I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 2, Praeambulum
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, Praeambulum
Dicto de nominibus notionalibus quae non connotant aliquem effectum in creatura et dicuntur de Deo ab aeterno, consequenter dicendum est de illis quae connotant effectum in creatura et dicuntur de Deo ex tempore, sicut mittere et mitte, dare et dari et huiusmodi. Primo ergo quaeritur de missione communiter dicta; secundo, de missione active dicta; tertio, de missione passive dicta.
Circa primum quaeritur de missione communiter dicta in hunc modum: Primo, an sit ponere missionem in divinis; secundo, quid sit, utrum quid temporale vel aeternum, creatum vel increatum; tertio, quid significetur per haec nomina mittere et mitti, utrum scilicet essentia vel persona vel notio; quarto, utrum missio dicatur de Deo ab aeterno vel ex tempore vel utroque modo.