I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 1, Tit. 2, c. 3
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 2
DE INTENTIONE PRINCIPII SUMPTA NOTIONALITER.
Consequenter quaeritur de intentione principii sumpta notionaliter. Circa quod: Primo, quaerendum est de circumlocutionibus quae ponuntur secundum Augustinum: principium sine principio, principio de principio; secundo, an divina essentia sit principium Spiritus Sancti; tertio, an Pater et Filius sint unum principium Spiritus Sancti; quarto, utrum sint idem principium Spiritus Sancti; quinto, utrum Pater et Filius sint unus spirator Spiritus Sancti ; sexto, de unitate spirationis secundum quam Pater et Filius sunt principium Spiritus Sancti.
ARTICULUS I.
De circumlocutionibus principium sine principio, principium de principio.
Circa primum nota quod dist. 29, I Sententiarum, in fine primi capituli, concluditur secundum Augustinum, supposita multiplicitate huius nominis principium: "Pater est principium sine principio, Filius principium de principio, Spiritus Sanctus principium de utroque".
I. Quaeritur igitur, cum dicitur Pater est principium sine principio, utrum principium dicatur essentialiter vel notionaliter.
1. Essentialiter non, ut videtur, quia essentia non est principium Filii; nec notionaliter, quia non pro innascibilitate sumitur, quia innascibilitas non dicitur respective, principium autem respective dicitur; nec pro paternitate, quia paternitas dicitur solum respectu Filii, principium vero dicitur respectu Filii et Spiritus Sancti. Nec potest dicere notionem spirationis, quia spiratio Filio convenit, non autem convenit ei esse principium sine principio.
II. Similiter quaeritur, cum dicitur Filius principium de principio, utrum principium stet ratione essentiae vel ratione notionis.
1. Ratione essentiae non, quia non est ab alio nec de principio; nec pro notione quae sit in Filio, quia non pro filiatione: filiatio enim solum pertinet ad Filium, sed principium de principio pertinet ad Spiritum Sanctum; nec pro spiratione, quia communis spiratio convenit Patri, cui non convenit principium de principio.
III. Similiter quaeritur, cum Spiritus Sanctus dicitur principium de utroque, utrum principium sumatur pro essentia vel pro notione.
1. Pro essentia non, quia essentia non est de utroque; nec pro notione, quia Spiritus Sanctus non dicitur principium nisi respectu effectus in creatura; quidquid autem dicit effectum in creatura convenit Trinitati; ergo non sumitur pro notione.
2. Praeterea, omnis notio aeterna est; sed Spiritus Sanctus non est principium ab aeterno, sed ex tempore, ut habetur supra.
Respondeo: I. Proprietates sive notiones aliquando significantur distincte, aliquando indistincte: distincte, ut cum dicitur paternitas, filiatio, processio ; indistincte, ut cum dicitur principium. Cum ergo dicitur Pater est principium sine principio, circumlocutio dicit notionem paternitatis et innascibilitatis, sed confuse: cum enim dicitur sine principio, dicitur notio innascibilitatis qua est non ab alio ; cum dicitur principium, dicitur a quo alius, et dicitur notio paternitatis, sed indistincte a communi notione quae est spiratio. Dicitur ergo Pater principium sine principio secundum notiones, non unam, sed plures, et confuse sive indistincte.
II. Similiter cum dicitur Filius principium de principio, dicitur secundum notiones plures et indistincte: cum enim dicitur de principio, dicitur ab alio, et in hoc dicitur notio filiationis, sed indistincte. Cum vero dicitur principium, dicitur quod alius ab eo, et sic dicitur notio spirationis, sed indistincte; dicitur ergo Filius principium de principio notionaliter secundum plures notiones et indistincte.
III. Cum autem dicitur Spiritus Sanctus principium de utroque: dicendum quod principium dicit essentiam, sed supponit pro persona Spiritus Sancti propter adiunctum quod est de utroque, sicut cum dicitur Deus de Deo. — Vel dicendum quod cum dicitur principium de utroque, duplex ordo notatur per hoc nomen principium: secundum enim nomen suum dicit ordinem ad creaturas, sed virtute praepositionis adiunctae dicit ordinem quasi ad prius, et hoc modo notat ordinem qui est processio, alio modo non.
