Text List

Q. II, M. I, c. 2.

I, Tract. Intro., Q. 2, M. I, C. 2

AN DIVINA SUBSTANTIA SIT COGNOSCIBILIS IN SUA IMMENSITATE

Consequenter quaeritur an divina substantia sit cognoscibilis in sua immensitate.

Ad quod sic: 1. Rom. 1, 20: "Invisibilia Dei" etc. Glossa: "Tam pulcra astra condidit ut ex iis quantus et quam admirabilis est Creator eorum possit agnosci". Ergo de Deo potest haberi cognitio quantus sit ; sed quantus est virtute infinita et immensa, et idem est ei esse quantum quod magnum: "nec mole magnus est, sed virtute", sicut dicit Augustinus ; ergo potest cognosci in sua immensitate sive infinitate.

2. Item, Eph. 3, 19: "Ut impleamini omni plenitudine Dei" ; sed omnis plenitudo Dei est sua immensitas; impletio autem ista est per cognitionem et amorem; ergo immensitas Dei poterit cognosci.

3. Item, Ioan. 15, 15: "Omnia, quaecumque audivi a Patre meo, nata feci vobis" ; sed omnia ibi intelliguntur potentia, veritas, bonitas, aeternitas et etiam immensitas, quia omnia ista nota sunt Filio; ergo et ipsam aeternitatem et immensitatem notam fecit Apostolis.

4. Item, omnia quaecumque sunt in Deo, sunt unum, scilicet aeternitas, veritas, immensitas; si ergo est cognoscibilis veritas, erit cognoscibilis immensitas.

Contra: a. Ambrosius, Super Lucae 1, in originali: " "Deum nemo vidit utiquam", quia eam, quae habitat in Deo, plenitudinem divinitatis nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit".

b. Item, Boethius: "Omne quod scitur vel cognoscitur, non ex sua natura, sed secundum comprehendentium cognoscitur facultatem". Cum ergo facultas animae comprehendentis sit finita, divina autem substantia secundum suam immensitatem sit infinita: ergo non erit cognoscibilis in sua immensitate ab anima rationali.

Solutio: Dicendum quod est cognitio de Deo per modum positionis et per modum privationis. Per modum privationis cognoscimus de Deo quid non est; per modum positionis cognoscimus quid est. Divina ergo substantia in sua immensitate non est cognoscibilis ab anima rationali cognitione positiva, sed est cognoscibilis cognitione privativa.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod "ex creaturis quantus sit Creator possit agnosci": dicendum quod quantus sit potest cognosci per modum privationis, non per modum positionis. Verbi gratia, quantus sit duratione cognoscitur per modum privationis, cum dicitur aeternus, id est sine principio et tine; similiter quantus sit repletione, cognoscitur per hoc quod dicitur incircumscriptus, per abnegationem loci et ubi; similiter quantus sit virtute, per abnegationem mensurae virtutis ipsius, cum dicitur immensus. Per modum vero positionis, ut determinaretur quanta sit ei magnitudo sive virtus sive duratio, non est possibile.

2. Ad secundum respondet Augustinus quod non est intelligendum illud ad Eph. 3, 19: "Ut impleamini omni plenitudine Dei", ut habeamus plenitudinem quam habet: "Sic enim implebuntur in omnem plenitudinem Dei, non cum fuerint et ipsi plenus Deus, sed cum perfecte fuerint pleni Deo".

3. Ad tertium dicendum quod "omnia nota feci vobis" intelligendum est: id est praeordinavi ut omnia nota faciam vobis ; omnia autem ibi distribuit pro creaturis, non universaliter pro omnibus conditionibus immensae et infinitae divinae essentialitatis. Tamen etsi diceretur distribuere pro divina immensitate et aeternitate et huiusmodi, tunc distinguendum est: divina essentia cognoscibilis est in sua immensitate, hoc est quia immensa est, et hoc modo verum est; vel est cognoscibilis secundum suam immensitatem, et hoc modo falsum est, secundum quod modus immensitatis determinat cognitionem in comparatione ad cognoscentem: nam si determinaret cognitionem in comparatione ad rem cognitam, vera esset et esset idem sensus qui prius.

4. Ad ultimum dicendum quod non sequitur in divinis talis modus argumentandi: in divinis idem est sapientia, bonitas et immensitas; ergo quod de uno dicitur, et de altero. Ista enim nomina, etsi unum designent ratione principalis significati, tamen differunt ratione connotati et ratione modi significandi. Unde cum idem sit in Deo scientia et voluntas, non tamen sequitur: scientia est malorum, ergo voluntas malorum. Ita nec illud quod obicitur sequitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Q. II, M. I, c. 2.