non dicitur respectu essentiae, sed respectu personae - adhuc opponitur: quia cum sint tres proprietates vel notiones in una persona, scilicet in persona Patris, quare non dicitur illa persona trina propter illas, sicut Deus est trinus propter personas?
Respondeo: 1. Est essentia et hypostasis et notio: essentia secundum esse et secundum modum essendi est res; hypostasis secundum esse est res, secundum modum essendi respectum dicit; notio, vero secundum esse et modum essendi dicit respectum. Unde una dicitur essentia tantum, hypostases vero tres dicuntur et una res; sed de relationibus non dicimus quod sunt tres res, sed tres relationes: unde non possumus dicere quod in Patre sunt tres res, sunt tamen tres relationes.
2. Ad aliud quod quaeritur, dicendum quod intentio proprietatis non dicit rem proprie, prout res dicitur res naturae, sed rationem rei, sicut relatio non dicit rem, sed habitudinem rei. Unde non est concedendum quod quinque notiones sint quinque res, quia intentio notionis non dicit rem, sed rationem; unde proprietas non intelligitur in esse. divino absoluto, sed comparato.
Si obiciatur quod proprietas est essentia, et essentia est res; ergo notio est res — sed mutatur quid in quae. Nec dicitur Deus quinus propter quinque notiones, quia non ex quibuscumque unitatibus constituitur numerus, sed ex iis quae per se sunt. Unde quia persona intelligitur ut per se ens, est dicere Deum trinum propter tres unitates trium personarum; sed notio vel proprietas non dicit ut ens per se, sed ut ens in alio, sicut paternitas dicit ut in Patre: propterea ab unitatibus proprietatum vel notionum non dicitur Deus quinus nec etiam persona trina, quia non dicit unitates per se entes, sed unitates in alio vel ut alterius.
Et patet instantia ad praedictum sophisma: notio est aliqua trium personarum et quaelibet persona est aliqua trium proprietatum; ergo quaelibet notio est aliqua trium proprietatum: — Respondeo: Non sequitur, sed mutatur quis in quae. Instantia: Posito quod non sint nisi ista nomina homo, asinus, capra, inde sic: omne nomen est aliquod horum trium; sed quodlibet horum trium est aliqua harum vocum; ergo quodlibet nomen est aliqua harum trium vocum. Quod falsum est: nam haec vox hominis non est haec vox homo nec aliqua aliarum et tamen idem est nomen quod homo.
On this page