Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 2, Tit. 1, M. 4, C. 3

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, T. 1, M. 4, C. 3

UTRUM PER SE SIT CAUSA AN ALIQUO ADIUNCTO.

Deinde dicendum est de tertio membro quaestionis, scilicet utrum agat per se an aliquo addito.

Quod agat aliquo addito, hoc videtur: a. Prima enim causa ponit causatum suum in esse; sed causa quae ponit causatum suum in esse, si sit universalis, additur ei aliquid per quod est propria causa illius; sed causa prima est causa universalis; ergo additur ei aliquid ad hoc quod sit causa propria huius vel illius; ergo est causa aliquo addito.

b. Item, sol non est causa propria huius dispositionis vel istius nisi cum additur aliqua conditio super esse solis, maxime in oppositis dispositionibus; cum ergo hoc sit in sole materiali respectu suorum effectuum, pari ratione erit in sole spirituali respectu suorum effectuum.

c. Item, causa universalis, cum fit propria, aut seipsa fit propria huius causati vel illius aut per aliud. Si se ipsa fit propria, hoc non videtur, quia aliunde est communitas et aliunde est proprietas; ergo ex alia re videtur esse proprietas; sed ipsa est universalis; ergo alia re quam se ipsa erit propria huius causati vel illius. Quod etiam videtur in universali et particulari in creaturis: universale enim et particulare ex diversis rationibus accipiuntur et particulare addit super universale. Sic ergo erit in supernis, ut universale et proprium ex diversis rationibus accipiantur et proprium huius causati vel illius addat super causam universalem.

Ad contrarium sic obicitur: 1. Si ageret aliquo addito ut esset causa, non esset prima causa: nam illud additum aut esset prima causa aut causatum, cum una sola sit prima causa, illud autem causatum exit in esse nonnisi per causam primam; sed est causa universalis; ergo aliquid additur ei ad hoc quod sit propria causa illius; et iterum quaeritur de illo et ita erit abire in infinitum aut oportebit stare in primis, ut non sit causa huius causati vel istius aliquo addito; ergo erit per se causa.

2. Item, in aliquibus causatis agentibus apparet quod per se agunt, ut sol per se illuminat et ignis per se generat ignem; ergo, cum nobilior sit actio primae causae quam actio alicuius ab ipsa descendentis, erit ergo actio primae causae per se ipsam.

3. Item, cum sit causa quae dat esse et iterum causa quae dat motum, nobilior est causa quae dat esse quam illa quae facit motum tantum; sed in causis facientibus motum est aliqua quae per se facit motum, ut in motore spherae supercaelestis; ergo aliqua erit earum, quae dant esse, quae per sedat esse; sed quae dat per se esse, nobilior est ea quae aliquo addito dat esse; cum ergo nobilior dispositio attribuenda sit primae essentiae, erit illa conditio causae quae per se dat esse.

4. Item, est causa per se et causa per accidens: causa vero per se, quae agit per naturam et per intellectum; omnis autem causa, quae agit per naturam et per intellectum, habet a causa prima, quae Deus est, quod agit; ergo causa prima per se multo fortius agit quam causa secunda. Ex iis ergo concluditur quod causa prima per se agit, non aliquo addito, in iis quae fiunt per creationem: haec enim sunt prima causata.

[Solutio]: Ad iam dieta respondendum est quod per se agere dicitur secundum plures modos. Dicitur enim per se agere, hoc est per suam naturam agere; dicitur etiam per se agere per suum intellectum et voluntatem agere. Primo ergo modo non dicitur per se agere producendo creata: non enim de sua natura producit. Secundo modo dicitur per se agere, quia per suum intellectum et voluntatem agit: et secundum hunc modum Deus dicitur per se agere, excludendo per accidens agere, item excludendo agere per aliud in primis causatis; in sequentibus vero causatis non sic est, sed agit aliquo medio, non propter sui insufficientiam, sed propter causatorum rectam ordinationem, quorum quaedam sunt nobiliora, quaedam vero minus nobilia.

[Ad obiceta]: 1. Ad id vero quod obicitur quod in infinitum esset abire, si prima causa esset aliquo addito causa: respondendum est quod aliter est in primis causatis et consequentibus. In consequentibus enim non est inconveniens ponere additionem causae, in primis vero est inconveniens ponere additionem causae. Unde in illis attendendum est quod causa prima universalis se ipsa est propria horum causatorum; haec autem additio su per universale non est per aliquid extrinsecum, sed per voluntatem eius, quae est idem quod essentia eius, qua vult facere rem nunc, et hoc nunc non est nunc aeternitatis, sed temporis sive aevi.

c. Ad id vero quod obicitur ex alia parte, quod aliunde est causa universalis et aliunde propria: dicendum est quod non sic est in causa prima universali, quae se appropriat, et causis consequentibus, quae inveniuntur in causatis, in quibus aliunde est communitas, aliunde est proprietas. Primum enim, sicut dicit Boethius, est forma sine materia et conditionibus particulantibus quae sunt in materia vel subiecto: et ideo non habet proprietatem ex ilio modo quo dicitur in creaturis, sed sua voluntate est actio, quae causam universalem appropria t; et licet ipsa actio sit ipsa voluntas, et voluntas sit aeterna, actio tamen est cum ipso nunc temporis.

b. Ad aliud dicicendum quod non est simile de sole materiali et causa prima: sol enim materialis secundum diversum sui situm vel rerum recipientium sui effectum vel communicantium diversos producit effectus; sol vero spiritualis ab omni diversitate situs abstrahitur et propter hoc non est actio eius, procedens in causata, actio naturalis, sed, cum indifferens sit secundum essentiam, secundum actionem voluntariam ea producit.

PrevBack to TopNext