Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 1, Tit. 2, c. 2

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 2

DE INTENTIONE PRINCIPII DICTA ESSENTIALITER.

Consequenter quaeritur de intentione principii dicta essentialiter. Et quaeruntur duo: Primum est utrum intentio principii dicatur ab aeterno vel ex tempore; secundum, utrum Pater et Filius et Spiritus Sanctus sint unum principium creaturae vel plura.

ARTICULUS I

Utrum intentio principii dicatur ab aeterno vel ex tempore.

Quantum ad primum quaeritur utrum hoc nomen principium, dictum essentialiter, dicatur ab aeterno.

a. Et dicitur in I Sententiarum, dist. 29, quod non, "quia non dicitur principium nisi ad creaturas; unde cum creaturae esse coeperunt, coepit esse principium creaturarum".

Contra: 1. Deus conditor est ab aeterno; unde in hymno: Aeterne rerum Conditor ; ergo est principium ab aeterno.

2. Item, ab aeterno fuerunt creaturae in Deo; sed non fuerunt in eo nisi sicut in causa vel principio; ergo Deus ab aeterno fuit principium et causa.

Respondeo quod non sequitur: est principium aeternum, ergo est principium ab aeterno. In prima enim notatur aeternitas respectu suppositi, in conclusione vero notatur aeternitas respectu effectus connotati in creatura.

Sed contra: Christus, secundum Augustinum, dicitur "homo recens et Deus aeternus" ; ergo dicitur homo ex tempore, Deus ab aeterno; sed constat quod ratione suppositi non dicitur homo ex tempore, quia suppositum est persona aeterna; sed ratione ipsius formae humanae dicitur homo recens sive ex tempore; ergo similiter non dicetur ratione suppositi Conditor aeternus. Respondeo "quod hoc nomen aeternuspotest sumisubstantive, et hoc nomen Conditor, quod est adiectivum significatione, potest sumi adiective, et ita hoc adiectivum determinabit illud substantivum aeternus, et sic haec propositioest vera Deus est aeternus Conditor, id estaeternus qui condidit. Si vero e converso Conditorsumatur substantive, aeternusadiective, falsa est, et est sensus.: estaeternus Conditor, id est aeternaliter condidit. Et secundum hoc verum est quod dicit Augustinusquod Christus est homo recens, id est recenter homo".

Sed iterum contra: "Ego sum alpha et omega, principium et finis", Apoc. 1, 8; sed finis est in aeternum; ergo principium est ab aeterno.

Respondeo: Nomina quae connotant aliquid in creatura, aut connotant respectum, ut Dominus, Dominator, aut effectum, ut misericors, Creator et huiusmodi. In iis ergo quae connotant respectum vel effectum., distinguendum est, quia aut dicunt in actu aut in habitu. De illis quae connotant in habitu potest dici quod conveniunt Deo ab aeterno: notatur enim aptitudo dominii ad servum, cum dicitur Dominus ab aeterno ; sed non potest dici Dominator ab aeterno, quia non habuit servum ab aeterno. Dicendum ergo: si Deus dicatur principium absolute, potest dici principium ab aeterno, quia non dicit effectum in actu, sed in habitu; sed si dicatur cum determinatione, ut dicatur principium creaturae, non potest dici ab aeterno.

ARTICULUS II.

Utrum Pater et Filius sint unum principium creaturae vel plura.

Deinde quaeritur utrum Pater et Filius sint; unum principium creaturae vel plura.

Et quod unum, patet per Augustinum dicentem: "Unum principium ad creaturam cum Patre et Filio est Spiritus Sanctus, non duo principia". Sed videtur Apostolus velle quod, ii tres sint tria principia, quoniam copulatio praepositionum non permittit idem significari per illa tria, cum dicitur Rom. 11, 36: "Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia".

Respondeo quod illa tria relativa referuntur ad hunc terminum Deus, prout supponit pro diversis personis, et notatur alia et alia habitudo per illas praepositiones. Prima enim praepositio notat originem, secunda rationem mediam operationis, tertia conservationem. Et haec tria tribus personis appropriantur: unde ex adiunctis relativa trahuntur ad personas, et ratione illorum diversorum connotatorum fit copulatio. Exponit autem Hilarius has praepositiones, in IV De Trinitate, hoc modo: "Novit unum Deum Ecclesia, "ex"quo omnia; novit unum Dominum Iesum Christum, "per"quem omnia: ab uno, universorum originem; "per"unum, cunctorum creationem; "in"uno, potestatemnihil differentem ab auctoreveneratur. Et intelliget quod haec est potestas gubernandi". Ex iis patet quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unum principium creaturae, licet approprietur sub quadam ratione Patri, sub quadam Filio, sub quadam Spiritui Sancto.

PrevBack to TopNext