Text List

Q. II, M. II, c. 1.

I, Tract. Intro., Q. 2, M. 2, C. 1

UTRUM SIT IN NATURALI POTENTIA COGNOSCERE DEUM AN REQUIRATUR GRATIA SUPERADDITA.

Sequuntur quaestiones ex parte cognoscentis. Et primo quaeritur utrum sit in naturali potentia cognoscere Deum, an requiratur gratia superaddita.

Quod autem non sit sufficiens naturalis potentia: 1. Primo probatur per hoc quod dicitur, I Tim. ultimo, 16: "Habitat lucem inaccessibilem, quam nullus hominum vidit" ; Glossa: "Quia nullus ad eamaccedit ex se, sed cui datur ex dono eius. Quod intelligebat Propheta, dicens: "Accedite ad eum, et illuminamini". Et ita inaccessibilis est lux illa, quia ipse est quem "nullus hominum vidit ex se"".

2. Item, Ambrosius, Super Lucam, et repetit Augustinus, in libro De videndo Deo: "Non est in potestate nostra videre Deum, sed in potestate illius apparere". Ex quo sequitur quod non sufficit naturalis potentia ad videndum Deum, sed requiritur gratia.

3. Item, idem in eodem Ambrosius: "Si potestas non est videndiDeum, est tamen gratia promerendi ut videre possimus". Ergo videre Deum est ex gratia, non ex naturali potentia.

4. Item, Ambrosius, in eodem: "Non similiter sensibilia videntur et is in cuius voluntate situm est videri et cuius naturae est non videri. Voluntatis Dei est videri: nam si vult, videtur; si non vult, non videtur. Apparuit Deus Abrahae, quia voluit; aliis non apparuit, quia noluit". Ex quo relinquitur quod Deus non potest videri per naturalem potentiam solum.

Contra,: a. Rom. 1, 19: "Quod notum est Dei, manifestum est inillis". Glossa: "Ductu rationis, quasi dicat: in se habent unde cognoscere possunt quod est noscibile de Deo, scilicet naturalem rationem".

Respondeo, secundum Hugonem, in suis Sententiis: "Deus notitiam suam ab homine sic ab initio temperavit, ut sicut nunquam quid essetpoterat comprehendi, nunquam quia essetpoterat ignorari". Dicendum ergo quod cognitio de Deo quia est potest haberi per naturalem rationem, sed cognitio quid est non.

Nota igitur quod, cum sit cognitio de re multiplex: quia est, quid non est, quid est, qualis est, quanta est, propter quid est, de divina substantia per naturalem rationem potest haberi cognitio in praesenti quia est et quid non est.

Quia est, sicut supra dixit Hugo et Ioannes Damascenus ; I libro: "Ipsa creatioet permanentia et gubernatio rerum magnitudinem divinae praedicantnaturae; unde omnibus cognitio existendi Deum naturaliter inserta est".

Item, quid non est, secundum quod dicit Ioannes Damascenus: "InDeo quid estimpossibile est dicere secundum substantiam; familiarius autem est magis ex omniablatione facere rationem: nihil enim est eorum quae sunt; unde non est ens, sed super omnia ens". Cognitio vero quid est et qualis est — quid est secundum substantiam, qualis, et liceat ita loqui, secundum personalem proprietatem — non potest haberi per naturalem rationem; sed imperfecte et in aenigmate habetur per gratiam, perfecte vero et secundum speciem per gloriam. Unde Ioannes Damascenus: "Quid est Dei substantia et qualiter Deus ex Deo genitus est ignoramus et dicere non possumus".

Cognitio qua cognoscitur per potentiam quantus est propria est ipsius Dei et excedit omnem cognitionem creaturae. Unde et de cognitione quantus est, quae pertinet ad eius immensitatem, dixit Ambrosius: "Plenitudinem divinitatis eius nemo mente aut oculis comprehendit" ; et B. Gregorius, super Iob: "Eius essentia a nullo plene videbitur".

PrevBack to TopNext