Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 1, Tit. 2, c. 1

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 1

DE INTENTIONE PRINCIPII.

Quantum ad primum, notandum quod hoc nomen principium in divinis accipitur tripliciter: uno modo dicitur Pater principium Filii per generationem; alio modo dicitur Pater cum Filio principium Spiritus Sancti per spirationem; tertio modo dicitur principium communiter Pater cum Filio et Spiritu Sancto universae creaturae per creationem. Primo modo nomen principii soli Patri convenit: secundo modo Patri et Filio; tertio modo unicuique personae. Circa hoc dubitatur multipliciter: Primo, utrum hoc nomen principium secundum tres modos praedictos dicatur aequivoce; secundo, cui primo convenit ratio principii.

ARTICULUS 1

Utrum principium dicatur aequivoce.

Ad primum sic: 1. Pluralitas vel paucitas suppositorum non mutat rationem termini; sed principium, prout sic dicitur, non differt nisi secundum paucitatem et pluralitatem suppositorum; ergo etc.

Contra: a. Unum tantum uni opponitur uno genere oppositionis ; sed diversa sunt quae relative dicuntur ad principium, prout sic tripliciter dicitur; ergo principium, dictum ad illa, dicitur multipliciter.

b. Item, principium ordinem denotat ; sed principium uno modo dicit ordinem temporalem, alio modo dicit ordinem aeternum; sed aeternum et temporale non possunt univocari.

Respondeo: Non dicitur univoce, sed secundum analogiam, et hoc est secundum prius et posterius secundum intelligentiae rationem; esse enim principium alicuius idem est quod origo ad illud ; origo autem ad alium erit de substantia aut non de substantia. Si non de substantia: sic dicitur principium creaturae ipsa Trinitas. Si de substantia: aut ergo est origo per modum naturae et per generationem, et hoc modo Pater est principium Filii; aut per modum voluntatis et spirationem, et hoc modo Pater et Filius sunt principium Spiritus Sancti.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur dicendum quod principium non differt solum secundum paucioritatem et pluralitatem suppositorum, sed secundum rationem principii, eo quod principium uno modo est de substantia sua producens alterum, alio modo de nihilo; sed producere de se et de alio sunt actus differentes et secundum rationem et secundum definitionem.

ARTICULUS II

Cui primo conveniat ratio principii.

Secundo quaeritur I. cui primo conveniat ratio principii.

[Solutio]: Ad quod potest dici absolute quod principium dicitur secundum prius de principio generationis quam de principio creationis; tamen quoad humanam intelligentiam e converso est, quia ordinem aeternorum non possumus cognoscere nisi per ordinem creaturarum.

II. Iuxta hoc quaeritur, cum dicatur de Patre quod est principium Filii et Spiritus Sancti, utrum similiter possit dici quod est prius iis vel ante.

III. Item, quaeritur utrum principium, prout dicitur essentialiter, prius sit secundum rationem intelligentiae quam principium secundum quod dicitur notionaliter.

Quod sic videtur: 1. Quia secundum illum modum tenetur principium essentialiter, sed secundum alios modos personaliter vel notionaliter; ergo cum essentia secundum rationem intelligentiae prius sit quam persona vel notio, principium, secundum illum modum dictum, erit prius quam secundum alios modos. — Praeterea, universalius est illo modo, quia pluribus convenit.

Contra: a. Hoc modo principium dicitur ex tempore; sed principium secundum alios modos ab aeterno; aeternum autem prius est temporali.

b. Item, generare et spirare prius sunt quam creare, et ita videtur quod principium, dictum essentialiter, posterius sit secundum rationem intelligentiae.

Respondeo II. quod non dicitur in divinis prius vel ante, sed principium, quia hoc nomen principium non dicit ordinem temporis, sed magis naturae; sed haec nomina prius et ante secundum suam intentionem dicunt ordinem temporis; unde nunquam alium ordinem significant nisi trahantur per adiunctum ad alium ordinem, ut prius natura vel causa.

III. Ad aliud dicendum quod duplex est ordo intelligentiae: unus secundum apprehensionem naturalis rationis, et in hac via prius est intentio principii accepti essentialiter quam notionaliter: ratio enim naturalis prius accipit de essentia quod sit principium quam intelligat in divinis personam personae principium ; alius est secundum apprehensionem fidei, et in hac via prius est intentio principii accepti notionaliter: prius enim fides dicit personam personae principium de substantia, postmodum dicit personas creaturae esse unum principium, non de substantia. Unde Hilarius, De Synodis: "Dicturus unam catholicus substantiam Patris et Filii, non inde incipiat neque hoc quasimaximum teneat, tamquam sine hoc vera fides nulla sit; tuto unam substantiam dicet, cum ante dixerit Pater ingenitus est, Filius natus est".

PrevBack to TopNext