Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 2, Tit. 2, M. 1
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, T. 2, M. 1
De ratione causae in actu prout dicitur: Ex ipso etc.
Primo ergo fiat sermo de illis rationibus quae per illas praepositiones designantur. Et potest quaeri quae differentia sit illarum rationum inter se et quare illae ponantur, non aliae quae per alias praepositiones designantur, aut si sunt aliae, quae sunt illae et quare non plures quam tres.
Ad primum sic potest obici: 1. Haec praepositio ex designat conditionem causae materialis; sed conditio causae materialis non convenit primae causae; ergo non est dicendum quod "ex" ipsa sint omnia. — Item, cum dicuntur omnia esse "in ipso", continentia formae intelligitur, sicut cum dicitur Act. 17, 28: "In ipso vivimus, movemur et sumus". Quod autem ipse sit forma omnium, habetur in fine libri De vera religione: "Forma est omnium quae ab uno facta sunt et ad unum nituntur", et loquitur ibi de summa veritate. -— Item, haec praepositio " per" dicit rationem efficientis. Ergo videntur designari hae tres rationes causae: efficiens, formalis et materialis; sed hae tres non coincidunt in unam essentiam; ergo non sunt rationes primae causae causantis in actu.
2. Praeterea, ordo verborum non permittit has rationes causae; ratio enim causae materialis non est ante efficientem nec ratio efficientis in actu ante formalem: formalis enim est secundum quam est efficiens.
3. Item, ad Eph. 4,6 dicitur: "Qui est super omnes et per omnia et in omnibus nobis", ubi alia. praepositio primo ponitur, aliae vero duae manent.
4. Similiter, ad Col. 1, 16: "Omniaper ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant", ubi ponitur haec praepositio " ante", sed praemittitur haec praepositio " per". Quid ergo dicendum est de ordine istarum rationum et differentia praepositionum et quod ad Col. geminatur haec praepositio " in", aliae vero non geminantur?
5. Item, in libro De divinis nominibus, dicitur quod "omnis status et motus est ex ipso et per ipsum et in ipsum et propter ipsum", et alia translatio dicit: "Omnis statio et motus est ex quoet in quo etad quod et cuius gratia", ubi ponit in quo in loco eius quod est per ipsum. Item, alibi dicitur: " "Ex ipso et per ipsum et in ipso"et in ipsum sunt omnia", ubi quatuor videntur designari rationes.
6. Praeterea, .dicitur Rom. 11,36, in Glossa: " "Ex ipso"dicimus propter Patrem, "per ipsum"propter Filium, "in ipso"propter Spiritum Sanctum". Quae ratio est appropriandi ista tria iis tribus personis? Quare enim dicitur quod ex Patre sunt omnia potius quam de Patre, et quare potius ex Patre quam ex Filio vel ex Spiritu Sancto? cum illud, quod convenit uni personae per effectum in creaturis, conveniat et aliis.
[Solutio]: 1. Respondendum est quod, cum dicitur " Ex ipso", non notatur conditio causae materialis, sed notatur origo. Unde Augustinus super illud: Ex ipso etc.: "In illa Trinitate summa origo est omnium et perfectissima pulcritudo et beatissima delectatio", ubi nomine originis vult appropriare quod est Patri ratione potentiae. Hoc autem quod dicitur " in ipso", non sumitur ratione continentiae quae refertur ad causam formalem exemplarem, sed ratione continentiae quae convenit bonitati, quae appropriatur Spiritui Sancto, secundum quod dicitur Sap. 1,7: "Hoc, quod cantinet omnia, scientiam habet vocis". Hoc autem quod dicitur " per ipsum" appropriatur Filio, licet dicat causam efficientem: est enim causa efficiens, quae habet ab alia persona quod sit efficiens, et secundum hanc rationem dicitur de Filio: Filius enim habet a Patre quod sit efficiens; et quia per verbum facta sunt quae facta sunt, ideo convenienter appropriatur personae Filii. Non tamen sic haec appropriantur ut non sint communia omnibus ; unde Ambrosius, in libro De Trinitate: "Illud vigilanter attende nesic intelligas omnia esse ex Patre, ut neges esse ex Filio vel Spiritu Sancto, cum ex Patre et per Patrem et in Patre omnia sane dici possint; similiter et de Filio et de Spiritu Sancto, dici potest".
