Text List

I, T. Intro., Q. 1, c. 4

I, Tract. Intro., Q. 1, c. 4

DE MODO TRADITIONIS SACRAE SCRIPTURAE.

Consequenter quaeritur de modo sacrae Scripturae.

Et est prima quaestio an modus in sacra Scriptura sit artificialis vel scientialis; secunda, an sit certitudinalis; tertia, an sit uniformis vel multiformis; et supposito quod multiformis, quarta quaestio est de multiformitate modorum sacrae Scripturae.

Articulus I

An modus sacrae Scripturae sit artificialis vel scientialis.

Ad primum obicitur sic: 1. Omnis modus poeticus est inartificialis sive non scientialis, quia est modus historicus vel transumptus, qui quidem non competunt arti ; sed theologicus modus est poeticus vel historialis vel parabolicus; ergo non est artificialis.

2. Item, omnis modus scientiae est definitivus, divisivus, collectivus ; sed modus sacrae Scripturae non est huiusmodi; ergo non est scientialis.

3. Item, omnis modus artis et scientiae est per sermones manifestos; modus sacrae Scripturae est per sermones mysticos; ergo non est artificialis vel scientialis.

Respondeo: Dicendum quod non est modus sacrae Scripturae artis vel scientiae secundum comprehensionem rationis humanae, sed per dispositionem divinae sapientiae ad informationem animae in iis quae pertinent ad salutem. Unde Augustinus, XIV De Trinitate: "Non quidquidsciri ab hominibus potest in rebus humanis, ubi plurimum vanitatis vel noxiae curiositatatisest, huic scientiae tribuo, sed illud tantummodo quo fides saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, roboratur": quae scientia est in rebus quae ad salutem e pertinent.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicitur, respondendum, secundum B. Dionysium, in Hierarchia angelica, dicentem: "Valde artificialiterTheologia poeticis Sacris formationibus in non figuratis intellectibus usa est, nostrum intellectum respiciens". "Etenim non est possibile aliter nobis lucere divinum radium nisi varietate sacrorum velaminum anagogice circumvelatum", "quoniam non est possibile animo nostro ad non materialemillam ascendere caelestium hierarchiarum contemplationem, nisi ea, quae secundum ipsum est, materiali manuductione utatur". Propterea "pulcre in sacra Scriptura procreatae sunt informium formae et figurae carentium figuris". Propterea "decentissimum est eloquiis divina aenigmata occultare et inviammultis ponere sacram abditamque supermundanorum intellectuum veritatem; est enim non omnis sacer neque omnium, ut Eloquia dicunt sacra, scientia". Ex quibus verbis B. Dionysii patet quod ratio quare sacra Scriptura valde artificialiter secundum modum poeticum tradatur, potest esse necessitas intellectus nostri, qui deficit in comprehensione divinorum; secunda est dignitas veritatis quae debet celari hominibus malis.

2. Ad secundum dicendum quod alius est modus scientiae, qui est secundum comprehensionem veritatis per humanam rationem; alius est modus scientiae secundum affectum pietatis per divinam traditionem. — Primus modus definitivus debet esse, divisivus, collectivus; et talis modus debet esse in humanis scientiis, quia apprehensio veritatis secundum humanam rationem explicatur per divisiones, definitiones et ratiocinationes. — Secundus modus debet esse praeceptivus, exemplificativus, exhortativus, revelativus, orativus, quia ii modi competunt affectui pietatis; et hic modus est in sacra Scriptura: unde ad Titum 1, 1 dicitur scientia "secundum pietatem". Praeterea, modus praeceptivus est in Lege et Evangelio, exemplificativus in historiographis, exhortativus in libris Salomonis et Epistolis, revelativus in Prophetis, orativus in Psalmis. — Nota etiam quod alius modus debet esse scientiae quae habet informare affectum secundum pietatem; alius scientiae quae habet informare intellectum solum ad cognoscendam veritatem. Ille qui erit ad informationem affectus, erit per differentias quae dictae sunt, quia praecepta, exempla, exhortationes, revelationes, orationes introducunt pietatis affectiones. Est autem pietas "cultus Dei", sicut dicit Augustinus, XII De Trinitate, introducens illud Iob 28, 28, alia littera: "Ecce, pietas ipsa est sapientia". Est autem cultus Dei "quo nunc desideramus eum videre, credimusqueet speramus visuros", desideramus caritate, credimus fide, speramus spe, secundum quas tres virtutes pietatis disciplina formatur.

