I, T. Intro., Q. 1, c. 1
I, Tract. Intro., Q. 1, c. 1
UTRUM DOCTRINA THEOLOGIAE SIT SCIENTIA.
Ad quod arguet sic: 1. Augustinus, in libro 83 Quaestionum, quaestione 48: "Quaedam creduntur et nunquam intelliguntur, sicut, est omnis historia singulariaet humana gesta percurrens". Cum ergo doctrina Theologiae pro magna parte sit historica, ut patet in Lege et Evangelio: ergo est eorum quae nunquam intelliguntur; sed eorum quae nunquam intelliguntur non est scientia: scientia enim est intelligibilium ; relinquitur ergo quod doctrina Theologiae non est scientia.
2. Item, sicut dicit Philosophus, in principio Metaphysicae: "Experientia singularium est, ars vero universalium: fit autem ars, cum ex multis experimento intellectisuna fit de similibusacceptio" ; sed doctrina Theologiae pro magna parte non est universalium, sed singularium, ut patet in narratione historica ; relinquitur ergo quod non est ars vel scientia.
3. item, cum triplex sit acceptio. veritatis in doctrinis: opinio, fides, scientia1, ex opinabilibus opinio, ex credibilibus fides, ex scibilibus scientia ; sed nunquam ex opinabilibus scientia generatur neque ex credibilibus, in quantum huiusmodi; ergo, cum doctrina Theologiae, in quantum huiusmodi, sit credibilium, Ioan. 20, 31 : "Haec scripta sunt, utcredatis", relinquitur ergo quod acceptio doctrinae Theologiae non erit scientia.
4. Item, Augustinus, XIV De Trinitate: "Non quidquid sciri ab hominibus potest in rebus humanis, ubi plurimum supervacuae vanitatis et noxiae curiositatis est, huic scientiae tribuo, sed illud tantummodo quo fides saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur et roboratur". Ergo haec scientia non generat nisi fidem; ergo non est vero nomine scientia, maxime cum fides sit acceptio "supra opinionem et intra scientiam constituta".
Contra: a. Quod cognoscitur per divinam inspirationem verius scitur quam quod per humanam ratiocinationem, quia in inspiratione divina impossibilis est falsitas, in ratiocinatione vero contingit plerumque ; ergo, cum cognitio Theologiae, sit edita inspiratione divina — II Tim. 3, 16: "Omnis Scriptura divinitus inspirata" etc., et II Petr. 1, 21: "Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines" — ergo verius est scientia quam ceterae scientiae.
b. Item, Augustinus, XIV De Trinitate: Theologia est scientia quae est in rebus quae ad salutem hominis pertinent; ergo est scientia.
Solutio: Primo notandum quod est scientia causae et scientia causati. Scientia vero causae causarum est sui gratia; scientia vero causatorum, sive sint causae sive effectus tantum, non est sui gratia, quia referuntur et dependent a causa causarum. Hinc est quod Theologia, quae est scientia de Deo, qui est causa causarum, sui gratia est. Nomen ergo scientiae appropriatur scientiae causatorum, nomen vero sapientiae scientiae causae causarum. Unde et ipse Philosophus dicit quod Philosophia Prima, quae est sui gratia et de causa causarum, debet dici sapientia. Simili ratione doctrina; theologica, quae transcendit omnes alias scientias, debet dici sapientia; unde Deut. 4, 6: "Haec est nostra sapientia et intellectus coram populis".
Praeterea, notandum quod est scientia perficiens cognitionem secundum veritatem; est etiam scientia movens affectionem ad bonitatem. Prima est ut cognitio secundum visum, et ideo debet dici scientia absoluta; secunda, ut cognitio secundum gustum, et ideo debet dici sapientia a sapore affectionis, secundum quod dicitur Eccli. 6, 23: "Sapientia secundum suum nomen est".
Theologia igitur, quae perficit animam secundum affectionem, movendo ad bonum per principia timoris et amoris, proprie et principaliter est sapientia. Prima Philosophia, quae est theologia philosophorum, quae est de causa causarum, sed ut perficiens cognitionem secundum viam artis et ratiocinationis, minus proprie dicitur sapientia. Ceterae vero scientiae, quae sunt de causis consequentibus et causalis, non debent dici sapientiae, sed scientiae.
Unde secundum hoc dicendum quod doctrina Theologiae est sapientia ut sapientia ; Philosophia vero Prima, quae est cognitio primarum causarum, quae sunt bonitas, sapientia et potentia, est sapientia, sed ut scientia; ceterae vero scientiae, quae considerant passiones de subiecto per suas causas, sunt scientiae ut scientiae.
[Ad obiecta]: Respondendum est igitur ad obiecta: 1. Ad primum dicendum quod aliter est historia in sacra Scriptura, aliter in aliis. In aliis enim historia significatione sermonum exprimit "singularia gesta" hominum, nec est intentio significationis interioris; et ideo, quia singularium actuum et temporalium est, omnis talis historia est eorum quae "nunquam intelliguntur". In sacra vero Scriptura ponitur historia non ea intentione seu fine ut significentur singulares actus hominum significatione sermonum, sed ut significentur universales actus et conditiones pertinentes ad informationem hominum et contemplationis divinorum mysteriorum significatione rerum. Hinc introducitur passio Abel, ut significetur passio Christi et iustorum; malitia Cain, ut significetur perversitas iniustorum ; et sic in ceteris. Introducitur ergo in historia sacrae Scripturae factum singulare ad significandum universale, et inde est quod eius est intellectus et scientia.