2. Ad id vero quod obicitur secundo, dicendum est quod haec praepositio " per", licet dicat causam efficientem ut frequenter, non tamen semper, sed designatur ratio exemplaris, per quam et secundum quam res fiunt. Aliter tamen exponit Origenes, Super Epistolam ad Rom.: "Quod dicit " ex ipsa", hoc ipsum quod sumus indicat; quod " per ipsum", per eius providentiam dispensamur in vita; quod autem dicitur " in ipsa", perfectio omnium et finis designatur".
3. Ad id vero quod obicitur de hoc quod aliae differentiae notantur Eph. 4,6: dicendum est quod hoc est secundum aliam appropriationem factam Patri, sicut ibi tangit Glossa: " "Super"enimdicitur Pater, quia non habet aliunde quod omnes creaturas excellit". Unde ratione excellentiae, quae convenit ratione originis, dicitur Pater esse "super omnes" ; "Filius vero, per "quem", quia per ipsum fitreparatio; Spiritus vero Sanctus est cui attribuitur esse "in omnibus nobis"per gratiam, in aliis vero creaturis per essentiam".
4. Ad id vero quod dicitur de differentia posita ad Col. 1,16, ubi primo dicitur: Omnia per ipsum creata sunt et in ipso etc.: dicendum quod " per" ibi notat efficientiam quae est aliunde, quae appropriatur Filio. " In ipso" vero notat immensitatem ipsius; unde dicit Glossa: "Eum non excedunt, quia immensus est", ut non notetur Filius ex tempore, sed ante omnem creaturam. Per immensitatem dicitur etiam esse ante omnes, ut ostendatur excellentia eius in dignitate super creaturas. Haec omnia ergo attribuuntur Filio, sed diversis rationibus, ut notetur causalitas secundum substantiam, immensitas secundum continentiam virtutis, excellentia vero ratione dignitatis. Quod autem sequitur " et omnia in ipso constant" refertur ad conservationem bonitatis.
5. Ad id vero quod dicit Dionysius, in libro De divinis nominibus, ubi ponuntur quatuor, ex ipsa et per ipsum etc.: dicendum est quod prima ratio, designata per hanc praepositionem " ex", attribuitur Patri ratione originis, quae est potentiae; " per ipsum", ipsi Filio ratione sapientiae; in ipsum vero et propter ipsum, Spiritui Sancto ratione bonitatis, quae duplicem habet proprietatem, scilicet quod terminat et finit. Et hoc patet per hoc quod in alia translatio—ne dicitur ex quo, quod pertinet ad originem, in quo, quod pertinet ad formam exemplarem sapientiae, ad quod, quod ad rationem termini, cuius gratia, quod ad rationem finis: et haec duo complectitur bonitas. Et similiter potest exponi illud quod ibidem dicitur: " "ex ipso et per ipsum et in ipso"et in ipsum", ut in ipso et in ipsum ad bonitatem terminantem et finientem referantur, reliquavero approprientur, sicut dictum est.
6. Ad illud vero quod ultimo obicitur de appropriatione facta, ad Rom. 11,36: dicendum est quod aliud in Scriptura sonat esse ex ipso et aliud esse de ipso: nam ex ipso dicuntur esse creaturae, non autem de ipso ; hoc tamen quod dicitur " ex ipso" commune est; unde Glossa: "Quod de ipso est, potest dici esseex ipso; non autem omne, quod est ex ipso, est de ipso, quia non est de substantia sua: ex ipso enim sunt caelum et terra, quia fecit ea, non autem de ipso, quia noni de substantia sua".