Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 2, Tit. 1, M. 4, C. 1

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, T. 1, M. 4, C. 1

UTRUM TANTUM SIT CAUSA EFFICIENS ESSE ET NON IPSIUS NON-ESSE.

Ad primum sic: 1. "Natura est boni producere etsalvare, mali autem corrumpere et destruere" — unde Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Non est ignis infrigidareneque boni non-bonum producere" —— sed prima causa efficiens est summum bonum; ergo non est eius corrumpere et destruere bonum; sed "esse, in quantum esse, bonum est" ; ergo eius non est destruere esse.

2. Item, Augustinus, in libro 83 Quaestionum: "Ad quem non-esse nonpertinet non est causa deficiendi" ; sed prima causa efficiens est summe ens; ergo non est causa deficiendi; ergo nec causa destruendi.

3. Item, idem similiter se habens semper natum est facere idem ; sed primum efficiens est semper similiter se habens; ergo facit idem; non ergo facit esse et non-esse: si enim dissimiliter se haberet, sicut sol in accedendo et recedendo, accedendo produceret res, recedendo corrumperet vel destrueret; sed nec accedit nec recedit, quantum est de se; ergo non est causa destructiva rerum.

4. Item, solis materialis est inducere lumen, tenebrae vero inducuntur per oppositionem terrae vel alicuius tenebrosi. Similiter erit de sole spirituali quod eius sit inducere lumen, tenebra vero, id est detectus esse, non erit ab ipso, sed ab aliquo alio.

Contra: a. Prima efficiens causa est perfectae potentiae; perfecta autem potentia est cui nihil deest vel addi potest; sed plus est posse posset facere quod sit et quod non sit quam quod sit tantum; ergo primae causae efficientis non est tantum, facere, sed posse destruere quod est.

b. Item, dicitur Isai. 45, 6-7: "Ego Dominus, et non alter, formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum" ; sed creare tenebras est facere malum et destruere esse.

c. Item, Ierem. 31,28: "Sicut vigilavi super eos, ut evellerem et demolirer et dissiparem et dispergerem, sic vigilabo super eos, ut aedificem et plantem". Ergo eius est evellere et demoliri etc.; primae ergo causae efficientis est destruere id quod est.

d. Item, Eccli. 11,14: "Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt". Ergo a Domino est non solum esse, sed et non-esse.

[Solutio]: Ad quod respondendum quod duplex est defectus, sicut habetur in III libro De libero arbitrio, et uterque defectus proprie est in natura intellectuali, scilicet defectus voluntarius, qui est culpabilis, et defectus involuntarius, qui est poena. Praeter hoc est tertius defectus naturae corruptibilis in se, ut quod ignis in se deficit et plantae in se deficiunt. De primo defectu dicendum est quod prima causa efficiens non est causa illius. De secundo vero dicendum quod in parte est ab ipso, in parte vero a creatura rationali, et ideo dicitur Sap. l,13-14: "Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum; creavit enim ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes. orbis terrarum" ; et postea sequitur: "Iniustitia est mortis acquisitio". E contra vero dicitur Eccli. 11,14: "Mors et vita a Domino Deo" ; quod exponit Augustinus, in "Quaestionibus Veteris Testamenti", 36 quaest., dicens: "Non est Deus auctor mortis, sed vindex, quia mortis auctor peccatum est; quomodo ergo Deus poterat facere mortem, qui nescit peccare? sed dum peccatis retribuit, ab ipso dicta est mors, cum non ex ipso sit, sed ex hoc qui peccavit". De tertio vero defectu, qui est naturae corruptibilis in se, dicendum quod non est in rebus a Deo, sed ex eo quod res sunt ex nihilo; nihilominus tamen in Deo est potentia destruendi, sicut et construendi.

[Ad obiecta]: 2. Ad secundo obiectum dicendum quod detectus ille, de quo loquitur Augustinus, in libro 83 Quaestionum, non est defectus poenalis in quantum huiusmodi, sed magis culpabilis vel ille defectus qui est ex hoc quod res est corruptibilis, ex hoc quod de nihilo et ex se hoc quod deficit.

3. Ad tertio obiectum dicendum quod propositio illa Philosophi idem similiter se habens etc. intelligitur de creaturis mutabilibus, quae secundum diversam sui mutationem aptae natae sunt agere vel pati, non autem intelligitur de ipso Creatore, qui semper eodem modo se habet et tamen causa est oppositorum secundum tempora diversa.

4. Ad quarto obiectum dicendum est quod non est simile omnino de sole spirituali, scilicet Deo, et de sole materiali: a sole enim materiali per absentiam sunt tenebrae materiales, sed a sole spirituali malitia, quae est tenebra sive discessio luminis, non est per sui absentiam, sed sui absentia, sicut contingit diceret, est ex ipsa malitia. Quoad hoc tamen est similitudo quod sicut tenebra materialis habet aliam causam, utpote corpus opacum, ita tenebra intelligibilis, scilicet peccatum, habet liberum arbitrium quod se avertit a Deo.

1. Cum autem dicit Dionysius quod "boni est salvare et mali corrumpere", primo et principaliter intendit de corruptione culpabili.

PrevBack to TopNext