3. Ad tertium dicendum quod, sicut proprium est scientiae humanae tradi per sermones manifestos, ita proprium divinae sapientiae ut sit per sermones occultos. Est enim sapientia in mysterio, secundum quod dicitur I Cor. 2, 7: "Loquimur sapientiam, quae in mysterio est abscondita". Ratio autem absconsionis est triplex. Prima est meritum fidei: in hoc enim meretur, quia credit quod non videt. Propter hoc, Apoc. 5, 1: "Vidiin dextera sedentis libram scriptumintus et foris, signatum sigillis septem". — Secunda causa est exercitium studii. Propter quod dicitur Dan. 12, 4: "Claude sermones, signa librum usque ad tempus statutum; pertransibunt enim plurimi, et multiplex erit scientia". - Tertia causa est dignitas veritatis quae debet abscondi malignis, Matth. 7, 6: "Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas ante porcos".

Articulus II

An modus sacrae Scripturae sit certitudinalis.

Consequenter quaeritur an modus sacrae Scripturae sit certitudinalis, scilicet an is modus sacrae Scripturae sit certior quam in aliis scientiis.

1. Et cum certior sit intellectus quam fides, in aliis scientiis est intellectus, in hac vero fides: ergo certior est modus in aliis scientiis quam in ista.

2. Item, certior est scientia quae procedit ex principiis per se manifestis intellectui, quam illa quae procedit ex principiis occultis intellectui; sed aliae scientiae procedunt ex principiis per se manifestis intellectui, haec autem ex occultis intellectui, quia ex principiis fidei; ergo modus in aliis scientiis est certior.

3. Item, certior est modus in illa scientia quae traditur ex sermonibus propriis, quam in illa quae procedit ex sermonibus transumptis.

4. Item certior est quae per univoca et simpliciter dicta tractatur, quam quae per aequivoca et multipliciter dicta, quia ex iis dubia sententia generatur. Relinquitur ergo quod certior est modus in aliis scientiis quam in Theologia.

Contra: a. Certior est modus sciendi per inspirationem quam per humanam ratiocinationem; item, certius est quod scitur testimonio Spiritus, quam quod testimonio creaturarum; item, certius est quod scitur per modum gustus quam quod per modum visus. Cum ergo modus sacrae Scripturae sit modus sciendi per inspirationem, per testimonium Spiritus, per modum gustus, in aliis vero modus sciendi per ratiocinationem, per testimonium creaturae, per modum visus: manifestum est quod certior est modus sciendi in Theologia quam in aliis scientiis.

Respondeo: Est certitudo speculationis et est certitudo experientiae; praeterea, est certitudo secundum intellectum et est certitudo secundum affectum; item, est certitudo quoad animum spiritualem et est certitudo quoad animum animalem. Dico ergo quod modus theologicus est certior certitudine experientiae, certitudine quoad affectum, quae est per modum gustus, in Psalmo: "Quam dulcia faucibus meis eloquia tua" etc., quamvis non certior quoad speculationem intellectus, quae est per modum visus. Item, certior est homini spirituali, quamvis inertior animali, I Cor. 2, 14: "Animalis enimhomo non percipit ea, quae sunt spiritus Dei; spiritualis autem omnia diiudicat".

[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicitur iam patet solutio: quod fides certior est intellectu aliarum scientiarum certitudine affectionis, non certitudine speculationis.

2. Ad secundum dicendum quod sunt principia veritatis ut veritatis, et sunt principia veritatis ut bonitatis. Dico ergo quod aliae scientiae procedunt ex principiis veritatis ut veritatis per se notis; haec autem scientia procedit ex principiis veritatis ut bonitatis et per se notis ut bonitatis, quamvis occultis ut veritatis. Unde haec scientia magis est virtutis quam artis, et sapientia magis quam scientia; magis enim consistit in virtute et efficacia quam in contemplatione et notitia, I Cor. 2, 4: "Sermo noster non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis".

