Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 2, Tit. 1, M. 3, C. 3
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, T. 1, M. 3, C. 3
UTRUM OMNIA APPETANT HANC RATIONEM CAUSAE FINALIS.
Quod non, videtur: 1. Finis enim iste constituitur perfectio rationalis creaturae: beatitudo enim et finis iste idem. Si ergo beatitudo non finis cuiuslibet creaturae et beatitudo et bonum summum sunt idem, non ergo omnia appetunt hunc finem.
2. Praeterea, appetitus naturalis plantae est ut salvetur esse plantae, et ita de aliis rebus naturalibus; ergo non tendit ad obtinendum hunc finem.
3. Item, sicut dicit Boethius, De consolatione: "Bonum et unum idem in substantia, lapis vero partium suarum appetit unitatem, et ita de aliis compositis, et hoc sibi sufficit". Ergo non appetunt hunc finem, cum iste finis sit ulterior.
4. Praeterea, completo numero electorum, cum erit resurrectio, desinent haec esse, et ita non perficeretur eorum appetitus si hunc finem appeterent; perficitur autem vel perficietur; non ergo iste est finis quem omnia appetunt.
Contra: a. Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Bonum est quod desideratur ab omnibus", et Philosophus: "Bonum est quod omnia optant" ; sed non est bonum nisi participatione patione summi boni, sicut dicit Augustinus, in libro De civitate Dei et De Trinitate ; ergo appetitus creaturae non terminatur nisi in summo bono; sed iste est finis iam dictus; ergo finis iam dictus est quem omnia appetunt.
[Solutio]: 1. Ad quod respondendum quod duplex est appetitus: unus ex cognitione praehabita naturaliter vel ex acquisitione sive dono, et secundum hunc modum non omnia appetunt summum bonum vel finem istum: non enim omnia habent appetitum intellectualem, et secundum hoc quae habent appetitum huiusmodi, appetunt naturaliter beatitudinem, secundum quod bonum et beatitudo sunt idem. Alio vero modo sumendo appetitum naturalem omnia appetunt bonum, non in determinata ratione beatitudinis, sed in generali ratione quae est secundum quod bonum summum omnia conservat et terminat.
2. Ad id vero quod secundo obiciturv dicendum est quod plantae et aliae creaturae corruptibiles, cum appetunt continuationem sui esse quia continuatio sui esse est a summo bono, quod est in eis essentialiter et potentialiter et praesentialiter — quoad hoc appetunt naturaliter summum bonum.
3. Ad tertio obiectum dicendum est similiter de unitate quam appetunt res compositae: in hac enim unitate est summa unitas, et ita summa bonitas, sine qua nec est nec esse posset, et ideo eam naturaliter desiderat.
4. Ad ultimo obiectum dicendum est quod est finis quidam corruptibilium creaturarum secundum quod sunt propter hominem, et illo fine evacuato congruit non ulterius permanere, et hic est supplementum necessitatis humanae: et iste est alius finis ab illo quem naturaliter intendit unaquaeque res secundum suam speciem. Non ergo mirum est si non perveniant secundum finem istum vel illum ad beatitudinem, quae determinata est finis homini et intellectuali creaturae, cum non habeant immortalitatem cognitivae et motivae potentiae, secundum quam possint ea frui.