Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 2, Tit. 1, M. 4, C. 2
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, T. 1, M. 4, C. 2
UTRUM SIT VOLUNTATE AN NECESSITATE CAUSA EFFICIENS.
Ad secundum vero membrum quaestionis qua quaeritur utrum Deus voluntate vel necessitate condiderit res — et dicimus necessitatem naturae, non coactionem — sic obicitur: 1. Boni est ratione bonitatis suae bona adducere ; unde Augustinus, in Quaestionibus Veteris Testamenti: "Bonus est, quiafecit existere quae non erant" ; et Dionysius, De divinis nominibus: "Optimi est optima adducere". Ergo natura bonitatis summi boni induxit optima ad manifestationem sui in creaturis. Unde Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Sicut omnium summitatisdivina bonitas a sublimissimis et maximis essentiis usque ad novissimapervenit, et adhuc super omnes est, neque iis, quae sursum sunt, anticipantibus eius excellentiam, nequeiis, quae deorsum sunt, ambitum transgredientibus, sed illuminat potentia omnia etc., sic divinae bonitatis significative imago sol, secundum multam consonantiam et omnia, quaecumque eum participare possunt, illuminat". Sed bonitas eius idem est quod natura eius; ergo ex necessitate naturae suae condidit creaturas.
2. Item, "si potuit creaturas facere et noluit, invidus fuit" vel ad minus non summe bonus — ita obicit haereticus — "si autem voluit et non potuit, impotens fuit" ; sed a Deo removetur impotentia et ponitur in eo summa bonitas; ergo bonitas eius induxit necessario voluntatem.
3. Item, Augustinus, in libro De civitate Dei, 22 6: "Hanc causam, id est ad bona creanda bonitatem Dei, hanctam iustam atque idoneam, quae diligenter considerata et pie cogitata omnes controversias quaerentium mundi originem terminat, quidam haereticinon viderunt". Cum ergo Dei bonitas sit causa iusta, et causa iusta sit necessaria, ex necessitate suae bonitatis bona creavit.
5. Praeterea, per simile potest argui quod inducit Dionysius de igne et summo bono: ignis enim est calefacere, summi autem boni producere et salvare; sed ignis necessitate naturae suae calefacit; ergo summum bonum ex necessitate naturae suae bona producit et salvat.
Quod autem voluntate fiant creaturae, habetur a. ex hoc quod dicit Augustinus, III De Trinitate: "Voluntas Dei est prima et summa causa omnium specierum et motionum; nihil enim fit quod de intelligibili atque interioraula summi Imperatoris non egrediatur". Et iterum, in libro 83 Quaestionum: "Qui quaerit quare Deus mundum voluit facere, quaerit causam voluntatis divinae; nihil autem est maius voluntate eius; non ergo causae mundi, id estvoluntatis, alia causa quaerenda est".
b. Item, in 24 cap. XI De civitate Dei: "Satis significatur Deum nulla necessitate, nulla suae cuiusquam utilitatis indigentia, sed sola bonitate, id est bona voluntate, fecisse quod factum est".
c. Item, quae differentia esset inter processionem Filii a Patre et processionem creaturae, si de necessitate naturae sive de natura produxisset creaturas?
Solutio: Ad obiecta ergo respondendum est quod sua voluntate gratuita condidit creaturas, sicut habetur ex auctoritatibus praecedentibus.
[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod primo obicitur in contrarium de necessitate bonitatis, dicendum est quod nomen necessitatis non congrue hic dicitur de Deo; unde Anselmus: "In Deo nulla cadit necessitas". Necessitas enim videtur dicere coactionem. Sed nec necessitas utilitatis ex parte sua, sicut habitum est in praecedenti auctoritate. Si vero dicatur necessitas congruitatis sive idoneitatis, sicut tangitur in quadam auctoritate, tunc dici potest quod ex necessitate bonitatis condidit res. Non tamen videtur congruere quod dicatur ex necessitate naturae. Licet enim idem sit bonitas quod natura eius, tamen si diceretur ex necessitate naturae, videretur poni talis necessitas qualis est in rebus naturalibus: in rebus enim naturalibus ignis ex necessitate naturae generat ignem et homo hominem; non sic autem est, cum creaturae fiunt a Deo.
2. Ad secundum dicendum est quod, cum dicitur Deus secundum rationem bonitatis creat res in ratione bonitatis ut a bono necessario sit bonum, notatur ibi necessitas ex congruentia causae finalis et eius quod ordinatur ad eam; nec ex hoc sequitur quod ex necessitate naturae condiderit creaturas.
3. Ad id vero quod tertio obicitur quod bonitas Dei est iusta causa conditionis rerum, et ita necessaria: respondendum est quod iustitia uno modo importat debitum, sicut dicit Anselmus, et secundum hunc modum non dicitur bonitas Dei causa iusta, scilicet ex debito. Alia vero modo dicitur iustitia secundum congruentiam, quia decet bonitatem eius, et secundum hunc modum dicitur bonitas Dei iusta causa. Unde in auctoritate additur idonea ad determinationem.
4. Ad quartum vero dicendum est quod, cum dicitur "quia bonus est Deus, sumus" vel bona sunt quae sunt ab ipso, notatur ex iam dictis necessitas congruentiae, quae est causati ad causam, non autem necessitas inferendi: nam ab aeterno Deus fuit bonus, nec tamen ab aeterno fuit bonitas creaturae. Similiter natura Dei ab aeterno fuit bona, nec tamen creatura ab aeterno fuit bona.
5. Ad ultimum dicendum est quod non est similitudo in agentibus secundum naturam et in primo agente secundum voluntatem: nam agens secundum naturam producit sibi simile in specie vel in genere, agens vero secundum voluntatem rectam producit simile, id est proportionale in dispositione, ut a bono bonum, ab uno unum, et ita de aliis dispositionibus quae conveniunt causae et causato. Praeterea, licet sit summe bonus, tamen, quia in ipso idem est natura quod voluntas, quae est summe libera, non creat res nisi secundum libertatem suae voluntatis.