Text List

Q. II, M. I, c. 5.

I, Tract. Intro., Q. 2, M. I, C. 5

UTRUM DEUS SIT COGNOSCIBILIS IN SUA SPECIE IN VITA ISTA.

Postea quaeritur utrum Deus sit cognoscibilis in sua specie, hoc est utrum cognoscatur sicuti est, in vita ista.

Et probatur quod non: 1. Exod. 33, 20: "Non videbit me homo, et vivet".

2. Item, I Tim. ultimo, 16: Habitat lucem "inaccessibilem, quam nullus hominum vidit, sed nec videre potuit". Glossa: "In hac vita, post autem videbit".

3. Item, Gregorius, in Moralibus: "Deum nemo vidit unquam. Perquod patenter datur intelligi quod, quamdiu in hac vita mortali vivitur, videri per quasdam imagines Deus potest: sed per ipsam naturae suae speciem non potest, ut anima, gratia Spiritus afflata, per figuras quasdam Deum videat; sed ad ipsam speciem non pertingat" ; ergo in hac vita non potest videri, etiam per gratiam, sicut est.

4. Item, species omnino abstracta et absoluta a corporeitate, si intelligitur sicuti est, non intelligitur nisi a vi intellectiva omnino absoluta a corpore et expedita a mole corporeae. Si ergo intellectus humanus; quamdiu hic vivitur mortaliter, est praegravatus a corpore, secundum quod dicitur Sap. 9, 15 : "Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem": ergo relinquitur quod non potest cognoscere speciem divinam sicuti est, quae est omnino abstracta a corpore.

Contra: a. Augustinus, in libro De videndo Deo: "In libro Numerorum, scilicet 12, dicit Dominus aliis Prophetisin visione se apparere et in somnis, Moysi autem per speciem, non per aenigmata. Ubi etiam addit, dicens: "Et gloriam Domini vidit". Quid ergo est quod eum sic fecit exceptum? nisi forte quia in illa contemplatione dignum tunc habuit ministrum "in tota domo"sua fidelem, ut quemadmodum concupierat, videret Deum sicuti est".

b. Item, Augustinus, in eodem: "Ita etiam verum est quod dictum est: "Nemo potest faciem meam videre et vivere", quia necesse est ab hac vita abstrahi mentem, quando in illius ineffabilitatem visionis assumitur, et non sit incredibile, quibusdam sanctis, nondumita defunctis ut sepelienda cadavera remanerent, etiam istam excellentiam revelationis fuisse concessam". Et ponit exemplum de Paulo in raptu, II Cor. 12. Relinquitur ergo quod potest in hac vita videri.

c. Item, non est aliquis defectus in potentia naturae, qui non possit removeri per potentiam gratiae et superari; ergo, si potentia naturae est ad videndum Deum sicuti est, dum vivitur in carne, tamen cum multiplici deiectu, per potentiam gratiae poterit ille detectus amoveri; ergo per adiutorium gratiae potest Deus videri in praesenti sicuti est.

Solutio: Per naturam, constans est, non potest videri sicuti est. Distinguendum ergo est quod est gratia perfecta et est gratia imperfecta. Dico autem gratiam imperfectam, quae est in hominibus imperfectis; pertectam vero gratiam, quae est perfectorum, secundum quod est esse perfectum in via. Dicendum ergo quod non est possibile videre Deum in praesenti per gratiam imperfectae contemplationis, sed per gratiam perfectae contemplationis potest, non tamen adeo plene ut post hanc vitam. Et hoc est quod dicit Gregorius, super Iob 28, 21, ubi dicitur: " "Supientia abscondita est ab oculis omnium viventium", quia in hac mortali carne consistentibus et videri potest per quasdam circumscriptas imaginationes, et videri non potest per incircumscriptum lumen aeternitatis; a quibusdam videri non potestin hac mortali carne existentibus, tamen inaestimabili virtute crescentibus quodam contemplationis acumine aeterna Dei claritas videri potest".

[Ad obiecta]: 1—4. Unde notandum, secundum Augustinum, in libro De Trinitate, ad solvenda obiecta, quod "Dei facies dicitur forma, in qua "non rapinam arbitratus est esse se aequalem"Patri, quam "nemo potest videre et vivere", sive quia post hanc vitam "videbimus facie ad faciem", secundum quod dicit Apostolus, I Cor.13, 12 et secundum Ioannem, I Ioan.3, 2: "Nondum apparet quid erimus; cum autemapparuerit, tunc similes ei erimus, quaniamvidebimus eum sicuti est". Quod utique post hanc vitam intelligi voluit, cum mortis debitum solverimus; sive etiam nunc, in quantum Dei Sapientiam, per quam facta sunt omnia, spiritualiter intelligimus, in tantumcarnalibus affectibus morimur, ut mortuum nobis hunc mundum deputantes, nos quoque ipsihuic mundo moriamur et dicamus quod ait Apostolus, ad Gal.ultimo, 14: "Mihi mundus crucifixus est et ego mundo"". — Et per haec patet solutio ad omnia obiecta.

Unde et secundum hoc nota quod dicit Augustinus, in quaestione penultima Ad Orosium, de raptu Pauli: "Obid raptus fuerat apostolus Paulus in tertium caelum, id est intellectualem visionem, ut Deum non per corpus, non per similitudinem corporis, sed sicut est ipsa veritas, cerneret. Ad hoc profecto pervenerat Paulus ut Deum sic in hac vita videret, sicut sancti post hanc vitam videbunt".

PrevBack to TopNext

On this page

Q. II, M. I, c. 5.