Q. II, M. II, c. 2.
I, Tract. Intro., Q. 2, M. 2, C. 2
UTRUM POSSIT DEUS COGNOSCI A BONIS ET A MALIS.
Et probatur quod non: I. 1. Augustinus, in libro De Trinitate: "Mentis humanae acies invalida in tam excellenti luce non figitur, nisi per iustitiam fidei emundetur". Ergo non potest cognosci nisi a mundis.
2. Item, Augustinus: "Trinitas, quae est summum bonum, purgatissimis mentibus cernitur". Ergo requiritur, ad hoc quod cernatur, purgatissima mens; non ergo potest cognosci a malis.
3. Item, Matth. 5, 8: "Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt". Ambrosius: "Si qui mundo corde Deum videbunt, ergo aliinon videbunt; neque enim indigni Deum videbunt, neque is qui Deum videre voluerit, potest videre Deum".
II. Contra: 1. Rom. 1, 21: "Qui cumcognovissent Deum" etc. "non sicut Deum glorificaverunt" etc. Et in eodem, 19: "Quod notum est Dei, manifestum est inillis".
2. Item, Augustinus, in libro Retractationum, retractans illud quod dixerat in Soliloquiis, dicens: "Non approbo quod in oratione dixi: Deus, qui non nisi mundos verum scire voluisti; responderi enim potest multos non mundos multa vera scivisse", etiam de Deo.
3. Item, Iob 1, 6 legitur quod ipse diabolus venit ante conspectum Dei inter filios Dei. Ergo ipse diabolus, qui est immundissimus, conspexit Deum.
4. Item, Apoc. 1, 7: "Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt". Ergo mali videbunt eum in iudicio.
Respondeo: Sicut dictum est, est cognitio de Deo quia est, et haec potest esse malorum; et est cognitio de Deo quid est, et haec duobus modis: quid est secundum operationem in creaturis, ut quia potens in operatione, sapiens in gubernatione, iustus in retributione, et hoc modo etiam potest cognosci a malis; et est cognitio de Deo quid in se est, et hoc modo non est cognoscibilis a malis.
I. 1. Ad primum iam patet solutio, quia intellectus malorum non figitur in ipsa luce, quia non videt eam in se, sed in umbra creaturae.
2. Ad secundum dicendum ut fiat vis in hoc quod dico cernere, et assignetur differentia eius quod est cernere et eius quod est videre. Videre enim est rem sub specie aliqua apprehendere ; cernere vero est rem sub certa specie et distincta et determinata apprehendere. Propterea ille qui videt a remotis hominem et non discernit an sit homo, sed corpus aliquod vel animal, non dicitur cernere, quamvis dicatur videre ; sed cum videt eum de prope sub sua certa specie, tunc dicitur cernere. — Secundum istum modum dicendum quod, cum cognoscatur Deus per effectus naturales et per effectus gratiae — in effectibus naturalibus cognoscitur Deus sub ratione bonitatis generali, qua est participabilis ab omni creatura; in effectibus vero gratiae participatur sub ratione bonitatis speciali, qua solum praebet se animabus sanctis ut dulcis et delectabilis — ideo primo modo dicetur videri aliquo modo, sed secundo modo cerni. Ideo, quamvis a malis aliquo modo videri possit in effectibus naturae, tamen a purgatissimis mentibus cerni potest in effectibus gratiae.
3. Ad tertium dicendum quod est videre Deum in eo quod est, scilicet in se, et est videre Deum in eo quod non est, scilicet in suo efectu, quod non est ipse, sed ab ipso. Primo modo videtur solum a mundis corde, secundo modo videtur a malis - Item, Augustinus, in libro De videndo Deo: "Si nostra voluntas apud se manens et latens, sine ulla suicommutatione, per quas se extendat exprimit voces, quanto facilius Deus omnipotens, sua latente et incommutabiliter manente natura, in qua voluerit specie et cui voluerit poterit apparere! Ad visionem vero illam, in qua videbimus eum sicuti est, munda corda perveniunt".
3. Ad tertium tamen dicendum, secundum quod dicit Augustinus, in libro De videndo Deo: "Quod scriptum est venisse angelos in conspectumDei, non ideo diabolus vidisse Deum credendus est; ipse enim dicitur venisse in conspectum Dei, non Deus in conspectum eius; veniunt autem in conspectumnostrum quae videmus, non a quibus videmur". — Si ergo obiciatur, quod semper diabolus venit in conspectum Dei, cum semper videatur a Deo: respondendum quod, quamvis sit in conspectu Dei quantum ad sapientiam, quae omnia videt, tamen dicitur venire in conspectum Dei quantum ad ordinem iustitiae, qua ordinatur differenter mala voluntas diaboli ad tentationem bonorum, sicut in Iob, et ad seductionem reproborum, sicut III Reg. 22 de Achab. Unde distinguetur conspectus sapientiae et conspectus iustitiae.
On this page