Text List

I, T. Intro., Q. 2, Praeambulum.

I, Tract. Intro., Q. 2, Praeambula

Volens autem se manifestare humanis cordibus superessentialis substantia, Deus, in latione Legis praecipit Moysi, Exod. 19, 21: "Contestare populum, ne forte velint transcendere terminos ad videndum Deum", ponens limites humanae rationi in inquisitione divinorum et maxime in perscrutatione abditissimae et sacratissimae doctrinae Unitatis et Trinitatis. Hinc est etiam quod per Sapientem dictum est: "Ne transediaris terminos, quos posuerunt patres tui", Prov. 22, 28. Termini autem isti sunt ntentiae divini Eloquii. Propter quod B. Dionysius, in libro De divinis nominibus, cit "universaliter non audere aliud cogitare vel dicere de superexcellentissima diviate praeter hoc quod in divinisScripturis invenitur expressum".

Huius rei gratia praeponimus quaestionem de cognitione Dei quae potest haberi homine in hac vita, ut manifesti sint termini inquisitionis circa essentiam beatissimae initatis.

Quaeritur ergo de cognitione Dei in via ex parte cognoscibilis, ex parte cogno entis, ex parte medii cognoscendi.

' I. Ex parte cognoscibilis quaeritur: primo, an Deus sit cognoscibilis ; secundo, an sit cognoscibilis in sua immensitate; tertio, an sit cognoscibilis in sua Trinitate ; quarto, an sit cognoscibilis facie ad faciem; quinto, an cognoscibilis in sua specie; sexto, an cognoscibilis in sua praesentia, secundum quod praesens est creaturae.

II. Ex parte cognoscentis: primo, an sit in naturali potentia cognoscere Deum; secundo, an cognoscibilis a bonis tantum; tertio, an cognoscibilis sensu aut ratione tantum; [quarto, an cognoscibilis ratione Vel intelligentia solum]; quinto, an cognoscibilis secundum modum unum ab homine ante peccatum et post.

III. Ex parte medii cognoscendi: primo, an cognoscatur per medium; secundo, de medio cognoscendi per naturam; tertio, de medio cognoscendi per gratiam; quarto, de comparatione cognitionis per naturam et per gratiam; quinto, de comparatione secundum certitudinem medii ad cognoscendum Deum et creaturam.

PrevBack to TopNext