Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 2, Tit. 1, M. 2, C. 1
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, T. 1, M. 2, C. 1
UTRUM CAUSA EXEMPLARIS SIT DE NECESSITATE.
Consequenter quaeritur de singulis rationibus causae sigillatim acceptis. Et primo de ratione causae exemplaris, utrum causa illa exemplaris de necessitate sit.
Quod arguitur ex hoc quod nihil ignorans fecit ; ergo prius erant in sua scientia quam essent in sua natura; et ideo dicitur Hebr. 11,3: "Fide intelligimus aptata esse saecula Verbo Dei, ut ex invisibilibusvisibilia fierent", ubi dicit Glossa: "Dicens ex invisibilibus, significatur invisibilis mundus, qui erat in Dei sapientia, ad cuius similitudinem tactus est hic visibilis mundus" ; et postea sequitur: "Haec est dispositio, qua disposuit omnia ista visibilia, ut fierent iuxta invisibile exemplar, quod erat in mente Dei". Quod autem reprobant philosophi ideas, sicut habetur in fine Primae Philosophiae et similiter ab Avicenna, in sua Philosophia, hoc est quia loquuntur de formis mathematicis, quas ponunt ideales; sed hic non est intentio illarum formarum exemplarium sive idealium, de quibus nos hic intendimus: intentio enim hic est loqui de idea secundum quod distinguit Seneca. Dicit enim praeter quatuor genera causarum esse ideam, distinguens inter ideam et, ut idea sit species divina, vero forma in materia.
Supponamus ergo exemplarem causam esse ex iam dictis. Et ex hoc dicit Augustinus, in libro Retractationum, loquens de mundo intelligibili: "Mundum intelligibilem nuncupavit Platoipsam rationem sempiternam, qua fecit Deus mundum; quam qui essenegat, sequitur ut dicat Deum irrationabiliter fecisse quod fecit, aut cum faceret vel antequam taceret, nescissequid faceret, si apud eum ratio faciendi non erat; si vero erat, sicut erat, ipsam videtur Plato vocasse intelligibilem mundum". Nec est hoc contrarium quod dicit Dionysius, volens excludere causam exemplarem, ut videtur, dicens: "Ex ipso et in ipsosecundum causam omnium notitiam et scientiam et substantiam praehabetet praeconcipit, non secundum ideam singulis immittens, sed secundum unam causae excellentiam omnia noscens et continens". Loquitur enim de idea ad similitudinem formae intelligibilis quae est in anima, quae non est idem quod essentia ipsius animae, secundum quem modum non cognoscit Deus secundum ideam: hoc enim esset per ignobilius se cognoscere; nobilius enim habere non potest nec par, quod non sit eiusdem essentiae: hoc enim dicitur, quia Filius est aequalis Patri, sed est eiusdem essentiae.