ARTICULUS II.
An divina essentia sit principium Spiritus Sancti.
Ad quod sic: 1. Principium Spiritus Sancti est essentia; ergo essentia est principium Spiritus Sancti a simplici conversa.
2. Item, nonne haec est vera essentia est Pater Filii ? hic enim est sensus: essentia est persona generans Filium, et haec est vera; ergo et illa essentia est principium Filii ; ergo eadem ratione essentia est principium Spiritus Sancti.
[Solutio]: Ad hoc plures respondent quod haec falsa sit essentia est principium Spiritus Sancti, quia iste terminus principium Spiritus Sancti non praedicat nisi relationem, et est sensus: essentia est spirans Spiritum Sanctum. Hanc etiam dicunt esse falsam essentia est Pater Filii, quia cum dico essentia est Pater, ibi hoc vocabulum Pater intelligitur cum articulo, gallice li Père, et secundum hoc est haec vera, si sine articulo, falsa este; si addatur genitivus, non potest poni nisi sine articulo. Nobis autem videtur, sicut diximus, quod haec possit dari essentia est Pater Filii, quia iste terminus Pater, sive ponatur cum genitivo sive sine genitivo, praedicat personam cum proprietate et tantum valet Pater quantum persona generans, et Pater Filii quantum persona generans Filium. Similiter haec potest dari essentia est principium Spiritus Sancti et praedicatur ibi persona vel personae cum proprietate, et est sensus: essentia est principium Spiritus Sancti, id est persona spirans Spiritum Sanctum vel personae spirantes uniformiter Spiritum Sanctum. — Sed si inferant: ergo spirat Spiritum Sanctum — instantia per expositoriam: essentia est persona spirans Spiritum Sanctum ; ergo essentia spirat Spiritum Sanctum.
ARTICULUS III
An Pater et Filius sint unum principium Spiritus Sancti.
Ad quod sic: a. Isidorus, in libro De Trinitate 4: "Nonuna res et duorum consubstantialis poterit ab eis procedere et simul inesse nisi unum fuerintilli a quibus procedit". Ergo Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti.
b. Item, Augustinus, V De Trinitate: "Si quod datur vel quodprocedit, principium habet a quo datur vel procedit, fatendum est Patrem et Filium unum esseprincipium Spiritus Sancti, non duo principia".
c. Item, una est proprietas qua Pater et Filius sunt principium Spiritus Sancti, et illa proprietas est in utroque; ergo illae duae personae sunt unum principium Spiritus Sancti.
d. Item, Boethius, in libro De Trinitate, dicit quod philosophi ex rationibus propriis argumentantur: Sortes est homo, Plato est homo, ergo Sortes et Plato sunt plures homines; theologi vero ex propriis rationibus sic argumentantur: "Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus Sanctus est Deus, ergo sunt unus Deus". Inferunt autem philosophi pluraliter, propter pluralitatem humanitatum quae sunt in pluribus hominibus; theologi vero singulariter inferunt propter singularitatem divinitatis. Ergo a simili ratione erit inferre: Pater est principium Spiritus Sancti, Filius est principium Spiritus Sancti, ergo Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, propter singularitatem spirationis, ratione cuius sunt principium Spiritus Sancti. Item, hoc nomen principium supponit pro Patre, et ratio huius est: quia spiratio convenit Patri; similiter supponit pro Filio, quia spiratio convenit et Filio; ergo eodem modo supponit pro illis duobus insimul; ergo haec est vera Pater et Filius sunt unum principium pro duabus personis.
Contra: 1. Principium Spiritus Sancti est demonstrato Patre, similiter principium Spiritus Sancti est demonstrato Filio; et hoc principium non est illud principium, quia Pater non est Filius; ergo Pater et Filius non sunt unum principium Spiritus Sancti.
2. Item, Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti; ergo sunt unum principium quod est Pater vel quod non est Pater. Sed non quod non est Pater, quia tunc idem poneretur et removeretur. Si vero quod est Pater, tunc quaeritur utrum referat personam vel essentiam vel proprietatem; sed constat quod non refert personam, quia non sunt una persona; nec essentiam, quia essentia non est principium Spiritus Sancti; nec proprietatem, quia proprietas non est principium Spiritus Sancti, sed magis persona vel personae habentes proprietatem. Si ergo illa relatio non refert nisi pro aliquo istorum et pro quolibet est falsa, ergo illa locutio est falsa.
