Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 1, Q. 1, M. 5, c. 4

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 1, Q. 1, M. 5, c. 4

AN ADIECTIVA ESSENTIALIA DICANTUR DE NOTIONIBUS.

Quarto quaeritur an adiectiva essentialia dicantur de notionibus. Cum enim nomina essentialiter dicta et substantive eis conveniant — notio enim est persona, notio est essentia, notio est Deus, notio est Pater — quaeritur utrum similiter conveniant eis nomina adiectiva essentialia. Quod sic videtur.: 1. Nam dicta substantive eis conveniunt: paternitas enim est immensitas et aeternitas; ergo est immensa et aeterna, vel quare non?

2. Item, quae dicuntur adiective de essentia possuntne dici adiective de notione? Si non: cum notio sit essentia, quare non? Si sic: ergo, cum essentia sit trium et incarnata et paternitas, quaeritur etiam si ea quae appropriantur personis possunt dici de notionibus, ut dicatur paternitas potens et filiatio sapiens. Quaeritur etiam si ea quae dicuntur de personis et de essentia in respectu ad creaturas vel aliquid connotando, possunt dici de notionibus, ut dicatur paternitas creans, regens et huiusmodi. Si dicatur quod non, et hoc ideo quia supposita essentia non supponitur notio: hoc nihil est, quia supposita essentia non supponitur persona; tamen sicut de essentia dicitur quod est creans, ita et de persona.

Respondeo: 1-2. Regulariter adiectiva essentialia quae pertinent ad rem essentiae solum, ita quod non dicunt respectum ad personam nec dicunt modum essentiae nec appropriantur personis nec dicunt effectum in creatura, ut quae dicuntur per abnegationem, ut aeternus, immensus, dicuntur de nationibus. Quae vero dicunt respectum ad personam vel modum essentiae vel effectum in creatura vel appropriantur personis, non dicuntur de notionibus. Et ratio est: quia repugnat eorum intentio intentioni proprietatis; modus enim essentiae est indifferens et communis: quod repugnat intentioni proprietatis. Item, quae dicuntur in respectu ad personam vel ad naturam, ut trina, incarnata, similiter repugnant intentioni proprietatis: trina, quia dicit pluralitatem vel essentiam ut est plurium vel in pluribus, scilicet trium unius essentiae; incarnata, quia importat unitionem: idem enim est dicere essentia est incarnata quod essentia est carni unita ; solius autem substantiae est uniri. Item, quae appropriantur personis repugnant intentioni proprietatis sive notionis, ratione ipsius appropriationis; similiter quae connotant effectum in creatura, ut creans et regens, quia actus omnis a substantia egreditur, intentio autem proprietatis nihil dicit, de substantia.

PrevBack to TopNext