I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 2, Tit. 1, c. 2
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 1, C. 2
UTRUM MISSIO SIT QUID CREATUM VEL INCREATUM.
Et videtur quod increatum: a. Quia processio Spiritus Sancti est ipse Spiritus Sanctus procedens, et sanctificatio Spiritus Sancti est ipse sanctificans; sed missio Spiritus Sancti est eius processio a Patre et Filio ad sanctificandum creaturam; utrumque autem est quid increatum, quod est Spiritus Sanctus; ergo missio, qua Spiritus Sanctus est missus, est quid increatum, et eadem ratione missio, qua Filius mittitur et qua Pater mittit; ergo missio in divinis est quid increatum.
b. Item, nihil creatum praedicatur de Deo in rectitudine: nihil enim praedicatur de ipso quod non sit ipse ; sed haec verba mittere et mitti praedicantur de Deo in rectitudine, cum dicitur Deus mittit et Deus mittitur ; ergo non dicunt aliquid creatum; ergo missio significata per illa est quid increatum.
c. Item, Gregorius, in Moralibus: "Eo mittitur Filius quo generatur". Ergo mittere est generare et mitti generari; sed generare et generari non sunt aliquid creatum, sed increatum; ergo missio est quid increatum.
Contra: 1. Omne increatum est aeternum; nullum temporale est aeternum; ergo nullum t emporale est increatum; sed missio est temporalis, sicut dicitur 14 dist. libri I Sententiarum ; ergo non est quid increatum.
2. Item, Augustinus, IV De Trinitate: "Sicut generari est Filio esse a Patre, ita Filium cognosci essea Patre est Filium mitti, et sicut Spiritui SanctoDonum Dei esse est a Patre procedere, ita Spiritum Sanctum cognosci quod a Patre procedit est ipsum mitti" ; sed sive Filium sive Spiritum Sanctum cognosci quod a Patre procedant est quid creatum et etiam existens in creatura; ergo mitti, sive missio est quid creatum.
3. Item, missio Spiritus Sancti a Patre et Filio nihil aliud est quam gratia data hominibus; unde Beda: "Cum gratia datur hominibus, mittitur Spiritus Sanctus a Patre, mittitur et a Filio" ; sed gratia data hominibus est quid creatum; ergo missio Spiritus Sancti est quid creatum.
[Solutio]: Ad hoc dicendum quod missio, sive dicatur active de Patre respectu Filii sive de Patre et Filio respectu Spiritus Sancti sive dicatur passive de Filio sive de Spiritu Sancto, est quid increatum et idem quod Deus.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo obiectum in contrarium dicendum est quod in missione duo sunt: est enim ibi principale significatum, quod est quid increatum; et est ibi aliquid connotatum, scilicet effectus in rationali creatura, quod est quid creatum: nam missio est processio alicuius personae manifestata in creatura vel manifestatio processionis aeternae facta rationali creaturae. Ratione ergo connotati, quod temporale est, dicitur missio temporalis; sed illud connotatum non praedicatur de ipsa nisi oblique, non in rectitudine; sed illud quod praedicatur de ipsa ratione principalis significati, quod est quid increatum, dicitur in rectitudine; unde non sequitur si missio est temporalis, quod non sit quid increatum, sed quod illud, ratione cuius dicitur temporalis, scilicet effectus connotatus, non sit quid increatum; et bene sequitur: est quid increatum, ergo est quid aeternum; sed non sequitur: ergo est ab aeterno vel est aeterna, sicut postea ostendetur, scilicet in tertio Problemate.
2. Ad aliud dicendum quod, cum dicitur Filium a Patre mitti est cognosci quod a Patre procedit, non datur ista definitio per essentiam, sed per effectum consequentem. Nam cognitio processionis est effectus missionis; processio vero manifestata in creatura rationali vel manifestatio processionis est illud quod essentialiter praedicatur de missione; effective vero cum dicitur missio est cognitio facta in creatura vel gratia data creaturae, sicut cum dicitur "Deus refugium nostrum" vel patientia nostra vel fortitudo nostra; unde sicut non sequitur: Deus est fortitudo nostra, sed fortitudo est quid creatum, ergo Deus est quid creatum, similiter nec ex parte ista.
3. Et per hoc patet solutio ad tertium quod obicitur per auctoritatem Bedae. Nam si dicatur missio est gratia data rationali creaturae, non est praedicatio per essentiam, sed per effectum consequentem; nec etiam hoc dicit Beda, sed dicit quod "cum gratia datur, Spiritus Sanctus mittitur": unde dicitur per concomitantiam.