Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 2, Tit. 1, M. 2, C. 3

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, T. 1, M. 2, C. 3

UTRUM CAUSA EXEMPLARIS DICATUR RESPECTU POSSIBILIUM.

Deinde quaeritur, supposita pluralitate aliquo modo exemplarium, utrum dicatur causa exemplaris tantum respectu eorum quae fiunt vel facta sunt, an dicatur causa exemplaris respectu eorum quae possunt fieri, licet nunquam fiant.

Quod non ultimo modo, videtur: 1. Dictum est enim quod pluralitas ex parte exemplaris est in respectu exemplatorum ad ipsum; cum ergo illud quod non est in esse sub ratione praeteriti vel praesentis vel futuri, non habeat unitatem, ergo respectu illius non poterit accipi unitas, consequenter nec pluralitas; ergo id, quod tantum potest esse, non habet rationem exemplarem.

2. Praeterea, multa sunt impossibilia, quae sunt Deo possibilia, quae nunquam contingent: horum in se nec est unitas nec pluralitas; consequenter ergo nec respectu eorum sunt rationes exemplares.

Contra: a. Si sunt possibilia, possunt duci in actum; ducantur ergo in actum; si ergo non haberent rationem exemplarem, cum nihil novum fiat in Deo, fierent absque ratione exemplari; ergo aliqua facta essent a Deo sine ratione: quod absurdum est, sicut habetur in Quaestione supra dicta libri 83 Quaestionum.

b. Item, cum infinita possint fieri a Deo, finitae autem essent, secundum iam dictum, rationes exemplares, essent finitae infinitorum rationes; cuius contrarium videtur, eo quod potentia Dei extendit se ad infinita et nihil potest fieri a Deo sine ratione ; ergo ratio exemplaris potentiam habet ad infinita; sed finitum non habet potentiam super infinitum; ergo ratio exemplaris est infinitae virtutis.

Respondendum est quod ratio sive causa exemplaris non est tantum respectu eorum quae producuntur in esse, sed quae possunt produci, licet non producantur; intentio tamen exemplaris in effectu est ut ad similitudinem eius fiat aliquid; et hoc patet per illud quod dicitur in libro 83 Quaestionum: "Cum ipsae ideae sive rationes neque oriantur neque intereant, secundum eas tamen formari dicitur quidquid oriri vel interire potest".

[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur in contrarium, dicendum est quod, licet ea quae possunt esse et non erunt, non habeant unitatem simpliciter, nihilominus tamen habent unitatem, respectu cuius potest ratio exemplaris dici pluraliter; non enim actus rationis exemplaris dependet a re exemplata, sive sit actu sive in potentia et non in actu. — Si vero dicatur quod scientia divina est rerum existentium, ut eorum quae sunt vel fuerunt vel erunt, et ita non possibilium tantum, et per consequens ratio exemplaris non sit illorum: respondendum quod sicut res se habent ad esse, ita ad veritatem et sic ad scientiam: unde omnium, sive actualium sive possibilium, est divina scientia ; unde et ratio exemplaris similiter, bonorum scilicet.

2. Ad id vero quod obicitur secundo de impossibilibus quae tamen sunt Deo possibilia: dicendum similiter quod ratio exemplaris non respicit possibilitatem vel impossibilitatem naturae inferioris, sed ratio exemplaris est eorum quae sunt possibilia Deo; non autem est exemplaris quod fieri debeant nisi sint huiusmodi quae congruat fieri; impossibilium autem Deo non est ratio exemplaris.

PrevBack to TopNext