3. Ad tertium dicendum quod est certitudo animali homini, qui non habet notitiam nisi experimento sensibilium; et est certitudo homini spirituali, qui habet spiritum ad contemplationem divinorum. Animali ergo homini non est certus modus per mysticas locutiones, quamvis sit certus homini spirituali, I Cor. 2, 9: "Quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit, nobis revelavit per Spiritum; Spiritus enim omnia scrutatur". — Praeterea, proprium est, sicut dictum est, huius scientiae tradi in mysterio et ideo in sermonibus occultis; propterea, cum modus sermonum occultorum vel mysticorum sit secundum proprietatem scientiae, certior erit ille modus animae dispositae ad illam, quae scilicet est spiritualis, non animalis.

4. Ad ultimum dicendum quod alius est modus certitudinalis in scientia tradita secundum spiritum humanum et in scientia tradita secundum Spiritum divinum. Illa enim est coarctata secundum intellectum unum per modum spiritus humani, qui simul et semel non intelligit nisi unum; in ista vero non est coarctatio, quia Spiritus divinus, secundum quem tradita est, est "unicus, multiplex", sicut dicitur Sap. 7, 22. Et ideo hic modus est in scientia sacra, ut sit unicus sensus litterae, multiplex vero in mysterio. Et hoc non detrahit certitudini in anima, quae est disposita ad illam, quae scilicet est spiritualis, ut dictum est.

Articulus III

An modus sacrae Sripturae sit uniformis vel multiplex.

Consequenter quaeritur an modus sacrae Scripturae sit uniformis vel multiformis.

Quod autem sit multiformis: a. Hebr. 1, 1: "Multifarie multisque modis olim Deus loquens patribus in Prophetis" etc. Ex quo relinquitur quod non est uniformis modus in Veteri Testamento.

b. Item, Eph. 3, 8-10: "Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia in gentibus evangelizare investigabiles divitias gratiae Christi" ; et sequitur: "Ut innotescat principibus et potestatibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei". Ex quo relinquitur quod non est uniformis modus in Novo Testamento.

c. Item, quadruplex sensus est in verbis sacrae Scripturae, sicut dicit Beda, Super principium Genesis: "Quatuor sunt sensus sacrae Scripturae: historia, quae res gestas loquitur; allegoria, in qua aliud ex alio intelligitur; tropologia, id estmoralis locutio, in qua de moribus ordinandis tractatur; anagogia, per quam de summis et caelestibus tractaturi ad superiora ducimur. Verbi gratia, Ierusalem secundumhistoriam est civitas; allegorice significat Ecclesiam; secundum tropologiam, id est moraliter, animam cuiuslibet fidelis; secundum anagogiam, caelestium omnium vitam, qui "revelata facie"Deum vident", II Cor. 3, 18. Ergo sensus intelligentiae sacrae Scripturae est multiformis.

d. Item, in Lege est modus praeceptivus; in historicis modus historicus, exemplificativus; in libris Salomonis modus exhortativus; in Psalmis modus orativus ; in Prophetis modus revelativus. Relinquitur ergo non esse modum uniformem in libris Veteris Testamenti.

e. Item, in Evangelio est modus historicus quoad narrationem vitae Christi et actionum; mandatorius et consultorius in doctrina Christi; in Epistolis Pauli et Canonicis est modus commonitorius ; in Actibus modus historicus; in Apocalypsi modus revelativus. Ergo non est uniformis modus in Novo Testamento.

f. Item, Dionysius, in Angelica hierarchia: "Duplex est sanctaemanifestationis modus. Unus quidem sicut conveniens per similes procedens imagines; alter vero per dissimiles formationes [in] omnino inconveniens et indecorum formatus". Per similes imagines: ut "cum eloquia Domini ut rationem et intellectum et essentiam laudant, divinam rationalitatem et sapientiam et vere existentem subsistentiam declarantes". Per dissimiles: ut "cum invisibilem et infinitam et incomprehensibilem vocant, ex quibus non quidest, sed quid non est significatur". Relinquitur ergo quod non est uniformis modus manifestationis sacrae Scripturae.

Contra: 1. Rom. 15, 4: "Quaecumque scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt". Si igitur ad nostram doctrinam magis est modus uniformis quam multiformis, quia in multiformi confunduntur intellectus: relinquitur ergo quod modus sacrae doctrinae debet esse uniformis.

2. Item, noster intellectus magis instruitur per pauciora quam per multa, quia in paucioribus via magis ; debet igitur esse uniformis.

