I, T. Intro., Q. 1, c. 3
I, Tract. Intro., Q. 1, c. 3
DE QUO SIT SCIENTIA SACRAE SCRIPTURAE.
Circa quod diversa leguntur: 1. a. Hugo de S. Victore, in libro Sententiarum: "Materia divinarum Scripturarum sunt opera reparationis; aliarum vero scientiarum opera conditionis".
2. Item, Theologia est scientia de Deo; ergo est scientia de causa operum conditionis et reparationis; non igitur materia divinarum Scripturarum erunt opera reparationis, sed magis ipsa causa, quae Deus est.
II. 3. Item, Magister, in Sententiis, secundum B. Augustinum, De doctrina christiana, ponit "continentiam Novae et Veteris Legis circa res et signa versari" ; ergo materia divinarum Scripturarum sunt res et signa.
Contra: 4. Non est eadem scientia rerum et signorum, immo dividuntur scientiae reales, quae sunt de rebus, contra scientias sermocinales, quae sunt de signis rerum; ergo non est una scientia rerum et signorum.
5. Item, res de quibus agit Theologia, secundum Augustinum, sunt res "quibus fruendum, quibusqueutendum, quae fruuntur et utuntur" ; sed sub iis comprehenditur omne genus rerum; ergo Theologia est de omnibus.
III. 6. Item, ponunt alii quod materia divinarum Scripturarum est "Christus integer, caput et corpus, Christus et Ecclesia, sponsus et sponsa", iuxta Glossam in principio Psalterii, quia "nihil est in divina Scriptura quod non pertineat ad Christum vel adEcclesiam".
Sed contra: 7. "Finis Legis est Christus", Rom. 10, 4; et Eccli. 43, 29: "Consummatio sermonum ipse est" ; ergo non est materia.
Respondeo: Materia dupliciter accipitur in scientiis: de qua et circa quam. Materia de qua potest assignari tripliciter, secundum illud B. Dionysii, in Hierarchia angelica: "In tria dividuntur supermundana ratione omnes divini intellectus: in essentiam, virtutem et operationem". Secundum hoc ergo, si assignemus materiam divinarum Scripturarum secundum rationem operationis, dicemus quod materia divinarum Scripturarum sunt opera reparationis humani generis. Si vero assignemus materiam divinarum Scripturarum secundum rationem virtutis, dicemus quod materia divinarum Scripturarum est Christus, qui est "Dei virtus et Dei sapientia", I Cor. 1, 24. Si vero assignemus materiam divinarum Scripturarum secundum rationem essentiae, dicemus quod materia divinarum Scripturarum est Deus sive divina substantia. Unde secundum hoc Theologia est scientia de substantia divina cognoscenda per Christum in opere reparationis.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur contra assignationem Hugonis, quod in 1 Gen. agitur de operibus conditionis: dicendum quod duplici ratione agitur in scientia de aliquo: vel quia pertinet ad genus rei de qua agitur in illa scientia, sicut contentum in illo, vel ut clarius fiat, et manifestius illud de quo agitur in illa scientia. Secundum primum modum agitur etiam in sacra Scriptura de operibus reparationis, sed secundum modum secundum agitur de operibus conditionis. Unde Hugo de S. Victore, in Sententiis: "Ut competentius ad tractanda opera restaurationis accedat, primum in ipso capite narrationis constitutionem narrat operum conditionis, Gen.1. Non enim convenienter ostendere posset qualiter homo reparatae sit, nisi prius ostenderet qualiter sit lapsus, neque lapsum eius convenienter ostenderet, nisi prius qualiter a Deoinstitutus fuerat explicaret. Ad ostendendam autem primam institutionem hominis oportuit ut totius mundi constitutio poneretur, quia propter hominem factus est mundus".
2. Ad secundum vero quod obicitur contra eumdem, quod Theologia est de causa operum recreationis et conditionis: concedendum est. Non tamen ex hoc sequitur quod materia divinae Scripturae non sint opera reparationis, quia summa causa, quae Deus est, declaratur per opus reparationis, per virtutem Christum, sicut dictum est, ut in operatione cognoscamus virtutem et in virtute divinitatem, Rom. 1, 20: "Invisibilia Dei", scilicet "virtus et divinitas, cognoscuntur per ea quae facta sunt". — Nota ergo secundum Hugonem quod "opus conditionis est creatio mundi cum omnibus elementis suis; opus vero restaurationis est incarnatio Verbi cum omnibus sacramentis suis. Mundanae sive saeculares scientiae materiam habent opera conditionis, divina Scriptura materiam habet opera restaurationis".
3. Ad illud vero quod obicitur contra assignationem materiae sacrae Scripturae, in Sententiis, circa res et signa: dicendum quod res et signa sunt materia circa quam est sacra Scriptura, non materia de qua est; et ideo convenienter dixit, iuxta B. Augustinum, materiam sacrae Scripturae "circa res et signaversari". Materia vero de qua est sacra Scriptura est divina substantia cognoscenda per, Christum in opere reparationis. Quemadmodum est dicere de Philosophia Prima quod materia circa quam est sunt omnia - unde et dicitur esse de omnibus, quia est circa ens secundum omnem sui differentiam, secundum differentes divisiones entis, scilicet ens potentia, ens actu, ens unum et multa, ens substantia et accidens, et huiusmodi - materia vero de qua intentio, est ens actu unum, quod est substantia prima, a qua omnia dependent: ita per quemdam, modum materia circa quam est sacra Scriptura, sunt res et signa; materia vero de qua principalis intentio, est illa quae dicta est.
4. Ad illud vero quod obicitur de unitate scientiae quae non est rerum et signorum: respondendum quod hoc est ubi est separata ratio considerationis rei et signorum. Hic vero non separatur consideratio, cum sit relatio considerationis ad unum, quod est reformatio hominis ad similitudinem Dei seu conformatio hominis ad Deum per opus reparationis a Christo.
5. Ad illud vero quod obicit quod est de omnibus, quia agit de rebus secundum omnem differentiam: dicendum quod, etsi agat de omnibus, non tamen secundum rationes differentes omnium, sed secundum unam rationem, quae est ut homo reparatus per sacramenta incarnationis, quae est res inter fruenda et utenda constituta, per utenda perveniat ad fruenda, quae sunt Pateret Filius et Spiritus Sanctus, incommutabile bonum. Etsi ergo agat de omnibus in genere, non tamen de omnibus secundum omnem modum sive secundum omnium rationem, sed secundum unum proprium modum et rationem quae dicta est.
6. Ad illud quod obicitur contra assignationem, quia ponitur totus Christus, caput et corpus, materia sacrae Scripturae: concedendum est secundum modum qui dictus est.
7. Et quod obicitur quod Christus est finis, ergo non est materia: dicendum quod non sequitur. Quemadmodum enim in virtutibus quae sunt in finem, ut fides, spes, caritas, idem est materia sive obiectum et finis, ut fides mate-riam et finem habet summum verum, credens ipsum summum verum propter summum verum; et caritas similiter amat summum bonum propter summum bonum — non autem sic est in virtutibus quae sunt eorum quae sunt ad finem, ut in iustitia et fortitudine, immo est alia materia virtutis, alius finis; fortitudinis enim materia sunt ardua et difficillima, sed finis est summum bonum: tolerat enim et aggreditur difficilia propter summum bonum - similiter est dicere de scientia quae est in finem, quae est sacra Scriptura, quoniam idem habet pro materia et fine. Unde non sequitur: Christus est finis, ergo non est materia.
On this page