Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 2, Tit. 1, M. 4, Praeambulum

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, T. 1, M. 4, Praeambulum

Ordine consequenti dicendum est de causa efficiente.

Omissa vero Quaestione utrum sint plures causae efficientes rerum, eo quod ipsa satis datur intelligi ex praemissa Quaestione de pluralitate principiorum — et dicit etiam Philosophus: "Qui faciunt causas multas, destruunt naturam boni et non percipiunt", — transeundum est ad illam Quaestionem de causa efficiente:

Utrum tantum sit causa efficiens esse et non ipsius non-esse, utpote ipsius esse destructiva; deinde, utrum sit voluntate an necessitate causa efficiens; tertio, utrum per se sit causa an aliquo adiuncto.

PrevBack to TopNext