Text List

I, T. Intro., Q. 2, M. I., c. 1

I, Tract. Intro., Q. 2, M. I, C. 1

Quaeritur igitur an cognoscibilis sit Deus animae humanae.

Ad quod sic: 1. Augustinus, in libro De videndo Deo: "Invisibilis est natura Deus, non tantum Pater, sed et ipsa Trinitas, unus Deus" ; sed hoc est ei esse visibilem, quod cognoscibilem. Sicut enim dicitur in eodem libro: "Hoc distat inter videre et credere, quia praesentia videntur, creduntur absentia. Praesentia autem hoc locointelligimus quae praesto sunt sensibus sive animi sive corporis: sicut hanc lucem corporis sensu video, et meam voluntatem, quia praesto est animi mei sensibus, quia intus mihi praesens est". Omne autem cognoscibile est visibile sensibus animi vel corporis; cum ergo Deus sit invisibilis, ergo et incognoscibilis.

2. Item, Augustinus, in eodem: " "Deum nemo vidit unquam nec videre poterit, quoniam lucem habitat inaccessibilem", et est natura invisibilis sicut et incorruptibilis, et sicut nunc incorruptibilis nec postea corruptibilis, ita non solum nunc, sed et semper invisibilis".

3. Item, Ioannes Damascenus: "Infinitus est Deus et incomprehensibilis" ; sed omne quod cognoscitur animo, comprehenditur intellectu; Deus ergo non est cognoscibilis.

4. Item, omnis cognitio infiniti, in quantum huiusmodi, est infinita, quia si esset finita, non transiret super infinitum. Cum ergo substantia divina sit infinita, non cognoscetur nisi cognitione infinita; sed cognitio infinita non potest esse a potentia finita, quia actio infinita non egreditur a potentia finita; cum ergo omnis potentia rationalis animae sit tinita, non egredietur ab ipsa actio quae sit cognitio substantiae Dei infinitae.

5. Item, inferius optimo nostro non est natum cognoscere optimum nostrum, sive optimum nostrum non est cognoscibile ab interiori nostro: ut mens vel ratio non est cognoscibilis ab imaginatione vel sensu; ergo nec melius et excellentius optimo nostro incomparabiliter erit cognoscibile ab optimo nostro; ergo nec Deus a mente nostro, quod est optimum in nobis.

Contra: a. Augustinus, in I Solilaquiorum: "Intelligibilis est Deus, intelligibilia sunt scientiarum spectamina, sed differunt plurimum: nam terra visibilis est et lux, sed terra, nisi luce illustrata, videri non potest; similiter disciplinarum spectamina videri non possunt, nisialiquo velut suo sole illustrentur", videlicet Deo.

b. Item, Rom. 1, 19: "Quod notum est Dei, manifestum est in illis". Glossa: "Id est cognoscibile ductu rationis; quasi dicat: in se habent unde, possunt cognoscere quod est cognoscibile de Deo". Et ibidem: "Invisibilia Dei per ea, quae facta sunt, a creatura mundi intellecta canspiciuntur; sempiterna quoqueeius virtus et divinitas". Et Sap. 13, 5: "A magnitudine speciei et creaturae cognoscibiliter poterit Creator eorum videri".

c. item, sicut virtus affectivae rationalis est ad amandum bonum, sic virtus cognitivae rationalis ad cognoscendum verum. Si ergo summum bonum est appetibile ab affectiva rationali, ergo et summum verum cognoscibile a cognitiva rationali.

Respondeo, secundum Augustinum, Ad Paulinam, De videndo Deo, dicentem: "Si quaeris utrum possit Deus videri, respondeo: potest. Si quaeris unde hoc sciam, respondeo: quia in veracissima Scriptura legitur: "Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt"".

[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo obiectum dicendum secundum verbum B. Augustini: "Si quaeris quomodo dictus sitinvisibilis Deus, si videri potest, respondeo: invisibilem esse natura, videri autem potest, cum vult et sicut vult". Ex quo patet distinctio: quod Deus est invisibilis natura, visibilis vero voluntate. Secundum hoc ergo distinguendum: quod est visibile necessitate et est visibile voluntate. Visibilia necessitate sunt corporalia et sensibilia; visibilia vero voluntate sunt spiritualia, quemadmodum angeli et ipse Deus. Et hoc est quod dicit Augustinus, in eodem libro, sumens auctoritatem Ambrosii super illud Luc. 1, 11: "Apparuit angelus" etc.: "Non similiter sensibilia videntur et is, cuius naturae est non videri, voluntatisvideri: nam si non vult, non videtur; si vult, videtur. Apparuit enim Deus Abrahae, quia voluit; aliis, quia noluit, non apparuit".

2. Ad secundum quod dicit quod "sic est natura invisibilis sicut incorruptibilis", dicendum secundum Augustinum, De videndo Deo: "Corpora consuetudine loquendi visibilia nominantur; propterea Deus invisibilis dicitur ne corpus esse credatur, non quia munda corda suae substantiae contemplatione fraudavit, cumhaec summa merces Deum diligentibus promittatur, dicente ipso Domino, Ioan.14, 21: "Qui diligit me, diligatur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo illi me ipsum"".

3. Ad tertium similiter respondentium iuxta distinctionem Augustini, De videndo Deo: "Aliud est videre, aliudtotum videndo comprehendere. Illud enim videtur quod praesens utcumquesentitur; totum autem videndo comprehenditur quod ita videtur ut nihil eius lateat videntem, aut cuius fines circumspici possunt, sicut nihil latet praesentis voluntatis tuae, circumspicere autem potes tinos anuli tui. Exempli gratia duo posui, quorum unum ad mentis obtutum, alterum ad corporales oculos pertinet". Ex quo manifestum est quod non sequitur: Deus est incomprehensibilis, ergo incognoscibilis.

4. Ad quartum respondendum iuxta Boethium, in libro De consolatione, quod ea "quae cognoscuntur, non secundum sut naturam cognoscuntur, sed secundum cognoscentium facultatem". Cognitio igitur non dicetur finita vel infinita a re cognita finita vel infinita, sed a facultate cognoscentis finita vel infinita, quia quod cognoscitur, per modum cognoscentis cognoscitur, non per modum rei cognitae. Et hoc manifestum est in omni modo cognitionis, sive sit cognitio sensitiva sive imaginaria sive intellectualis. Non ergo sequitur quod si substantia divina sit infinita, quod cognitio, quae de ea est ab intellectu humano, sit infinita; immo quia intellectus humanus finitus est, cognoscet substantiam divinam finite.

5. Ad quintum dicendum quod materialitas prohibet quod sensus, qui est vis inferior, non possit cognoscere vim superiorem, quae est ratio; nulla enim vis, cuius esse et actio dependet a materia, potest apprehendere formam vel rem abstractam a materia. Hinc est, cum virtus sensitiva secundum esse et agere dependeat a materia, non erit cognitiva mentis vel rationis, quae est res et forma abstracta materia. — Ex alia autem parte ipsa immaterialitas et simplicitas spiritualitatis facit quod mens vel ratio est cognoscibilis melioris et excellentioris se, scilicet divinae substantiae, quae est simplex et immaterialis. Et in hoc imago eius est, secundum Augustinum, in libro De Trinitate: "Imago Dei est in hoc quod capax eius et particeps esse potest: capax per cognitionem, particeps per amorem". Hinc patet quod non sequitur obiectio.

PrevBack to TopNext