Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 2, Tit. 2, M. 2, Praeambulum
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, T. 2, M. 2, Praeambulum
Consequenter dicendum est de ipsa actione secundum quod dicitur causa esse in suo actu primo. Est autem illa actio creatio. Circa vero creationem quaeruntur haec: Primo, utrum creare sit facere; secundo, utrum sit primus actus actuum divinorum; tertio, utrum sit idem quod essentia divina; quarto, utrum creare, sit proprium Dei; quinto, utrum sit in tempore vel cum tempore vel ante tempus; sexto, an philosophi pervenerint ad notitiam creationis.