3. Item, obicitur de eius conversa principium Spiritus Sancti est Pater et Filius, quia nec pro persona est vera nec pro essentia nec pro proprietate, ut ostensum est Supra ; ergo ipsa est falsa.
4. Item, non est ratio quare haec sit vera Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti nisi ratione unius notionis sive relationis quae est spiratio; ergo similiter distinctio notionum sive differentia, quae dicunt rationem principii in una persona, faciunt unam personam esse plura principia. Verbi gratia, Pater est principium Filii per generationem, Pater est principium Spiritus Sancti per spirationem; ergo duo principia: quod est falsum. Si ergo pluralitas notionum, secundum quas est ratio principii, non facit unam personam esse plura principia, ergo unitas notionis non erit ratio quare plures personae sint unum principium.
[Solutio]: Ad hoc dixerunt quidam quod haec est vera Pater et Filius sunt principium Spiritus Sancti, sed cum additur unum, impropria est nec debet recipi, nisi haec dictio unum cadat in adverbium vel quasi in ablativum, ut sit sensus: Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, id est Pater et Filius uniformiter sunt principium Spiritus Sancti, vel unum, id est una proprietate. Dicunt etiam quod hoc vocabulum principium tenetur tantum adiective in hac circumlocutione principium Spiritus Sancti, et ideo non potest proprie adiungi haec dictio unum nec potest ad ipsam fieri relatio: ad vocabulum enim adiective positum non potest fieri relatio, similiter nec subici potest, quia adiectivum, adiective positum, non subicitur. Et per hoc solvunt obiecta.
Contra: "Omnis terminus supponit naturaliter secundum exigentiam suae formae, utiste terminus homopro omni eo cui inest sua humanitas; ergo iste terminus principiumsupponet naturaliter pro omni eo cui inestforma a qua imponitur; sed haec est communis spiratio; cum ergo ipsa insit Patri et Filio, ergo supponit naturaliter pro Patre et Filio".
"Item, Ioan.1, 1: "In principio erat Verbum", et in nulloerat Verbum in quo non esset Spiritus Sanctus; ergo "in principio"erat Spiritus Sanctus, ita quod hoc quod dico principioaccipiatur personaliter; ergo velin suo principio vel innon-suo; sed constat quod non in non- suo; ergo in suo; ergo principium Spiritus Sancti erat; ergo principium SpiritusSancti potest subici et tenerisubstantive".
Propterea dicunt alii quod haec dictio principium multipliciter sumitur: aliquando pro una persona, ut cum dicitur principium Filii pro Patre; — aliquando vero pro duabus personis simul, ut cum dicitur principium Spiritus Sancti, ratione communis spirationis secundum quam sunt Pater et Filius origo Spiritus Sancti; unde haec dictio unum addita, cum dicitur unum principium Spiritus Sancti, respicit formam solum, hoc est notionem; unde sensus est: Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, id est una spiratione spirant Spiritum Sanctum; — aliquando vero pro tribus personis simul, ut cum dicitur principium creaturarum pro tota Trinitate.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo vero obiectum respondent quod quamvis haec possit concedi principium Spiritus Sancti est, demonstrato Patre, non tamen haec potest concedi hoc principium Spiritus Sancti est. Et ratio huius est: quia cum dico hoc, dico distinctionem et discretionem; non autem habet locum distinctio vel discretio ubi non est ex diversis causis unio. Unde quemadmodum inconvenienter dicitur iste Deus vel aliquis Deus pro Patre, et alius Deus pro Filio, et hoc propter unitatem et singularitatem deitatis in Patre et Filio, eadem ratione inconvenienter dicitur hoc principium Spiritus Sancti pro Patre, et aliud principium pro Filio, et hoc propter unitatem formae ipsius principii, quae est una spiratio in Patre et Filio; propterea non sequitur: principium Spiritus Sancti est, pro Patre, ergo hoc principium.
