I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 1, Q. 1, M. 5, c. 3
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 1, Q. 1, M. 5, c. 3
AN NOTIONES SINT IN ESSENTIA.
a. Quia si sic, essentia iam substaret proprietatibus, cum nulli subsit, ut dicit Boethius, in libro De Trinitate.
b. Item, secundum hoc una esset hypostasis trium personarum et ita in Sabellianam haeresim esset declinare.
c. Item, quantum ad modum significandi est convenientia essentiae creatae et increatae; sed essentia creata secundum se non subest proprietati huius individui aut personae vel illius; ergo nec divina essentia, cum maior dignitas sit ei attribuenda; proprietates ergo non sunt in essentia.
d. Item, nullam rationem denominationis habet essentia a proprietate, ut album dicitur ab albedine, ergo non est in ea.
Contra: 1. Ut genus vel species se habent in creaturis, ad illum modum divina essentia se habet in Deo ; sicut haec commune essentialiter, scilicet genera et species, ita haec commune essentialiter, scilicet essentia et relationes sunt ad modum differentiarum vel proprietatum individuantium; cum ergo differentiae sint positae in genere et proprietates individuantes positae in specie, ut videtur, quare non dicuntur proprietates relativae esse in essentia?
2. Item, 33 dist; I libri Sententiarum, cap. Quorum audaciae3, dicit Magister quod proprietates sunt in essentia.
Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod non est simile de genere et differentiis et de essentia et proprietatibus: nam ideo dicuntur differentiae positae in genere, quia genus quodammodo habet naturam materialem sive receptivam. — Praeterea, additione differentiae fit res generis in specie, et tunc actu suscipit differentiam. Absit autem dicere divinam essentiam individuam quae nullatenus est receptiva; dicit enim Boethius, in libro De Trinitate, quod "est forma sine materia, nec est forma quae sit imago", vocans imaginem illam quae est in materia vel habet materiae proprietatem, scilicet recipere — Praeterea, proprietates non adveniunt essentiae ut essentia fiat persona: non enim divina essentia fit persona, sed per omnimodam simplicitatem persona est essentia et e converso, licet convenientius dicatur persona est essentia.
2. Ad hoc quod dicit proprietates esse in essentia secundum Magistrum: dicendum quod abusive sumitur haec praepositio in, quia ea utitur intransitive, ut sit sensus: essentia est proprietas ; sed huiusmodi sermones non sunt extendendi, sed coarctandi; vel per accidens dicitur: quia enim persona est essentia et proprietates in persona sunt ut determinativae earum, ideo dicit proprietatem in essentia, quia est in persona quae est essentia.