Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 2, Tit. 2, Praeambulum
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, T. 2, Praeambulum
Dictum est supra de causa prima secundum substantiam et secundum rationem, sequitur de ipsa causa in actu. Ad causam vero in actu duo pertinent quaerenda: Primo, de ratione causae in actu, prout dicitur Rom. 11,36: "Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia" etc.; secundo, de ipsa actione qua causa est in actu suo primo: actio ad ipsam essentiam videtur referri, actiones vero appropriari personis divinis, quae sunt unius essentiae.