2. Ad secundum vero dicendum quod hoc quod dico principium Spiritus Sancti, non habet determinatam suppositionem, immo confusam pro duabus personis simul; unde non se quitur: sunt unum principium Spiritus Sancti, ergo unum principium quod est Pater vel quod non est Pater ; immo est ibi fallacia figurae dictionis a confusa ad determinatam. Unde notandum quod relatio posset fieri ad hoc quod dico principium Spiritus Sancti in ascendendo, sed non in descendendo; unde in ascendendo bene concederetur Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, quod est Deus ; sed quasi in descendendo non admitteretur relatio, ut diceretur Pater et Filius sunt unum principium quod est Pater vel quod est Filius ; ut si dicam istae voces, albus—ba—bum, sunt unum nomen quod est adiectivum, haec recipitur; sed non recipitur quod sint unum nomen quod est haec vox albus.
3. Ad illud vero quod obicitur de eius conversa principium Spiritus Sancti est Pater et Filius dicunt quod haec dictio principium habet suppositionem pro duabus personis sub una notione sicut forma; quemadmodum cum dicitur Deus est Pater et Filius, hoc nomen Deus supponit pro duabus personis habentibus unam deitatem.
4. Ad ultimum dicendum quod cum dicitur Pater est principium Filii et principium Spiritus Sancti, notatur quod non tantum sit principium plurium personarum, sed etiam pluribus modis, et ita non univoce dicitur ratio principii; et ideo non dicetur Pater plura principia, quia numerus pluralis communitatem exigit univocationis: non enim convenienter dicitur homo et urina sunt sana. — Praeterea, cum dicitur plura principia, exigitur diversitas suppositorum, quae hic non invenitur ; non sic autem exigitur unitas suppositorum, cum dicitur sunt unum principium Spiritus Sancti, quia sensus est: sunt unum in spirando.
ARTICULUS IV.
Utrum Pater et Filius sint idem principium Spiritus Sancti.
Quod videtur: 1. Quia sicut haec dictio unum respicit unam formam in Patre et Filio, scilicet notionem, cum dico Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, ita haec dictio idem: sicut enim est una notio, ita et eadem, scilicet communis spiratio; ergo si Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, sunt idem principium.
2. Item, haec est vera Pater et Filius sunt idem in spirando propter identitatem spirationis; ergo similiter sunt idem principium, quoniam principium dicit notionem quae est spiratio.
3. Item, idem et diversum condividunt ens ; si ergo Pater et Filius non sunt diversum principium Spiritus Sancti, ergo sunt idem.
Contra: a. Non sequitur: Deus genuit Deum, ergo vel eumdem vel alium Deum ; eumdem non admittitur propter diversitatem suppositi; alium non admittitur propter unitatem formae; ergo similiter non sequitur: Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, ergo idem vel diversum, simili ratione. — Quod concedendum est.
[Ad obiecta]: 1. Et dicendum ad primum quod non est similis ratio unitatis in hoc quod dico unum et in hoc quod dico idem. Nam hoc quod dico idem non solum exigit unitatem ratione formae, immo etiam ratione suppositi, et hoc est quia relativum identitatis est discretivum. Quia ergo non est identitas suppositi, id est hypostasis vel personae Patris et Filii, propter hoc non est verum Pater et Filius sunt idem principium Spiritus Sancti. Hoc autem quod dico unum, non exigit unitatem suppositi, sed sufficit unitas formae, sicut patet cum dicitur unus populus, non ab unitate suppositi, sed ab unitate collectionis multorum hominum, quae est sicut unitas formalis.
3. Ad hoc quod obicitur quod idem et diversum dividunt ens etc.: dicendum quod divisio non est per immediata, immo est accipere medium quod nec idem simpliciter nec simpliciter diversum, sed in parte idem et in parte diversum. Unde, quia haec ratio principium Spiritus Sancti convenit Patri et Filio secundum illud in quo non distinguuntur, propter hoc non potest dici diversum propter unitatem notionis in Patre et Filio a qua sumitur principium; nec etiam potest dici idem, quia idem exigit idem suppositum sive eamdem hypostasim.
2. Ad aliud vero iam patet responsio, quia cum dicitur sunt idem in spirando, idem dicitur ratione ipsius, spirationis et ideo non respicit haec dictio idem nisi identitatem notionalem ; et ideo haec est concedenda sunt idem in spirando ; sed cum dicitur idem principium, non solum requiritur identitas formae sive notionis, immo identitas suppositi sive personae; et ideo haec est falsa sunt idem principium Spiritus Sancti.
