Text List

Q. II, M. I, c. 3.

I, Tract. Intro., Q. 2, M. I, C. 3

AN COGNOSCATUR PER NATURALEM RATIONEM TRINITAS PERSONARUM.

Quaeritur consequenter an cognoscatur per naturalem rationem Trinitas personarum.

Et videtur quod sic: a. Rom. 1, 20: "Invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoqueeius virtus et divinitas". Ibi dicit Glossa quod per illa tria invisibilia, sempiterna virtus et divinitas intelligitur Trinitas personarum; ergo Trinitas personarum cognoscebatur a philosophis per naturalem rationem.

b. Item, Philosophus, in libro De caelo et mundo, in principio, ostendit quod ternarius est numerus omnis rei, et inducit in naturalibus, mathematicis et divinis: in naturalibus, ut motus a medio, motus ad medium, motus circa medium; in mathematicis, ut linea, superficies, corpus; in divinis similiter. Unde dicit: "Hoc numero adhibuimus nosmetipsi magnificare Deum unum, creatorem, eminentem, ex proprietatibus eorum quae creata sunt". Ergo et ipse Philosophus per naturalem rationem habuit notitiam Trinitatis.

c. Item, Trismegistus: "Monas monadem genuit et in se suumreflectit ardorem" ; ergo Trismegistus habuit notitiam Trinitatis, quia monas gignens est Pater, monas genita Filius et ardor Spiritus Sanctus.

d. Item, Augustinus, in libro De Trinitate: "Philosophi sapientiam tripartitam esse" dixerunt, qua est significatio Trinitatis. "Cui enim sunt eae adscribendae nisi auctori omnium creaturarum, datori intelligentiae, amoris inspiratori" ? Unde vult dicere Augustinus quod Naturalis Philosophia est de iis quae pertinent ad conditionem naturae; Rationalis, de iis quae pertinent ad rationem et intelligentiam; Moralis, de iis quae pertinent ad amorem. Ideo Naturalis adscribitur auctori, Patri; Rationalis, sapientiae, Filio; Moralis, amori seu bonitati, Spiritui Sancto.

Contra: 1. Rom. 1, 20: "Invisibilia Dei" etc. Glossas: " Augustinusdicit philosophos non pertigisse usque ad notitiam tertiae personae, scilicet Spiritus Sancti, super Exod.8, 18, ubi magi Pharaonis defecerunt in tertio signo: quia summi gentium philosophi de τὸ ἀγαθόν, id est summoPatre, et de νοῦς, scilicet mente eius, philosophati sunt; sed intertio signo deiecerunt magi, quia usque ad tertiam personam pervenire non valuerunt philosophi". - Respondeo, secundum Glossam, quod "cognitionem ipsius Trinitatis per propria ipsarum personarum non habuerunt nec habere potuerunt, nisi per doctrinam aut inspirationem; sed notitiam Trinitatis per appropriata ipsis personis, scilicet potentiam, sapientiam et benignitatem, habuerunt et habere potuerunt". — Sed obicitur: Nam sicut sciverunt appropriata Patri et Filio, ita sciverunt appropriata Spiritui Sancto; et sicut nescierunt proprium Spiritus Sancti, sic nescierunt proprium Patris et Filii; ergo sicut ignoraverunt personam Spiritus Sancti, ita ignoraverunt personam Patris et Filii ; et sicut cognoverunt personas Patris et Filii, ita et personam Spiritus Sancti.

2. Item, nonne Trismegistus cognovit personas per propria, cum dixit: "Monas monadem genuit et ardorem procedentem" ?

3. Item, Richardus de S. Victore: "Credo sine dubio quod ad quorumcumqueexplanationem quae necesse est esse, non modo probabilia, immo et necessaria argumenta non deesse" ; sed nihil adeo necesse est esse sicut Trinitatem personarum; ergo ad ipsam ostendendam possunt haberi argumenta necessaria et rationes naturales; ergo per rationem naturalem potest cognosci Trinitas.

Respondeo quod per naturalem rationem de se non potest haberi cognitio Trinitatis secundum propria; tamen per naturalem rationem, adiutam per aliquam gratiam aut gratis datam aut gratum facientem, potest. Et ratio huius est: quia intellectus noster, obtenebratus per originalem corruptionem, deficit in iis quae verissime sunt; et ideo circa maxime intelligibilia deficit et etiam de iis quae minime sunt et ideo minime intelligibilia sunt — sicut est esse motus et temporis, quae habent debilissimum esse — quemadmodum sensus deficit in extremis, id est maxime sensibilibus et minime. Hinc est: cum esse divinarum personarum in unitate essentiae sit maxime et verissime, intellectus noster obtenebratus deficit. Nec hoc est mirum, quia, sicut dicit Aristoteles, in Prima Philosophia: "Intellectus nosterse habet ad manifestissima naturae sicut oculus noctuae ad solem".

[Ad obiecta]: 1. Dicendum ergo ad primo obiectum quod ideo dicuntur defecisse in cognitione tertiae personae, quia defecerunt in cognitione bonitatis. Et hoc multipliciter: primo, quia non cognoverunt potissimum effectum bonitatis, scilicet incarnationem et redemptionem; secundo, quia etsi bonitatem cognoverunt, non tamen ut summam et primam venerati sunt, quia sua bona sibi attribuerunt; tertio, quia etsi habuerunt appropriata duabus personis, scilicet potentiam et sapientiam, non tamen habuerunt appropriatum tertiae personae, scilicet bonitatem. 2. Ad secundum dicendum quod, etsi Trismegistus intellexit propria personarum, cum dixit: "Monas monadem genuit" etc., quod hoc habuit non per naturalem rationem, sed per doctrinam vel inspirationem.

3. Ad tertium dicendum quod non deest argumentum ad probandum Trinitatem, id est medium sive ratio inferens de necessitate Trinitatem esse, sed tamen deest ratio conterens ex parte nostra. Non est ergo defectus ex parte rei, sed est defectus ex parte rationis conferentis, id est intellectus nostri, qui non potest ipsum medium invenire et inventum conferre ad concludendum veritatem. Unde dicit Richardus, ibidem: "Ad quaecumque necessaria est esse argumenta, non deesse, quamvis contingat nostram industriam latere".

PrevBack to TopNext

On this page

Q. II, M. I, c. 3.