Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 2, Tit. 2, c. 4

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 2, C. 4

UTRUM DARE VEL MITTERE SPIRITUM SANCTUM POSSIT CONVENIRE ALICUI CREATURAE RATIONE MINISTERII.

Quarto quaeritur utrum dare vel mittere Spiritum Sanctum possit convenire alicui creaturae rationali ratione ministerii.

Ad quod sic obicitur: 1. Constat quod rationali creaturae, ut sacerdotibus, collatum est ministerium sacramentorum, ut Baptismatis et aliorum; sed in sacramentis sive cum sacramentis simul datur gratia et confertur Spiritus Sanctus; ergo rationali creaturae datum est ministerium in conferendo gratiam sive Spiritum Sanctum ; nam sicut: dicit Beda: "Cum gratia datur, mittitur Spiritus Sanctus". Ergo missio sive datio Spiritus Sancti potest aliquo modo convenire creaturae rationali ratione ministerii.

2. Item, remissio peccati non est sine collatione Spiritus Sancti; sed viris sanctis non solum confertur Spiritus Sanctus ad remissionem peccatorum in se ipsis, sed etiam in aliis, sicut Apostolis; Ioan. 20, 22: "Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata" etc.; ergo Apostoli acceperunt Spiritum Sanctum, non solum in se ipsis, sed etiam ut conferrent aliis. Et hoc etiam videtur in Actibus Apostolorum saepe dici quod alii per impositionem manuum Apostolorum accipiebant Spiritum Sanctum; ergo conveniebat aliquo modo eis dare Spiritum Sanctum, scilicet ratione ministerii.

3. Item, videmus in corporalibus quod calor et splendor non solum dantur a fonte caloris et splendoris ut sint in eo cui dantur, sed etiam ut ab eo possint transfundi in aliud, ut patet in luce corporali. Non enim aër solum accipit lumen sive splendorem et calorem a sole ut sint in ipso, sed etiam ut possit illa transfundere, si inveniat susceptibile; ergo cum gratia, quae est splendor sive lux spiritualis qua anima illuminatur quantum ad intellectum, et calor quo accenditur quantum ad affectum, multo potentior sit quam lux corporalis, non solum a fonte caloris vel lucis Spiritualis dabitur ut sit in aliquo, sed etiam ut ab eo possit transfundi in alium; sed ea data datur Spiritus Sanctus; ergo creatura poterit aliquo modo dare Spiritum Sanctum.

Contra: a. Missio et datio Spiritus Sancti est eius processio, sicut dicit Beda et Magister, in I libro Sententiarum, 14 dist. et 15. Unde concedens quod Spiritus Sanctus datur a se, concedit etiam quod procedit a se; sed Spiritus Sanctus nullo modo procedit a creatura; ergo nullo modo datur a creatura.

b. Item, creatura rationalis quantum ad suum potissimum esse sive quantum ad suam perfectionem non dependet nisi a Deo; sed sua perfectio constat in collatione Spiritus Sancti et donorum eius; ergo collatio Spiritus Sancti et donorum eius non est nisi a Deo; ergo non convenit aliquo modo creaturae dare Spiritum Sanctum.

c. Item, ad hoc sunt auctoritates plures Augustini, quae ponuntur I libro Sententiarum, 14 dist..