ARTICULUS V
Utrum Pater et Filius debeant dici unus spirator.
1. Dicit Augustinus, V De Trinitate, quod "quemadmodum Pater et Filius et Spiritus Sanctus per creationem sunt principium unum ad creaturam, ita Pater et Filius sunt principium unumad Spiritum Sanctum" ; sed Pater et Filius et Spiritus Sanctus per creationem sunt principium creaturae, Pater vero et Filius sunt principium Spiritus Sancti per spirationem; cum igitur Pater et Filius et Spiritus Sanctus sint unus creator respectu creaturae, videtur similiter quod Pater et Filius sint unus spirator respectu Spiritus Sancti.
2. Item, Augustinus dicit quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti; sed hoc est ratione spirationis unius in Patre et Filio; ergo multo fortius unus spirator,
Contra: a. Esse spiratorem non convenit essentiae, quia essentia non spirat, sed persona; si ergo sunt unus spirator Pater et Filius, sunt una persona: quod est falsum.
b. Item, eadem ratione dicitur spirator de Patre et Filio et auctor: nam Pater est auctor Spiritus Sancti, sicut et spirator; sed dicit Hilarius "quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio sicut auctoribus" ; ergo sunt auctores Spiritus Sancti; ergo et spiratores, — Quod sine praeiudicio concedendum est.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum dicendum quod non est simile in hoc nomine creator et in hoc nomine spirator. Nam in hoc nomine creator est essentia pro significato sive supposito, et quia una est essentia in tribus personis, propter hoc dicuntur tres personae unus creator; sed in hoc nomine spirator non est essentia ex parte substantiae significatae sive suppositae, sed hypostasis; unde cum non sint una hypostasis Pater et Filius, non possunt dici unus spirator. 2. Ad secundum dicendum quod convenienter dicitur Pater et Filius spirant vel spirantes sunt vel spiratores Spiritus Sancti, quia per has dictiones significatur Spiratio verbaliter vel participialiter; verba autem vel participia definiunt substantiam in suppositis sibi adiunctis, et quia numerus consequitur substantiam, in illis definiunt numerum: et ideo pluraliter vel singulariter significandi modum trahunt a suppositis sibi adiunctis; spirator autem similiter, licet sit nomen, quia nomen verbale definit substantiam in suppositis sibi adiunctis; principium vero, quia nominaliter significat substantiam et substantive, unitatem accipit a qualitate sua vel ab eo quod est per modum qualitatis; sua enim qualitas est definitiva substantiae; unde quia huiusmodi qualitas est notio Patris et Filii, quae una est in utroque et ideo ab illa unitatem recipit; unde spirans et spirator ab hypostasi trahunt unitatem, principium vero a notione, licet per illa nomina eadem notio significetur, eo quod differenter significatur.
a-b. Ad obiecta vero alterius partis "notandum", secundum Praepositinum, "quod iste terminus spiratorduobus modis accipitur: ut significet aeternam proprietatem qua Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum, ut in hac Pater est spirator Spiritus Sancti; vel dicatur de Trinitate ex tempore, ut tota Trinitas est unus spirator gratiae; tamen iste terminus spiratornon multum est in usu et in auctoritate non invenitur. Iste autem terminus auctorquatuor modis accipitur: nam per se positus et dictus de Patre praedicat innascibilitatem, ut Pater est auctor, id est innascibilis; et in hac Pater est auctor Filiipraedicat paternitatem; in hac Pater est auctor Spiritus Sanctipraedicat spirationem; in hac Pater est auctor creaturaeaequipollet huic nomini Creatori".
ARTICULUS VI
De unitate spirationis.
Consequenter quaerendum est de unitate illa, ratione cuius Pater et Filius dicuntur unum principium Spiritus Sancti.
1. Nam si illa unitas est una proprietas quae est spiratio — contra: "differunt hypostases numero", secundum Damascenum. Cum igitur proprietates sint in hypostasibus, non potest una proprietas inesse Patri et Filio.
