Text List

Q. II, M. I, c. 6.

I, Tract. Intro., Q. 2, M. I, C. 6

>UTRUM DEUS POSSIT NATURALITER COGNOSCI IN SUA PRAESENTIALITATE.

Consequenter quaeritur utrum Deus possit naturaliter cognosci in sua praesentialitate, secundum quod praesens est creaturae, hoc est utrum possit cognosci de Deo naturaliter quod praesens est omnibus rebus.

Et videtur quod sic:. a. Rom. 1, 20: "Invisibilia Dei" etc. Glossa: "Per gubernationem videtur quod praesens est omni rei".

Contra: 1. Cognitio per gratiam maior est quam illa quae est per naturam; sed per gratiam non cognoscitur esse praesens per gratiam de necessitate; ergo multo minus per naturam poterit cognosci esse praesens rebus per essentiam: nam illa cognitio certior est.

2. Item, Ambrosius: "Cum absens putatur, videtur; cum praesens est, non videtur".

Respondeo: 1. Dicendum quod per naturam potest cognosci esse praesens rebus per essentiam ; tamen non potest cognosci esse praesens per gratiam: quia medium in cognitione naturali est effectus creatus, qui potest comprehendi; gratia autem dicit acceptionem in Deo, ratione cuius non est in potestate nostra comprehendere gratiam esse, et ita nec Deum praesentem esse per gratiam.

2. Ad auctoritatem Ambrosii potest dici, secundum quod exponitur a pluribus: "Cum absens putatur", id est reputatur ut absens per humilitatem, "videtur", quia tunc est praesens per gratiam; item, "cum praesens est" per gratiam, "non videtur", quia reputatur absens per humilitatem. — Notandum tamen, secundum Augustinum, in libro De videnda Deo, quod Ambrosius intendit tractare verba illa Ioan. 13: "Tanto tempore vobiscum sum" etc. "Philippe, qui videt me" etc. Secundum hoc ergo dicit Ambrosius quod, quamvis ubique sit praesens per immensitatem, tamen putatur esse absens per incomprehensibilitatem. Secundum hoc ergo sic exponitur auctoritas: "Cum absens putatur", id est incomprehensibilis, "tunc videtur", id est cognoscitur; item, "cum praesens est, non videtur", quia non putatur eius praesentia incomprehensibilis. Unde Philippus et alii Apostoli habebant Christum praesentem et non videbant, quia non cogitabant eum ut absentem, id est incomprehensibilem. Unde Augustinus, exponens verbum Ambrosii, in libro De vidando Deo: " Cum absens putatur, videtur; non dicit cum absens est, sed cum absens putatur: nusquam enim absens est qui "caelum et terram implet", nec spatiis intercluditur parvis nec magnisdiffunditur; ubique totus est et a nullo continetur loco. Haec qui excedente mente intelligit, videt Deum, etiam cum absens putatur".

PrevBack to TopNext

On this page

Q. II, M. I, c. 6.