I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 2, Tit. 2, c. 3
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 2, C. 3
UTRUM MISSIO ACTIVE DICTA CONVENIAT SPIRITUI SANCTO RESPECTU CHRISTI.
Ad quod sic: a. Isai. 48, 16: "Et nunc misit me Dominus et Spiritus eius" ; loquitur in persona Christi; ergo Christus missus est a Spiritu Sancto; ergo mittere convenit Spiritui Sancto respectu Christi.
b. Item, Ambrosius, in libro De Spiritu Sancto: "Quis est qui dicit: "Misitme Dominus et Spiritus eius"? nisi qui venit a Patre ut salvos faceret peccatores, id est Christus". Ergo et Pater eum misit et Spiritus Sanctus. Item, idem, in eodem: "Datus est a Patre, ut Isaias dicit 9, 6 quia "puer natus est nobis et Filius datus est nobis", datus est, audeo dicere, et a Spiritu, quia a Spiritu missus est". Ergo etc.
c. Item, Augustinus, in II De Trinitate, loquens de Filio: "Mitti a Patre sineSpiritu Sancto non potuit, quia Pater intelligitur eum misisse, cum fecit eum ex femina; quod utique non fecit sine Spiritu Sancto". Ergo mittere convenit Patri et Spiritui Sancto respectu Christi.
Contra: 1. Augustinus, II De Trinitate: "Exire a Patre et venire in mundum hoc est mitti". Ergo mittere Filium in mundum sive in carnem convenit solum illi personae a qua exit Filius; sed Filius non est a Spiritu Sancto: ergo missio Filii in mundum sive in carnem non est a Spiritu Sancto.
2. Item, Augustinus, IV De Trinitate: "Sicut natum esse est Filio a Patre esse, itamitti es cognosci quod ab illo sit" ; sed Filius non potest cognosci esse a Spiritu Sancto, cum non sit ab illo; ergo non potest mitti a Spiritu Sancto; ergo missio active dicta non convenit Spiritui. Sancto respectu Christi. — Si dicatur quod convenit ei ratione humanae naturae - contra: quidquid convenit Christo homini, convenit personae Filii Dei; ergo si mitti a Spiritu Sancto convenit Christo homini, ergo convenit personae Filii Dei ; ergo persona Filii Dei mittitur a Spiritu Sancto; ergo est a Spiritu Sancto: quod non conceditur, immo potius Spiritum Sanctum esse a Christo.
3. Item, cum dicitur Filius mitti in carnem, aut intelligitur de Filio Dei secundum humanam naturam aut secundum divinam. Non videtur quod secundum humanam naturam, quia aliud est Filium mitti in carnem, aliud Christum existentem in carne mitti: in carnem enim mitti non convenit nisi existenti praeter carnem; ergo non convenit Filio nisi secundum divinam naturam; sed secundum divinam naturam non mittitur Christus a Spiritu Sancto; ergo missio Christi in carnem non est a Spiritu Sancto; sed non convenit ei nisi missio vel in carnem vel in mentem; ergo missio active dicta non convenit Spiritui Sancto respectu Christi.
[Solutio]: Ad hoc dicunt quidam quod triplex est missio Christi, scilicet in mentem, in carnem et ad praedicandum. Et dicunt quod Spiritus Sanctus non mittit Christum duabus missionibus primis, sed tertia, quae est ad praedicandum. Et sic intelligitur auctoritas Isai. 48, 16: "Et nunc misit me Dominus et Spiritus eius", et auctoritas Ambrosii similiter. Unde Ambrosius ad hoc confirmandum adducit illam auctoritatem Isai. 61, 1: "Spiritus Domini super me: evangelizare pauperibus misit me". Sed licet sic possit responderi ad auctoritatem Ambrosii, non tamen adhuc respondetur ad auctoritatem Augustini, quae intelligitur de missione Filii in carnem, sicut patet per auctoritates quas adducit Augustinus: "Misit Deus Filium suum in terris" etc. Ideo alii dicunt quod haec est duplex Spiritus Sanctus misit Filium in carnem, quia hoc verbum misit potest construi cum hoc quod dico Spiritus Sanctus ratione comparationis ad terminum ad quem, et sic est vera, quia incarnatio Filii facta est a Spiritu Sancto sicut et a tota Trinitate. Vel potest construi hoc verbum misit cum hoc quod dico Spiritus Sanctus ratione comparationis ad personam quae mittitur, et sic est falsa, quia Spiritus Sanctus non habet auctoritatem respectu Filii. Utroque autem modo dicitur missio Filii in carnem respectu Patris. Unde cum dicit Augustinus: "Mitti est exire a Patre et venire in mundum", loquitur de missione Filii secundum quod convenit Patri; unde mitti a Patre in mundum convenit Filio, quia est a Patre et quia adventus eius in mundum est a Patre sive incarnatio eius; mitti vero a Spiritu Sancto convenit ei non quia persona eius sit a Spiritu Sancto, sed quia venire ipsum in mundum sive in carnem est a Spiritu Sancto.
2. Ad aliud dicendum quod Filium cognosci esse a Patre est Filium mitti, quia illa cognitio est et Spiritu Sancto, ideo missio Filii est aliquo modo a Spiritu Sancto. Sed hoc non est verum de quocumque effectu in quo cognoscitur processio Filii, sed de tali effectu qui aliquo modo praedicatur de persona Filii Dei, ut est incarnatio; unde non oportet quod si Spiritus Sanctus mittit Filium in carnem, quod per illum effectum debeat cognosci Filius esse a Spiritu Sancto, sed esse ab aliquo.
3. Ad aliud patet solutio ex praedictis. Nam cum quaeris si Spiritus Sanctus misit Filium in carnem aut secundum divinam naturam aut secundum humanam, tu quaeris secundum quod illa constructio est ratione comparationis ad personam quae mittitur: et secundum hoc illa locutio est falsa; illa autem missio, qua Spiritus Sanctus dicitur mittere Filium in carnem, nihil aliud est quam manifestatio Filii per incarnationem, quae manifestatio naturaliter sequitur ad carnis assumptionem, et ideo non oportet quod conveniat personae existenti praeter carnem.