2. Item, aut dicuntur unum principium, quia sunt unum in essentia: et tunc, cum Spiritus Sanctus sit unum in essentia cum Patre et Filio, spiraret se ipsum; aut quia idem in persona aut quia idem in personae proprietate sive notione. Non quia idem in persona; ergo quia idem in notione; sed non sunt idem in notione nisi in ea quae est spiratio; et ita nihil aliud est dicere quam Pater et Filius, quia conveniunt in hoc quod est spirare, spirant, et ita idem esset causa sui ipsius.
3. Praeterea, eadem quaestio esset de spiratione. Illa enim spiratio communiter inest Patri et Filio: non Patri quia Pater, nec Filio quia Filius; inerit ergo secundum aliquid commune. Quaeritur: quid est illud commune? et sic in infinitum. —Respondeo: Dicunt quidam quod spirare non inest eis secundum aliquid commune, sed utrique secundum se, sicut genus secundum se est in pluribus speciebus, non secundum aliquid commune aliud a se.
Contra: a. Isidorus, in libro De Trinitate: "Non una res, duorum quae substantialis est, poterit ab eis procedere et simul inesse nisi unum sint illi a quibus procedit". Ex quo patet quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, non ut sunt differentes, sed ut sunt unum.
b. Item, Anselmus, in libro De processione Spiritus Sancti, arguit sic: "Si prius aut postaut maior vel minor aut magis aut minus de uno esset quam de altero, denecessitate sequeretur aut quod Spiritus Sanctusnon esset de hoc in quo unum sunt Pater et Filius, aut ipsum unum non esset perfecte et simpliciter unum, sed essetibi aliqua diversitas" ; sed dici non potest quod Spiritus Sanctus non sit de hoc in quo unum sunt Pater et Filius; ergo relinquitur idem quod prius, quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, non ut sunt differentes, sed ut sunt unum.
Respondeo quod Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum secundum aliquod unum in eis, ut ostendunt auctoritates praedictae. Intelligendum est ergo quod omnes personae conveniunt in natura, sed Pater et Filius conveniunt specialiter in natura et ratione naturae. Iuxta enim definitionem naturae in creaturis quae est: "naturaest vis insita rebus simile ex simili pro creans", potest assignari ratio in divinis sive definitio naturae sic: natura est virtus sive principium producens aliquem in essentia indifferentem; et secundum huiusmodi definitionem dicitur de Filio Dei quoniam est Filius natura: natura enim dicitur principium producendi ut sumatur productio communiter ad productionem per generationem et spirationem. Secundum hoc igitur potest dici quod spiratio convenit Patri et Filio secundum hoc commune quod est unitas naturae sive rationis naturae, quae non est unitas naturae absolute vel essentialiter dictae, sed relative dictae; et haec unitas non est unitas quae est in notione, sed in principio notionis, quia est unitas naturae, non ut est essentia, sed ut est natura, neque ut essentialiter intellecta, sed ut relative. Sicut enim potentia generandi dicitur ad aliquid, non aliquid — potentia enim trahitur ad aliud genus per hoc adiunctum generandi — similiter natura per hoc quod additur ut natura sive in ratione naturae, quia natura ut natura dicitur ut est producens sibi indifferentem in essentia. Et sicut potentia generandi in Patre dicitur proprietas Patris, similiter natura ut natura sive in ratione naturae est proprietas Patris et Filii.
[Ad obiecta]: 1-3. Ad hoc quod obicitur quod non potest esse una proprietas in diversis hypostasibus: dicendum quod hoc verum est de proprietatibus personalibus, non autem est verum de proprietatibus personae. — Aliter potest dici quod, cum Spiritus Sanctus sit amor, principium eius est voluntas; unde sunt unum Pater et Filius in natura et in voluntate relativa, non essentiali quae est principium spirationis. — Vel potest dici quod huiusmodi unitas est a fine, scilicet a Spiritu Sancto; unde Isidorus, in libro De Trinitate: "Spiritus Sanctus pignus accepit ut per eum uno corde unum fiant credentes, per quem Pater et Filius sunt unum essentialiter, ipso Salvatore dicente: "Ut sint unum sicut et nos unum sumus"". Ex iis patet solutio ad obiecta: sunt enim Pater et Filius unum in spirando Spiritum Sanctum ab unitate rationis naturae sive naturae relate vel voluntatis relate, non essentialiter, dictae, quae quidem unitas non est unitas notionis, sed principii notionis.