Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 2, Tit. 1, c. 1

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 1, C. 1

UTRUM SIT PONERE MISSIONEM IN DIVINIS.

Quaeritur ergo utrum sit ponere missionem in divinis.

Et videtur quod non: 1. Quia missio dicit loci mutationem, etsi non secundum circumscriptionem, tamen secundum definitionem: qui enim mittitur alicubi, prius non erat ibi, aliter pro nihilo mitteretur; sed in divinis non potest esse loci mutatio nec secundum circumscriptionem nec secundum definitionem, cum Deus sit ubique; ergo in divinis non potest esse missio.

2. Item, omne quod mittitur, in quantum huiusmodi, separatur a mittente; unde super illud Ezech. 16, 53: "Et convertamrestituens eos", dicit Hieronymus ; "Quod coniunctum est et in uno corporecopulatum mitti non potest, sed quod extra est" ; sed in divinis non est ponere separationem unius personae ab altera ; ergo nec missionem.

3. Item, nihil pertinens ad inferioritatem et superioritatem dicitur de una persona respectu alterius; unde dicit Damascenus quod Filius "secundum quod Deusnon dicitur obediens vel inobediens Patri: subiectorum enim est hoc". Cum ergo ille qui mittitur, in quantum huiusmodi, sit inferior quam ille qui mittit, et ille qui mittit sit superior, non dicuntur huiusmodi nomina mittere et mitti de una persona respectu alterius.

Contra: a. Ad Gal. 4, 4: "Misit Deus Filium suum" etc. Ergo Filius mittitur a Patre. Similiter de missione Spiritus Sancti dicitur ibidem: "Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem: Abba, Pater". Item, Ioan. 15, 26: "Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre". Ergo est missio in divinis.

b. Ad hoc etiam sunt auctoritates multae in Scripturis et Augustino, in libro De Trinitate II et III et IV, et in I libro Sententiarum, 14 dist..

Respondeo: 1. Dicendum quod in missione naturali tria considerantur: auctoritas in mittente, loci mutatio circa missum et alicuius effectus productio circa terminum. Primum est de perfectione mittentis, ultimum de perfectione missi, medium vero, scilicet loci mutatio, de imperfectione missi sive nuntii, quia non potest simul esse cum mittente in termino ; quia ergo quod perfectionis est debet transferri ad divina, quod imperfectionis non, ideo quamvis ibi sit missio, non tamen loci mutatio.

2. Ad aliud dicendum quod est missio differentis per essentiam, et haec ponit separationem; et est missio distincti secundum personam, sed non differentis per essentiam, et haec non ponit separationem. Unde Augustinus, Super Ioannem, loquitur contra illos qui dicebant Filium minorem esse Patre, quia missus est ab eo, et dicit sic: "Filius minorneest, quia missus? missionemaudio, non separationem". Secundum hoc ergo dico quod in divinis est missio, non tamen separatio, quia missus non est distinctus sive diversus a mittente per essentiam, sed solum distinctus secundum personam. Augustinus, Contra perfidiam Arianoram: "Numquid ideodiversa est natura, quia Pater mittit et mittitur Filius? Nisi forte potest homo pater mittere hominem filium unius eiusdemque substantiae etnon potest Deus, cum homo ab homine mittendo separetur, quod non potest Deus. Sed ignis mittit splendorem suum necpotest splendor missus separari ab igne mittente, quamvis ista creatura visibilis non omni ex parte sit huicrei comparabilis: nam longius pervenit splendor quo ignis non pervenit, ut in lucerna".

3. Ad tertium dicendum quod missio non ponit aliquem gradum in divino esse sive maioritatem aut minoritatem alicuius personae, sed solum ordinem naturae: unde non dicit superioritatem, sed solum auctoritatem. Nec est simile de obedientia, quia in obedientia non tantum notatur conformitas voluntatis, sed diversitas et subiectio respectu voluntatis praecipientis. Unde Filius solum secundum humanam naturam dicitur obediens, quia solum secundum illam dicitur fuisse subiectus Patri; sed missio convenit ei secundum naturam divinam, quia in missione notatur auctoritas in mittente solum et subauctoritas in eo qui mittitur, sed non subiectio.

PrevBack to TopNext