2. Ad secundum dicendum quod universale dicitur quatuor modis: in praedicando: ut homo; in exemplando: ut forma sotularis ad multos sotulares et vita Iob ad vitam multorum hominum; in significando: ut Iacob ad significandum iustum qui contrahit cum Rachele et Lia, quia exercet se in vita activa et contemplativa ; in causando: ut Deus, causa universalis conditionis rerum, et Christus, causa universalis reparationis hominum. Secundum hoc ergo dicendum quod est universale in Scriptura sacra. Habet enim Scriptura sacra sententias generales, ut: "Initium sapientiae timor Domini", Prov. 1, 7; "Finis praecepticaritas", I Tim. 1, 5 et huiusmodi; in quibus universalibus sententiis est universale primo modo, secundum ambitum praedicationis. — Habet sententias particulares, ut quae proponuntur historice, prophetice et huiusmodi, in quibus, quantum ad sensum exteriorem, est universale secundo modo dictum, scilicet exemplare. Verbi gratia, in litterali: historia Abrahae et Iob singulare est quod narratur, sed ad hoc in Scriptura narratur ut exemplar sit vitae et conversationis bonorum. Unde Rom. 15, 4: "Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt" ; et Iac. ultimo, 10: "Exemplum accipite patientiae et longanimitatis Prophetas". — Quantum Vero adsensum interiorem et spiritualem est universale tertio modo in particularibus sententiis, scilicet universale in significando, quia est signum rei universalis ad multa. — Quantum ad utrumque sensum Scripturae interiorem et exteriorem, sive in sententiis particularibus sive generalibus, secundum quod fit reductio ad Deum, qui est universalis causa conditionis rerum, vel ad Christum, qui est universalis causa reparationis hominum, est universale quarto modo, scilicet in causando. Secundum ergo hunc modum et distinctionem est dicere doctrinam sacram esse rerum universalium
3. Ad tertium dicendum quod, secundum distinctionem Augustini ; in libro 83 Quaestionum, "credibilium tria sunt genera. Alia sunt quae semper creduntur et nunquam intelliguntur, sicut est omnis historia. Alia, quae mox ut creduntur intelliguntur, sicut sunt omnes rationes humanae vel de numeris vel de quibuscumque disciplinis. Alia, quae primo creduntur et postea intelliguntur, qualia sunt ea quae de divinis rebus non possunt intelligi nisi ab eis qui mundo sunt corde, quod fit praeceptis servatis quae de bene vivendo accipiuntur". Ex hoc ergo apparet quod est credibile quod nunquam coniungitur scientiae, sicut sunt gesta historica ; quaedam vero quae coniunguntur scientiae, sicut credibilitas rationum disciplinalium; quaedam vero sunt quae disponunt ad intellectum et scientiam, sicut est in divinis. Unde, secundum aliam litteram, dicitur Is. 7, 9: "Nisi credideritis, non intelligetis". Non repugnat ergo doctrinam Theologiae esse credibilium et esse scientiam.
4. Ad quartum iam apparet responsio: quia haec scientia primo generat fidem, et postea, mundato corde per fidem operantem per dilectionem, generat intellectum. Unde haec est differentia istius doctrinae, quae est sapientia, ab aliis, quae sunt scientiae: quia hic ipsum credere introducit ipsum intelligere ; in aliis vero ipsum intelligere introducit ipsum credere: eo enim quod intelligit, assentit. — Ad illud tamen quod addit quod "fides est intra scientiam et supra opinionem", distinguendum est; quod est fides suasa ex rationibus probabilibus, et de hac est verum quod ipsa est infra scientiam; et est fides inspirata ad assentiendum primae veritati sive primo vero propter se ipsum, et haec est supra omnem scientiam et ad hanc disponit acceptio doctrinae sacrae et in hanc totaliter intendit.
Item, adhuc obiciet aliquis sic: "Omnis scientia est alicuius generis subiecti, cuius partes et passiones per se considerat", sicut dicit Philosophus ; sed dicit Boethius, in libro De Trinitate, quod "Deus non est subiectum" ; ergo non est accipere considerationem de Deo ut passionem de subiecto; ergo Theologia, quae est cognitio de Deo, non erit scientia.
Ad hoc dicendum quod alius est modus "cognoscendi formas alligatas materiae, alius estmodus cognoscendi formas separatas a materia", sicut ostendit Boethius, in libro De Trinitate. In primis enim est forma circa subiectum, et hoc per causam aliquam; et de huiusmodi intelligitur "scientia est generis subiecti, passiones ipsius subiecti considerans" ; in formis vero et rebus separatis a materia, velut est ipsa divinitas et trinitas personarum, est modus cognoscendi alius, ut per operationem cognoscamus virtutem, per virtutem ipsam divinitatis substantiam, Rom. 1, 2: "Invisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius virtus et divinitas". — Praeterea, alius est modus cognoscendi simplicia, alius composita. Composita enim cognoscuntur per resolutionem in suas partes: et ideo scientia, quae est de compositis, est unius generis subiecti, cuius partes considerat; in simplicibus vero, quorum non est accipere partem, non est accipere hunc modum sciendi: circa ergo simplicia divinitatis est modus cognoscendi non talis, sed qui dictus est.
On this page