I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 1, Q. 1, M. 5, c. 2
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 1, Q. 1, M. 5, c. 2
AN NOTIONES SINT ESSENTIA.
Quod videtur: a. In Praefatione: "Et in personis proprietas et in essentia unitas et in maiestate adoretur aequalitas". Ergo proprietas adoratur, non dulia, cum non sit creatura, ergo latria; sed illa soli Deo debetur; ergo proprietas est Deus.
b. Item, Augustinus, in XI De civitate Dei ; "Ideo simplexdicitur Deus, quia est hoc quod habet, exceptos quod quaelibet persona relative dicitur ad alteram nec estipsa". Et hoc idem habetur in Sententiis, I libro, dist. 8, cap. ultimo ; ergo paternitas et aliae proprietates sunt Deus.
c. Praeterea, omne quod est, vel est Deus vel a Deo; sed proprietas non est a Deo, quia non est creatura; ergo proprietas est Deus.
d. Praeterea, arguit Bernardus in similibus sic contra Gilbertum Porretanum: Proprietas aut nihil est aut Deus aut creatura; sed non nihil, quia tunc non distingueretur ea persona a persona; si vero aliquid quod non est Deus: aut res maior aut minor aut aequalis. Sed "nihil maius Deo potest excogitari", ut dicit Anselmus ; nec minor: cum ea sit persona persona, ut Pater paternitate est Pater; nec aequalis: tunc enim essent duo summa bona, quod refugit catholicus; ergo proprietas est Deus.
Contra arguitur multipliciter: 1. Quia supposita proprietate non supponitur essentia; sed quod est omnino idem alteri supponitur illo supposito, ut homine animal rationale; ergo proprietas non est essentia.
3. Item, dicit Augustinus, VII De Trinitate: "Substantia Patris ipse Pater est, non quo Pater est, sed quo est, et itapersona Patris non est aliud quam Pater". Ex quo videtur accipi quod " quo Pater est Paternon est substantia Patris; sed paternitate est Pater; ergo paternitas non est substantia Patris; ergo nec substantia divina aut Deus".
4. "Item, deducendo ad inconveniens arguitur sic: filiatio est Filius et non Pater; ergo esta Patre; ergo per generationem vel alio modo; sed non alio modo; ergo per generationem; ergo est genita a Patre; ergo estin se ipsa, cum significatum per genitumsit in eo qui genitus est; ergo filiatio est in filiatione".
5. "Item, filiatio est Filius et Filius est in Patre; ergo filiatio est in Patre; ergo Pater est Filius; ergo eadem ratione paternitas est in Filio; ergo Filius est Pater".
6. Item, proprietates sunt quibus personae differunt; sed personae non differunt essentia, sed sunt unum essentia; ergo non est idem proprietas quod essentia.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo dicimus quod non sequitur quod si aliquid est idem alicui, quod supposito uno supponatur aliud, quia identitas in supponendo magis dependet a modo significandi consimili quam ab identitate significati. — Ad illud vero quod dicitur quod est omnino idem etc.: dicendum quod hoc intelligitur in iis quae sunt eadem definitione; non autem est definitio secundum nomen suum essentiae et proprietatis: neutrum enim in se definitionem habet, cum non habeant priora quibus cognoscantur.
2. Ad aliud dicendum quod non sequitur ex hoc quod non sunt idem secundum rem, sed quod alia sit ratio intelligentiae, sicut non sequitur: albedo, in quantum huiusmodi, disgregat, et color, secundum se, non disgregat, ergo albedo non est color. Illud tamen non est usquequaque simile, sed ut contingit sumere in creaturis.
3. Ad aliud dicendum quod auctoritas Augustini sic est intelligenda: essentia non est quo Pater est, quasi dicat: Pater non est essentia Pater, sed est, et paternitate est Pater ; et non est sensus: illud quo Pater est Pater non est substantia Patris. Negat enim quod esse non dicitur de Patre ratione paternitatis, sed ratione essentiae.
4. Ad aliud dicendum quod quidam concedunt "conclusionem illius argumenti, hanc scilicet filiatio est a Patre et est per generationem a Patre. Non tamen sequitur: ergo est genita a Patre, sed potius est genitus a Patre. Et haec ponitur instantia: Manus mea a patre meo est per generationem; ergo est genita a patre meo. Sed tamen Magistri nostri non concedunt hanc filiatio est a Patre per generationem, sed hanc filiatio est Filio a Patre per generationem; sicut in simili videtur: haec ecclesia est isti ab episcopo".
5. Ad aliud dicendum "quod est ibi sophisma secundum accidens et esse in Patredissimiliter accipitur in propositione et in conclusione, quia cum dico Filius est in Patre, sensus est: est eiusdem essentiae, cum Patre. Sed cum dico filiatio est in Patre, sensus est: filiatio est proprietas Patris; sed hoc falsum est".
6. Ad ultimum dicendum quod attributio fit ratione rei quandoque, ratione vero modi intelligendi quandoque; essentia enim et persona differunt in ratione intelligentiae, sed idem sunt in re, sicut animal rationale, mortale et homo. idem sunt in re, sed differunt in ratione intelligentiae. Unde sicut non valet: animal rationale, mortale est definitio, homo non, sed est definitum, ergo homo non est animal rationale, mortale, ita non valet ex hac parte: proprietas distinguit, essentia facit unum, ergo non sunt idem ; ex diversitate enim dicendi concludit diversitatem vel differentiam essendi.