3. Item, planior est modus et facilior qui est uniformis quam qui est multiformis; sed modus Scripturae debet esse per planiora et manifestiora, unde dicitur Hab. 2, 2: "Scribe visum et explana eum, ut percurrat qui legerit eum" ; relinquitur ergo quod debet esse uniformis

Respondeo: Dicendum quod modus sacrae Scripturae multiformis debet esse. Et hoc triplici ratione: prima est ratio efficientis, id est Spiritus Sancti, qui est, sicut dicitur Sap. 7, 22: "Spiritus intelligentiae multiplex, unicas". Propterea, ut in scientia sacra modus efficientis appareat, debet esse multiplex seu multiformis. — Secunda est ratio materiae, quae est "multiformis sapientia Dei". Propterea, ut materiae modus respondeat, debet esse multiformis. - Tertia est ratio finis, qui est instructio in iis quae pertinent ad salutem. Cum ergo sint multiformes status hominum: in Lege, post Legem, tempore prophetiae, tempore gratiae; et etiam in iis status multiformis hominum: quia alii hebetes in iis quae ad fidem, alii difficiles in iis quae ad bonos mores; et differentibus modis: alii in prosperis, alii in adversis vitam agunt, alii in bonis, alii in peccatis: relinquitur quod instructio sacrae Scripturae, quae est ordinata ad hominis salutem, debet habere modum multiformem, ut modus respondeat fini. [Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicitur quod modus multiformis contundit intellectum: dicendum quod non est verum, immo instruit intellectum. Cum enim sit intellectus hebes, acutus et mediocris, aliter et in alio debet fieri demonstratio veritatis hebeti, acuto et mediocri, ut quod non capit intellectus hebes in una forma, capiat in alia. Praeterea, aliter instruendi sunt parvuli simplices, aliter adulti perfecti, sicut dicit Apostolus, I Cor. 3, 1-2: "Tamquam parvulis in Christo lac dedi vobis potum, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc potestis". Propter hoc necessarius est modus multiformis.

2. Ad aliud vero quod obicit, eodem modo solvendum est per interemptionem: quod intellectus magis instruitur per pauciora, ubi refertur ad statum unius singularis personae; sed referendo ad intellectus differentiam secundum diversitatem hominum et status, non est verum.

3. Similiter est dicendum ad aliud quod obiciebat quod planior et facilior est uniformis quam multiformis: dicendum quod non est verum ubi multiformis modus ponitur in manifestatione unius rei, sed tamen secundum formas differentes.

Articulus IV

De multiformitate modorum sacrae Scripturae.

Consequenter quaeritur de multiformitate.

I. Et primo de multiformitate quae est in intellectibus sacrae Scripturae.

a. Et videtur ex praedicta auctoritate Bedae, quod multiformitas intellectuum sacrae Scripturae est in quatuor: in historia, allegoria, tropologia, anagogia.

Sed contra hoc obicitur: 1. Quia Hugo de S. Victore ponit tantum tres: historiam, allegoriam, tropologiam. Unde dicit, in III Sententiarum suarum: "Historia est rerum gestarum narratio, quae in prima litterae significatione continetur; allegoria est, cum per id quod factum dicitur, aliud factum sive in praeterito sive in futuro significatur; tropologia est, cum per id quod factum dicitur, aliquid faciendum significatur" Per hoc ergo videtur superflua assignatio Bedae quantum ad anagogiam.

2. Item, in sacra Scriptura sunt proverbia et parabolae quantum ad litteram scriptae; et constat quod modus parabolicus non est historicus nec allegoricus nec tropologicus nec anagogicus; ergo plures sunt intellectus quam illi quatuor; diminuta igitur est assignatio praedicta.

3. Item, Augustinus, in libro De utilitate credendi "Omnis Scriptura, quae Vetus Testamentumdicitur, quadrifarietraditur: vel secundum historiam, cum docetur quidscriptum est; vel secundum aetiologiam, cum docetur de qua causa scriptum est; vel secundum analogiam, cum docetur convenientia inter duo Testamenta; vel secundum allegoriam, cum docetur ad litteram non esse accipienda, sed spiritualiter intelligenda". Ex iis ergo relinquitur quod est unus sensus mysticus et triplex litteralis; in supradicta vero assignatione Bedae unus litteralis et tres mystici.