[Solutio]: Ad quod dicendum quod creaturae rationali ratione alicuius ministerii proprie loquendos non convenit dare Spiritum Sanctum nec gratiam; dicitur tamen aliquando ratione ministerii operari aliquid in susceptione gratiae ex parte suscipientium, sed non in conferendo gratiam vel Spiritum Sanctum. Unde cooperari ad susceptionem gratiae vel Spiritus Sancti potest intelligi dupliciter: vel coefficiendo scilicet in actione illa qua datur gratia vel Spiritus Sanctus, sicut Deus aliquando dicitur operari mediante natura vel voluntate, et natura vel voluntas cooperari, ita quod in una actione operatur Deus et natura vel voluntas, et sic non dicitur aliqua creatura operari vel cooperari in susceptione gratiae nec per modum ministerii nec alio modo; alio modo dicitur cooperari praeparando susceptibile ad susceptionem gratiae vel Spiritus Sancti, et sic potest aliquo modo creatura cooperari ratione ministerii. Et hoc dupliciter: vel interius, scilicet per aliquam actionem interiorem, et hoc modo dicuntur angeli praeparare susceptibile ad susceptionem gratiae, scilicet instruendo interius animam vel excitando vel impedimenta removendo; vel exterius, et hoc modo dicuntur homines praeparare sive cooperari, et hoc tripliciter: scilicet disponendo exterius per sacramentorum dispensationem, sicut baptizando et alia sacramenta ministrando; alio modo impetrando per orationem, secundum quod dicitur unus alii impetrare gratiam, Act. 8, 15: "Oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum" ; tertio modo instruendo et movendo exterius per praedicationem, secundum quod dicitur Rom. 10, 17: "Fides ex auditu" exteriori; et hoc modo exponitur illud Gal. 3, 5 de Apostolo: "Quis ergo tribuitvobis Spiritum?" etc., secundum quod dicitur in Glossa et secundum quod dicit Magister, in Sententiis, I libro, 14 dist..

[Ad obiecta]: 1. Ad primo ergo obiectum dicendum quod licet aliquibus detur ministerium in collatione sacramentorum, in quibus vel cum quibus datur Spiritus Sanctus, non tamen ratione illius ministerii dicuntur in conferre sive dare Spiritum Sanctum. Nam in susceptione sacramentorum est quaedam actio exterior, sicut in Baptismo tinctio sive ablutio exterior: et in hac cooperantur ministri, propter quam dicuntur baptizare. Est autem alia actio interior, scilicet ablutio interior a culpa et liberatio a poena: et haec est solius Dei. Quia ergo ratione illius dicitur dari Spiritus Sanctus, et non ratione alterius — nam ablutio potest esse exterior, in qua non confertur Spiritus Sanctus, ut in ficte accedente — ideo-non Sequitur quod si ministri cooperentur in sacramentis ratione actionis exterioris, in qua aliquando datur Spiritus Sanctus, quod cooperentur in datione Spiritus Sancti; nam licet aliquando detur simul in illa exteriori ablutione, non tamen dicitur dari ratione illius, sed ratione actus interioris sive ablutionis interioris, in qua operatur solus Deus et non cooperatur minister.

2. Ad aliud dicendum quod remissio peccati potest esse tripliciter: vel quantum ad deletionem culpae, et haec convenit soli Deo et haec est per gratiam gratum facientem, et ratione huius dicitur dari Spiritus Sanctus; alio modo est remissio peccati quantum ad solutionem poenae, et haec est collata Christo homini; tertio modo dicitur peccatum remitti quantum ad commutationem poenae, et haec est collata ministro: data est enim praelatis potestas taxandi poenam poenitenti et commutandi poenam purgatoriam in temporalem proportionalem, sed ratione huius non dicitur dari vel mitti Spiritus Sanctus, sed haec sequitur ad missionem Spiritus Sancti.

3. Ad aliud dicendum quod non est simile de luce et calore corporali et de luce et calore spirituali, quae est gratia, et hoc triplici de causa. Primo, propter imperfectionem ipsius fontis lucis et caloris corporalis; nam ex imperfectione est quod non potest transfundere lucem et calorem cuicumque susceptivo, et maxime distanti ab eo sine medio deterente ; sed fons lucis spiritualis, cum, sit ubique, potest sine medio unicuique susceptibili conferre gratiam: unde non indiget quod qui accepit eam, transfundat in alium. Secundo, propter ordinem qui est in, corporibus, quorum unum ab alio recipere habet: unde quod supra est potest agere in inferiori, sed non e converso; unde ignis illuminatus illuminat aërem aliquando, aär etiam aliquando aquam, aqua etiam aliquando terram, sed non e converso. Sed animae non se habent secundum ordinem ad Deum; unde quaelibet immediate recipit influentiam gratiae, non una mediante altera, sicut deferente dico, non dico sicut impetrante; Tertio, propter continuitatem materiae et propter symbolum: nam in habentibus symbolum facilior est transitus ; sed in animabus non est continuitas materiae, secundum quam una possit agere in aliam; ideo praedictis rationibus non est simile de infusione gratiae et illuminatione corporali.

PrevBack to TopNext