Text List

I, T. Intro., Q. 1, c. 2

I, Tract. Intro., Q. 1, c. 2

DE DISTINCTIONE DOCTRINAE SACRAE AB ALIIS SCIENTIIS.

Consequenter quaeritur de distinctione doctrinae sacrae ab aliis scientiis. Quaeritur ergo si doctrina Theologiae sit sicut una aliarum scientiarum, vel comprehendat ipsas, vel comprehendatur in illis ut alicui parti Philosophiae supponatur.

Ad quod obicitur sic: 1. Eccli. 1, 1: "Omnis sapientia a Domino Deo est" ; ergo omnis sapientia seu scientia est theologica vel divina, quia theologica scientia non est aliud quam scientia divina.

2. Item, theologica sive divina scientia aut dicitur divina quia a Deo: et tunc omnis alia scientia est divina; aut dicitur divina quia est de Deo: et secundum hoc Philosophia Prima est divina et theologica, quia est de Deo; erit igitur sacra Scriptura scientia sicut aliae vel sicut Prima Philosophia.

3. Item, si dicatur divina quia a Spiritu divino edita, obicitur: quia "omne verum, a quocumque dicatur, a Spiritu Sancto est" verum, sicut dicit Glossa super illud I Cor. 12, 3: "Nemo potest dicere: Dominus Iesus" etc.; ergo omnis veritas cuiuscumque scientiae est edita a Spiritu Sancto; ergo, cum Theologia sit scientia a Spiritu divino edita, erit omnis alia scientia theologica.

4. Item, si theologica seu divina dicatur quia per divinam revelationem habita, obicitur: Rom. 1, 19, ubi, loquitur de cognitione philosophorum quam habuerunt, de Deo: "Quod notum est Dei manifestum est inillis: Deus enim illis revelavit" ; ergo, cognitio, philosophica de Deo fuit habita per revelationem; ergo est theologica.

Ex iis ergo rationibus videtur relinqui quod Theologia sit sicut una scientiarum, connumerabilis inter alias.

Contra: a. Omnis, humana scientia est acquisita per inventionem vel doctrinam; sed theologica disciplina est inspirata, non acquisita, quantum ad editionem, sicut dicitur II Tim. 3, 16 ; ergo non est sicut una ex aliis.

b. Item, omnes humanae scientiae fundantur super testimonium creaturae, ex quo colligitur experimentum, sicut dicit Philosophus, in Metaphysicis: "Omnis scientia et ars per experientiam accidit: experientia enim fecit artem" ; sed theologica doctrina fundatur super testimonium fidei, Is. 7, 9 secundum aliam litteram: "Nisi credideritis, non intelligetis" ; ergo non est sicut aliae scientiae.

c. Item, I Cor. 2, 7: "Sapientiam loquimur in mysterio, quae abscondita est". Glossa: "Ut nesciant pseudo", "quia non estin verbis, sed in virtute, nonhumana ratione comprehensibilis, sed Spiritus efficacia credibilis" ; ergo non est sicut aliae scientiae.

d. Item, Hugo de S. Victore: Aliae scientiae sunt "de operibus conditionis, quaescilicet apparent in rerum natura; Theologia vero est deoperibus reparationis", quae apparent ex fide, non in rerum natura seu in humana ratione, sicut dicitur super illud Rom. 1, 19: "Quod notum est Dei", "id est quod de Deo noscibile est per naturalem rationem, quia multa suntquae de Deo sciri per naturam non possunt" ; ergo non est connumerabilis inter alias scientias.

e. Item, in aliis scientiis sunt solum significationes verborum, in hac autem sunt non solum significationes verborum, sed etiam rerum, Gal. 4, 22: "Scriptum est quoniam Abraham duos filios habuit" ; et sequitur: "Quae sunt per allegoriam dicta" ; et I Cor. 2, 7: "Loquimur sapientiamin mysterio" ; Glossa: "Exponendo mysteria Veteris Testamenti, in quibus Christus significatur, ut in hostiaAbel vel Abrahae".

f. Item, omnes aliae scientiae traduntur secundum ordinem ratiocinationis a principiis ad conclusiones, quibus doceatur intellectus, non moveatur affectus; sed Scriptura sacra traditur secundum ordinem informationis practicae principiorum ad operationes, ut moveatur affectus secundum timorem et amorem ex fide iustitiae et misericordiae Dei. Unde Deut. 6, 5: "Diliges Dominum Deum tuum" etc.; et infra: "Dominum Deum tuum timebis" etc.; et Exod. 20, 5: "Ego sum Deus zelotes, vindicans" etc. "et faciens misericordias" etc. [Solutio]: Ex iis igitur sequitur quod Theologia non est sicut alia scientia, nec connumerabitur inter alias, ut alicui parti Philosophiae supponatur. Quod concedendum est.

1—4. Ad obiecta autem respondendum hoc modo: quoniam doctrina sacra dicitur divina seu theologica, quia a Deo et de Deo et ductiva ad Deum. — A Deo: quod convenit aliis scientiis, sed tamen non hoc modo convenit sacrae Scripturae; Est enim verum ut verum, et est verum ut bonum; utrumque est a Spiritu Sancto. Sed cum accipitur verum ut bonum, illud bonum aut est ut bonum morale aut ut bonum gratuitum. Si gratuitum: sic est assimilatio ad Spiritum Sanctum, qui est bonitas; et ideo huiusmodi acceptio est et Spiritu Sancto per modum ipsius: hinc est quod antonomastice dicitur haec doctrina edita a Spiritu Sancto. In aliis vero scientiis, speculativis scilicet, est acceptio veri ut veri et etiam boni ut veri ; in practicis autem moralibus, etsi sit acceptio veri ut boni, non tamen ut boni gratuiti, sed moralis: unde non dicuntur editae a Spiritu Sancto. — Item, de Deo dicitur esse ista scientia et non sicut aliae scientiae, velut Prima Philosophia, quia non agunt de Deo secundum mysterium Trinitatis vel secundum sacramentum humanae reparationis. - Item, ductiva ad Deum: per principium timoris et amoris ex fide misericordiae et iustitiae Dei; quod non convenit alicui ex aliis scientiis. - Et per hoc patet solutio ad obiecta.

PrevBack to TopNext