Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 2, Tit. 1, M. 1, C. 3

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, T. 1, M. 1, C. 3

DE ORDINE ISTARUM RATIONUM INTER SE

Sequitur consideratio de ordine istarum rationum. Cum enim prima essentia, scilicet Deus, sit causa efficiens, exemplaris et finalis, aut est ibi ordo istarum rationum aut non est.

Quod sit, videtur: 1. Finis enim movet efficientem ; exemplar vero, cum sit principium cognitionis sive secundum quod est cognitio, praecedit rationem finis sicut ratio veri rationem boni; ergo rationes istae ordinem habent.

2. Praeterea, cum enumerat Philosophus haec tria genera causarum, primo ponit formalem exemplarem, secundo efficientem, tertio finalem, quia efficiens agit secundum exemplar aliquid propter finem qui consequitur ex eo quod fit.

Ad contrarium a. videtur facere quod, cum Augustinus, in libro Confessionum, enumerat modos prioris, illum modum intendit esse primum, quo aliquid dicitur prius aeternitate. Ex quo videtur quod quae sunt in aeternitate, simul sunt, et ita neque prius neque posterius.

b. Praeterea, in Trinitate, ubi est personarum distinctio, sicut dicitur in Symbolo Athanasii, nihil dicitur "prius aut posterius" ; multo fortius ergo, cum illae rationes non sint aliud quam ipsa divina essentia, non erit in illis prius aut posterius.

c. Si etiam diceretur ordo, aliquis esset ordo in aeternitate; sed non est ordo nisi ubi est pluralitas; sed nulla est pluralitas quae praeintelligatur pluralitati personarum; ergo nullus est ordo secundum illum modum secundum quem dicitur quod in divinis personis non est "inaequalitas substantiae, sed ordo naturae, non quo alter prioresset altero, sed quo alter esset ex altero". Restat: cum haec referantur ad unitatem divinae essentiae, non attendetur ordo vel naturae vel temporis.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod hae rationes, cum sint una essentia, sunt unum ab aeterno; nec propter hoc dicendum est plures res esse ab aeterno, licet plures rationes. Nam quod sint plures, hoc est ex quodam respectu creatarum ad Primum, secundum quod creata in differentibus dispositionibus respiciunt Primum, non quod ipsum Primum sit in se multiplex, sicut dicitur de pluralitate idearum vel rationum. Unde sicut dicitur de tribus personis quod "sunt tres res quibus est fruendum", sicut habetur in libro De doctrina christiana, ita non est dicendum quod hae rationes tres sint tres res quibus est fruendum vel tres res ab aeterno, sed sunt una res; quae tamen rationes, licet communes sint tribus personis, nihilominus tamen appropriantur ipsis personis. Unde, in libro De civitate Dei XI: "Cum dicitur: "Dixit Deus, fiat lux et facta est lux", et: "Vidit Deus lucem, quod esset bona,"intelligitur quis fecerit etper quid fecerit etpropter quid fecerit: Pater intelligitur qui dixit ut "fiat"; quod autem illo dicente factum est, proculdubio per Verbum factum est; in eo vero quod dicitur "vidit Deus quod bonum esset", satis significatur Deum nulla necessitate, nulla utilitatis indigentia, sed sola bonitate fecisse quod factum est, id est quiabonum est ut res, quae facta est, congruere bonitati, propter quam facta est, iudicetur: quae bonitas siSpiritus Sanctus recte intelligitur, universa in suis operibus nobis Trinitas intimatur". Sed constat quod qui dixit ut fiat, efficientis nomine designatur, cum dicere Dei sit facere ; per quid vero fecit, ad causam pertinet exemplarem; propter quid vero, ad finalem.

[Ad obiecta]: 1. Dicendum est ergo ad obiecta quod licet ordo naturae vel temporis attendatur in iis rationibus secundum quod inveniuntur in creaturis, non tamen ita secundum quod inveniuntur in Creatore. Unde simul sunt istae rationes unius essentiae, scilicet divinae, non secundum prius et posterius aliquo illorum modorum, quos enumerat Augustinus, in libro Confessionum: "Neque enim illo modo, quo prius dicitur aeternitate, ut ante omnia Deus, [vel] quo prius dicitur tempore, ut flos ante fructum, vel electione, ut fructus ante florem, vel origine, ut sonus ante cantum".

2. Ad secundo vero obiectum dicendum est quod non est simile in creatis et divinis: nam secundum quod sunt in creatis, accipiuntur secundum prius et posterius, in divinis simul attenduntur. Quod ergo ponit Philosophus ordinem in iis, hoc est secundum quod attribuuntur creaturis.

PrevBack to TopNext