Respondeo: Dicendum quod, cum veritas prima trina sit et una, modus scientiae veritatis primae est trinus in uno: unus litteralis, triplex spiritualis: anagogicus, qui est sursum ducens in primum principium; allegoricus, qui est enuntiativus arcanorum primae veritatis; tropologicus vel moralis, qui est ordinativus ad summam bonitatem. Unde anagogicus ad Patrem, allegoricus ad Filium, moralis refertur ad Spiritum Sanctum.

Accipitur autem numerus intellectuum hoc modo: quia aut est litteralis exterior aut spiritualis interior. Primo modo non multiplicatur. Secundo modo spiritualis variatur, quia aut refertur ad mores aut ad fidem; et si ad fidem: aut ad fidem divinitatis aut ad fidem humanitatis. Primo modo moralis, secundo anagogicus, tertio allegoricus. — Alio modo possunt accipi, ut dicamus quod intellectus sacrae Scripturae aut est de causa aut de effectu. De causa, quae aeterna est, Deus, est anagogicus intellectus. De effectu dupliciter potest esse: aut de facto aut de faciendo. Si de faciendo, sic est moralis intellectus sive tropologicus. Si de facto, hoc est dupliciter: aut enim intelligitur in prima facie litterae, hoc est per significationem verbi, et sic est litteralis sive historicus: "historia enim estrerum gestarum narratio quae in prima facie litterae continentur", sicut dicit Hugo ; aut intelligitur per significationem facti, et sic est allegoricus, secundum quod dicit Hugo, quod "allegoria est cum per id quod factum dicitur, aliquodaliud tactum sive in praesenti sive in futuro sive in praeterito significatur".

[Ad, obiecta]: 1. Nota ergo quod Hugo de S. Victore, qui posuit materiam divinarum Scripturarum opera restaurationis, posuit tantum tres intellectus sacrae Scripturae, qui quidem fundantur in opere, scilicet historicum, allegoricam et tropologicum. Beda vero, qui intellexit materiam divinarum Scripturarum non solum opus reparationis, immo causam, addidit anagogicum, qui quidem intellectus respicit causam, sicut alii tres effectum.

2. Ad illud vero quod opponitur de parabolico intellectu, dicendum quod reducitur ad historicum. Sed historicum dicitur dupliciter: secundum rem et secundum rei similitudinem. Secundum rem, sicut in rebus gestis; secundum similitudinem, sicut in parabolis. Parabola enim est similitudo rerum, cum per rerum differentem similitudinem ad id quod per ipsam intelligitur, pervenitur. Unde de parabolicis evangelicis dicit Augustinus quod sic accipienda sunt: non ut essent, sed ut esse possent.

3. Ad tertium quod obicitur, dicendum quod Augustinus distinguit intellectus, in libro De utilitate credendi, non secundum diversitatem quae est in ratione intelligentiae seu eius quod intelligitur, sed secundum differentiam quae est in modo intelligendi. Unde tres primi sensus intelliguntur et comprehenduntur sub sensu litterali: illi enim tres sensus conveniunt in modo dicendi cum litterali; quartus vero sensus comprehendit tres spirituales, et ideo non est contrarietas.

II. Quaeritur iterum de sensu litterali an fundetur supra verum.

1. Nam videtur aliquando fundari supra mendacium: Iudic. 9, 8: "Ierunt ligna silvarum ut ungerent sibi regem" ; sed istud videtur extraneum a scientia veritatis, Iob 13, 7: "Non indiget Deus nostra mendacia".

Respondeo quod veritas in sermone est dupliciter: quantum ad illud quod dicitur, et quantum ad illud propter quod dicitur. Dicendum ergo quod in huiusmodi parabolis est veritas quantum ad id propter quod dicuntur, quia sunt ad designationem alicuius facti vel rei secundum veritatem; et isto modo assumuntur non quantum ad significationem primam, sed quantum ad significationem secundam. Unde notandum quod in historicis est veritas quantum ad significationem vocum, in parabolicis quantum ad significationem rerum.

III. Item, quaeritur de spirituali sive mystico, qui maxime utitur similitudinibus rerum corporalium et passibilium.

1. Nam, cum convenientes similitudines sint magis ad demonstrationem divinorum quam disconvenientes, mysticus intellectus deberet habere convenientiores similitudines; ergo, cum spiritualium similitudines sint convenientiores divinis quam similitudines corporalium, non debent assumi similitudines in mystico intellectu nisi spirituales.

