Text List

Q. II, M. I, c. 4.

I, Tract. Intro., Q. 2, M. I, C. 4

AN DEUS SIT COGNOSCIBILIS FACIE AD FACIEM IN VIA

Deinde quaeritur an Deus sive divina substantia sit cognoscibilis facie ad faciem in via.

Et quod sic, probatur: 1. Gen. 32, 30: "Vidi Dominum facie ad faciem" etc. Augustinus, in libro De Trinitate: "Facies est illa forma, in qua "non rapinam arbitratus est"Filius "esseaequalem"Patri" ; ergo ipse Iacob vidit ipsum in forma divina et facie.

2. Item, Num. 12, 8: "Ore ad os loquarei", id est Moysi, "et palam", id est "non per aenigmata, Deum videt" ; ergo et ipse Moyses videbat Deum absque ulla similitudine in sua forma et specie; et hoc est secundum faciem.

3. Item, "Is." 6, 1-3: "Vidi Dominam sedentem super solium excelsum, et plena erat omnis terra" etc.; ergo Isaias vidit Dominum in sua maiestate; ergo in sua forma et specie.

4. Item, II Cor. 3, 18: "Nos revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem" ; ergo nos absque omni velamine videmus gloriam Dei; ergo absque omni similitudine, in sua claritate.

5. Item, Exod. 32, 11: "Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet hamo loqui ad amicum suum."

Contra: a. I Cor. 13, 12: "Videmus nunc per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem". Ubi dicit Glossa quod "per speculum et aenigma significantursimilitudines quae valent ad intelligendum Deum" in praesenti; ergo in praesenti non potest videri in sua forma sive secundum faciem.

b. Item, Exod. 33, 20: "Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo et vivet" ; et sequitur: "Videbis posteriora mea, faciem autem meam videre non poteris". Relinquitur ergo quod non poterit videri in sua forma sive secundum faciem.

Item, quaeritur quomodo differat videre posteriora Dei a visione faciei.

Respondeo: Facies Dei dicitur multipliciter. Uno modo dicitur facies Dei praesentia eius per gratiam, secundum quod dicitur in Psalmo: "A facie Domini mota est terra" etc. — Alio modo dicitur facies praesentia eius per carnem, Psalmus: "Ostende nobis faciem tuam" etc.; et in figura Moysi, Exod. 33, 14: "Facies mea praecedet te". — Tertio modo dicitur facies praesentia eius per gloriam in propria forma, Iob 33, 26: "Videbis faciem eius in iubilo" ; et I Cor. 13, 12: "Tunc autem facie ad faciem".

Et secundum hunc modum posteriora Dei dicuntur tripliciter, sive cognitio per posteriora: uno modo rationes naturales, alio modo figurae, tertio modo creaturae.

Secundum quod iacies dicitur praesentia Dei per gratiam; secundum hoc cognitio secundum faciem erit cognitio secundum praesentiam seu contemplationem gratiae; quo modo accipitur Gen. 32, 30: "Vidi Dominum facie ad faciem". Et huic respondet, quasi a posteriori, cognitio per naturalem rationem, quae non accipit praesentiam eius in affectu, sicut est in cognitione per gratiam, sed tamen accipit quasi a posteriori veritatem aliquam de eo secundum intellectum.

Item, secundum quod facies dicitur praesentia eius per carnem, secundum hoc posteriora Domini dicuntur figurae Legis, quae figurabant incarnationem. Unde et illi qui erant in Veteri Lege videbant quasi a posteriori per figuras futurorum; sed nos videmus eum quasi in facie, quia credimus et accipimus eum ut in carne praesentem; quo modo accipitur illud Apostoli, II Cor. 3, 18: "Nos autem revelata facie" etc., ubi, postquam locutus est de velamine figurarum, hoc adiunxit Apostolus.

Item, secundum quod tertio modo dicitur facies praesentia gloriae, secundum hoc posteriora Dei possunt dici creaturae. Est enim cognitio Dei in sua forma et est cognitio ipsius in effectu suo. Cognoscere ipsum in suo effectu est cognoscere ipsum a posteriori; cognoscere ipsum in se, sicut est, est Cognoscere ipsum in sua facie. Et hoc modo dicitur Moysi: "Videbis posteriora mea, faciem autem meam videre non poteris", quia in praesenti per effectus cognoscimus ipsum, secundum quod dicitur Rom. 1, 20: "Invisibilia Dei" etc.; in futuro vero cognoscamus ipsum in se.

Item, nota secundum B. Augustinum, quod facies Dei dicitur forma divina, et secundum hoc posteriora Dei possunt dici forma humana. Et secundum hoc potest accipi illud Moysi: "Posteriora mea videbis", hoc est in carne videbis, "faciem autem, meam videre non poteris".

Nota etiam quod facies Dei potest dici visio intellectualis, sive sit per rem aliquam sive per speciem intelligibilem, abstractam scilicet a materia. Et secundum hunc modum posteriora dicuntur visio imaginaria et visio corporalis. Et secundum hoc intelligitur illud: "Loquebatur Dominus Moysi facie ad faciem", quia apparebat ei in specie intelligibili; et etiam illud Num. 12, 8: "Palam, et non per aenigmata [aut figuras] Deum videt", ut aenigma referatur ad imaginariam visionem, figurae ad corporalem. Apparet enim Dominus in visione corporali in specie aliqua exteriori, sicut Exod. 4, Moysi in rubo; apparet etiam in visione imaginaria, sicut in somnis Iacob, Gen. 29 ; de quibus duobus modis dicitur Num. 12, 6: "Si quis fuerit inter vos propheta, in visione apparebo ei", scilicet corporali, "vel per somnium", scilicet visione imaginaria. Apparet etiam in visione intellectuali in specie intelligibili, ut Moysi, Num. 12.

PrevBack to TopNext

On this page

Q. II, M. I, c. 4.