Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 2, Tit. 1, M. 2, C. 2
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, T. 1, M. 2, C. 2
SI EST UNA CAUSA EXEMPLARIS AUT PLURES.
Quod enim plures sint, videtur: 1. Per hoc quod proprio exemplari respondet proprium exemplatum ; unde si exemplata differentia sunt in genere vel in specie, videntur exemplaria genere vel specie differre; sed ita est in exemplatis quod differunt genere vel specie; ergo et exemplaria differunt.
2. Item, ideae sunt causae exemplares; sed de illis dicit Augustinus, in libro 83 Quaestionum, quod "ideae sunt principales quaedam formae velrationes rerum stabiles atqueincommutabiles, quae et ipsae formatae non sunt, quae divina intelligentia continentur, et cum ipsae neque oriantur neque intereant, secundum eastamen formari dicitur omne quod oriri et interire potest et omne quod oritur et interit". Hoc etiam vult probare tali ratione: "Constat quod Deus omnia rationabiliter condidit nec ea ratione conditus est homo qua equus", et ita de aliis rebus. "Ergo singula creata sunt propriis rationibus; sed hae rationes non sunt nisi in mente Creatoris: sacrilegium enim est opinari ut extra se quidquam positum intueretur, secundum quod constitueret quod constituebat". Ergo plures sunt rationes exemplares.
3. Praeterea, ex similitudine arguitur: non enim secundum eamdem speciem anima efficit domum et efficit navim, et ita de aliis artificiatis in specie. Similiter ergo erit in operibus divinis, ut diversa opera divina secundum diversa fiant exemplaria.
Ad contrarium sic: a. Unus est mundus sensibilis, et mundus sensibilis est exemplatum; multo ergo fortius est unum exemplar, scilicet mundus archetypus: nam maior est unitas exemplaris quam exemplati.
b. Item, sicut supra habitum est, causa exemplaris eadem est in essentia cum causa efficiente; si ergo essent multa exemplaria, oporteret unumquodque esse idem in essentia cum causa efficiente, et ita plura essent eadem in essentia cum efficiente, quorum nullum esset alterum; sed hoc non posset esse propter sui simplicitatem; ergo non sunt plures causae exemplares.
c. Item, perfectius est uno cognoscere multa et similiter uno fieri multa quam multis multa ; ergo, cum exemplar sit quo cognoscitur et secundum quod fit, erit ergo perfectissimum omnino per unum cognoscere multa et secundum illud facere; sed perfectissimum convenit Primo; ergo una est causa exemplaris, indivisa secundum essentiam. — Quod est concedendum.
[Ad obiecta.]: 1. Ad illud vero quod obicitur in contrarium: dicendum est quod pluralitas in essentia in exemplari non accipitur ex pluralitate essentiae in exemplatis: non enim est ibi pluralitas in essentia. Quod tamen dicuntur plures ideae, hoc est propter quamdam similitudinem exemplatorum ad ipsum exemplar et quamdam appropriationem ad modum quo loquimur in exemplaribus et exemplatis rerum artificialium, sed non est omnino simile. Unde pluraliter dicuntur ex parte qua respiciunt ipsa ideata, et propter hoc dicitur pluraliter, ad Hebr. 1-1,3: "Ut ex invisibilibus visibilia fierent" ; invisibilia enim vocat illa exemplaria sive rationes.
2. Quod autem dicit Augustinus, in libro 83 Quaestionum, non eadem ratione equum conditum qua hominem, non retorquet ad diversitatem essentiae, sed ad differentiam rationis: una enim essentia est ratio huius et illius. Habet ergo ratio exemplaris quamdam conditionem ex parte divinae essentiae, ut cum dicitur incommutabilis, per se subsistens et huiusmodi. Habet etiam aliam conditionem ex parte exemplatorum, ut cum pluraliter dicitur: ascendimus enim a pluralitate exemplatorum ad pluralitatem sic dictam.