2. Item, inconveniens est formationes turpes summae pulcritudini coaptare ; sed turpes formationes sunt formationes quae sunt ex rebus materialibus et obtusis et inordinatis, sicut ira et furor et concupiscentia; ergo per huiusmodi non debet fieri demonstratio de Deo; inconvenienter ergo hic agitur in mysticis intellectibus Scripturarum, qui nominant Deum ut ignem, lapidem angularem, ut bestiam, ut leonem, ut vermem et huiusmodi, et furentem, irascentem et concupiscentem.

Contra: a. Dionysius: "Negationes in divinis verae sunt, affirmationes incompactae", quia ex iis affirmationibus "non ostenditur quid est Deus, sed magis quid non est". Si igitur dissimiles formationes magis sunt ad negationem quam ad affirmationem, ergo magis competit ostensioni divinorum ostensio per dissimiles formationes quam per similes.

b. Item, per pretiosiores formationes seducitur intellectus simplicium, credens ipsa divina sive caelestes essentias esse huiusmodi res unde sumuntur similitudines pretiosae; sed per dissimiles formationes reducitur intellectus; ergo convenientiores sunt dissimiles formationes mysticis intellectibus quam similes. Unde Dionysius: "Per pretiosiores formationes contingit seduci, auriformes quasdam aestimantes esse caelestes essentias et quosdamviros fulgureos, et quibuscumque aliis formis quibus Theologia caelestes formavit intellectus. Quod quidem ne paterentur qui nihil visibilibus bonis altius intelligunt, sanctorum theologorum sapientia ad indecorum de scendit non concedens materiale nostrum", hoc est intellectum, "in turpibus imaginibus remanens quiescere".

c. Item, dicit Dionysius: "Nihil eorum quae sunt estuniversaliter boni participationeprivatum, siquidem, ut Eloquiorum veritas ait, "omnia valde bona", Gen.1,31; est ergo ex omnibus intelligere bonas speculationes etinvisibilibus et immaterialibus rebus exmaterialibus formare dissimiles similitudines".

[Solutio]: Quod concedendum est. Et dicendum secundum B. Dionysium, quoniam manifestatio divinorum fit duobus modis: per similia, sicut cum laudatur ex dispositionibus spiritualis creaturae, quae est ad eius similitudinem, ut ratio et intellectus et sapientia; et per dissimilia, sicut cum laudatur per dispositiones rei corporalis. Quod contingit tripliciter: "Aliquando enim laudatur ex supremis, sicut cum dicitur sol iustitiae, stella matutina; aliquando ex mediis, ut cum dicimus ipsum ignem resplendeniem; aliquando ex novissimis, ut cum dicimus ipsum lapidem angularem autbestiam aut etiam vermem".

Et ratio convenientiae assignetur a Dionysio multiplex: prima est, quia ista sunt magis ad negationem quam ad affirmationem et ideo veriora, quia "negationes veriores sunt in divinis". - Secunda est, quoniam per ista "magis reducitur noster intellectus". Unde, cum intellectus noster ad Deum cognoscendum illa accipit, nullo modo quiescit in illis ut credat Deum esse huiusmodi, sicut accideret ex locutione quae esset per similia in dispositionibus spiritualium. — Tertia est, quia "ex omnibus est bonas speculationes elicere" et convenientes formare caelestibus formas ex vilibus materiae partibus, quoniam ex vere bono subsistentia imagines intellectualis pulcritudinis habent. — Quarta, ut celentur divina immundis et malis. Unde Dionysius: "Sic omnes Prophetae dissimilem sanctamfigurationem honorant, ut neque divina ab immundis accipi possint". — Quinta-ratio est, quia per ista noster manuducitur intellectus. Unde Dionysius: "Pulcre procreataesunt informium formae propter nostram analogiamnon valentem immediate ininvisibiles extendi contemplationes".

[Ad obiecta]: 1-2. Et per hoc patet solutio ad obiecta.

In hunc ergo modum terminatur haec quaestio, quae est sicut exordium sequentis inquisitionis.

Ex praedictis manifestum est quod doctrina Theologiae est de substantia Dei efficiente per Christum opus reparationis humanae. Ideo partes primae inquisitionis theologicae sunt circa excellentiam divinae. sublimitatis, consequentes vero erunt de Christo et pertinentibus ad opus reparationis.

PrevBack to TopNext