Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 2, Tit. 2, M. 2, C. 1

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 1

UTRUM CREARE SIT FACERE

Ad primum sic obicitur: a. Ea quae dicuntur de Deo, secundum modum alicuius praedicamenti dicuntur; cum ergo creare dicatur de eo, secundum modum alicuius praedicamenti dicetur; nonnisi secundum rationem actionis; ergo creatio est actio et creare est agere.

b. Item, Augustinus, in libro De civitate Dei, exponens illud quod dicitur: "In principiocreavit Deus caelum et terram", "hoc est vel quia primo fecit vel quia in Verbo unigenito fecit". Ergo creare est facere.

c. Praeterea, dicitur in Psalmo: "Qui fecit cae-lam et terram, mare et omnia" etc. Ibi Glossa: "Omnia dicit ne quem alium putes Creatorem". Ergo creare est facere.

Contra: 1. In Isai. 45, 7, dicitur: "Ego Dominus formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum". Quod exponens Augustinus, in libro De moribus Manichaeorum, propter hoc quod in quadam translatione ita invenitur: "Ego facio bona et condo malu": "Facere est omnino quod non erat, condere autem sive creare est ordinare quod illud, quod utcumqueiam erat, melius sit".

2. Item, in libro Contra adversarium Legis et Prophetarum: "Facere est quod omnino non erat, creare vero ex eo quod iam erat ordinando aliquid constituere. Ideoque hoc loco dictus est Deus creansmala, quoniam peccantibus ea convertit in malum quae bonitatis eius largitate facta sunt bona".

3. E contrario videtur designari per hoc quod dicitur in principio Geneseos, ubi primo dicitur: "In principio creavit Deus caelum et terram" ; et post sequitur: "Dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux", et itae de aliis. Ergo creare ante facere: ex quo designatur quod creare ex nihilo, facere ex aliquo. Similiter super illud in Cantico Deuter.: "Qui possedit et fecit et creavit", Glossa: "Praeposterus ordo: primo enim creavit Deus disponendo ut esset, secundo fecit informando, tertio possedit dominando". Item, alia Glossa: " "Creavit", dum materiam, unde formari posset, condidit; "fecit", cum ad imaginem formavit; "possedit", cum per fidem sibi vindicavit". Ergo prius est naturaliter creare quam facere. Sed quid est quod dicitur in Psalmo: "Ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt" ? ubi dicit quaedam Glossa: " "Dixit, et facta sunt", praemittendo esse factumei quod est esse creatum".

[Solutio]: Ad quod respondendum est quod creare dicitur multipliciter. Proprie enim dicitur ex nihilo facere; sed sicut esse ex nihilo dicitur differenter, ita et creare dicitur differenter. Uno enim modo dicitur creare omnino de nihilo facere, et secundum hoc dicitur: "In principio creavit Deus caelum et terram". Alio vero modo dicitur de nihilo facere, cum recreat: hoc enim est de non-esse culpae reducere ad esse gratiae, et secundum hoc potest illud dici quod dicitur in illo Psalmo: "Exultate, iusti,in Domino", in illo versu: "Dixit, et facta sunt" ; dicuntur enim ibi creata quae per gratiam sunt recreata. Tertio vero modo dicitur creare, cum illud quod deficit in bonum convertitur, et hoc est malum ad bonum ordinare, et sic accipitur, cum dicitur: "Ego Dominus faciens bonum et creans malum" ; mala enim in bonum convertit. Nihilum ergo dicitur tripliciter: vel quod omnino nihil est vel quod nihil est ratione culpae vel quod nihil est ratione poenae.

[Ad obiecta]: 1-3. Et per hoc solvi possunt ea quae obiecta sunt secundum diversas acceptiones eius quod est creare.

PrevBack to TopNext