Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 1, Q. 1, M. 5, c. 1

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 1, Q. 1, M. 5, c. 1

AN NOTIONES SINT PERSONAE.

Nota primum opinionem Gilberti Porretani, cuius opinio fuit quod proprietates nec essent personae divinae nec essentia divina nec in personis nec in essentia. Et motus fuit ad hoc ex natura relationum, quae non dicunt esse in, sed esse ad, nec consistunt in substantia sicut qualitates et alia accidentia, sed exterius adsistunt; cum enim quis sit dexter vel sinister, per huiusmodi relationes nihil ponitur in substantia nec inest substantiae, sed adest vel est ad. Quia ergo sic vidit in relationibus creaturarum, sic etiam posuit in relationibus divinarum personarum. Item, ipse supponebat hanc propositionem nihil se ipso differt aut distinguitur ; sed personae proprietatibus distinguuntur; ergo proprietates non sunt personae. Sed hoc fallit in divinis et etiam in creaturis, vel sequeretur infinitas in differentiis et in generibus generalissimis.

Sed obicitur quod proprietas sit persona: a. In simplici non differt esse et quod est; haec propositio est per se nota et est regula in libro De hebdomadibus. Si ergo divina persona simplex est, ergo non differt quod est et quo est in persona; sed quod est est persona, quo est est proprietas personae; persona ergo et proprietas non differunt, sed sunt idem.

b. Item, Bernardus: Paternitas aut est aliquid aut nihil. Si nihil: sequitur absurditas quod nihilo distinguitur persona a persona. Si autem est aliquid: aut est maius Deo, quod est absurdum; aut minus: et tunc sequitur quod a minori habet Pater quod sit Pater; paternitate enim est Pater; aut est aequale: et tunc si non est idem, sequitur inconveniens quod aliquid est aequale Deo quod non est Deus; sed haec omnia sunt falsa; relinquitur igitur quod paternitas est idem quod Pater.

Contra: 1. Distinguere et distingui sunt correlativa vel correspectiva; ergo non insunt uni et eidem; sed personae est distingui, proprietatis est distinguere; ergo non sunt idem proprietas et persona.

2. Item, consideratio est Aristotelis: "Ostendentes quantulamcumque differentiam, ostendentes erimus quoniam non idem" ; sed proprietatis et personae ostenditur aliqua differentia, quia personae est generare et generari, proprietatis vero non; ergo non sunt idem. — Item, consideratio est Aristotelis, de eodem et diverso, quia si hoc est in plus quam illud vel in pluribus, quod non sunt idem; sed constat quod plures sunt proprietates et notiones quam personae, quia pauciores sunt personae, proprietates plures; ergo non est idem proprietas et persona.

3. Item, Augustinus dicit: "Nulla proprietas est id quod ea ad aliud refertur" ; sed Pater paternitate refertur ad Filium; ergo paternitas non est Pater.

Respondeo: Dicendum quod proprietas est persona: paternitas enim est Pater, filiatio Filius, processio Spiritus Sanctus. Et hoc est propter naturam simplicitatis, qua, sicut non differt quod est et quo est, sic nec differt quis est et quo quis est. Unde sicut Deus est deitas et e converso, sic Pater est paternitas et e converso.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur quod correlativa non insunt uni et eidem: dicendum quod distinguere et distingui in divinis correlativa sunt in dicendo et non in essendo, sicut etiam est in primis generibus et in iis quae se ipsis distinguuntur: ibi enim idem est in re distinguens et distinctum nec est ibi correlatio in essendo, sed in dicendo solum; in iis vero quae sunt in genere et quae differentiis differunt est correlatio in re nec est idem distinguens et distinctum. Sicut ergo est in primis quod se ipsis differunt [et] quod idem est distinguens et distinctum, sic est in divinis personis ratione simplicitatis. Unde cum dicitur quod persona distinguitur a persona, hoc est dicere quod haec non est illa.

2. Ad aliud dicendum quod generare et generari non dicunt differentiam personae ad proprietatem nec personae ad essentiam, sed personae ad personam. Unde, sicuti non sequitur: homo non est genus, animal est genus, ergo homo non est animal, sic non valet: proprietas non generat, persona generat, ergo proprietas non est persona, sed est fallacia accidentis.

3. Ad aliud quod obicitur per auctoritatem Augustini: dicendum quod non bene intelligitur. "Augustinusenim assignat differentiam inter proprietates aeternas et proprietates quae sunt accidentia, ostendensquod si istae proprietates essent accidentia, nulla earum esset id quod ea ad aliud refertur". Et ita eadem auctoritas contraria est ei propter quod inducitur. Patet etiam quod non sequitur: personae proprietatibus differunt, ergo non sunt ipsae proprietates. "Hocargumentum est contra auctoritatem Hieronymi; nam "personae, ut dicit Hieronymus, se ipsis et nominibus differunt", ita hoc argumentum fallit. — Etest instantia: Deus sua sapientia gubernat omnia; ergo non estsua sapientia. - Item, quaeritur, cum personae proprietatibus differant, an differantproprietates aliquibus ad proprietatibus aliis a se. Quodsi dicatur, oportet tunc dicere quod illae proprietates similiter aliis proprietatibus differunt et adhuc illae aliis, et sic ratio procedet ininfinitum; ideo oportet dicere quod illae proprietates se ipsis differunt".

PrevBack to TopNext