Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 2, Tit. 2, M. 2, C. 2
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 2
UTRUM CREARE SIT PRIMUS ACTUUM DIVINORUM.
Deinde procedendum est et primo obicitur quod D non est creatio prima actio: 1. Nobilior enim est actio quae habet bonum in principio et bonum in termino quam quae habet tantum bonum in termino ; sed creatio habet bonum in termino, non in eo ex quo, aliae vero actiones habent bonum utrobique; ergo aliae actiones sunt nobiliores.
2. Item, creatio, secundum quod dicitur: "In principio creavit Deus" etc., terminatur ad informe. Unde Augustinus, in XII Confessionum: "Informis illa materia, quam de nihilo Deus fecit, appellata est caelum et terra, cum dictum est: "In principio creavit Deus caelum etterram", non quia hociam erat, sed quia esse poterat; nam posteascribitur caelum factum". Sed facere terminatur ad id quod habet speciem; ergo dignior est actio quae nomine eius quod est tieri designatur.
Contra: a. Nobilior est actio qua datur esse in quantum huiusmodi quam qua proximo datur aliqua additio super esse: omnis enim prima causa et universalis plus influit super causatum quam causa secunda ; sed a causa prima influit esse eis; ergo nobilior est actio; sed illa est creatio; ergo creatio est nobilior aliis actionibus.
b. Item, actio, quae procedit ex uno sibi sufficienti, est dignior actione quae quaerit necessario multa; sed aliae actiones exigunt necessario multa, creatio vero ex uno est; ergo creatio dignior est.
Respondendum est quod creatio dignior est aliis actionibus propter simplicitatem ex parte actionis et principii.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo ergo obiectum in contrarium dicendum quod creatio, licet non habeat in utroque suo termino ens sive bonum, non propter hoc est minus nobilis, sed eo nobilior, quia non quaerit sibi subiectam materiam: non enim ex parte sui principii habet imperfectionem, sed principium ex supereffluentia alia producit ex nihilo. Est tamen distinguendum quod sumpta actione quodam generali modo, si licet dicere, nobilior est aliqua actio quae est de existenti quam illa quae est de nihilo; sed illud existens est ante nihil sive non-aliquid; unde dicendo quod spirare vel generare est agere — ut non otiosa dicatur Dei bonitas ab aeterno, sicut philosophi vel haeretici obiciunt — erit actio sic dicta nobilior creatione. Si vero accipiatur actio de praeexistenti quod fit ex nihilo, erit creatio nobilior actio illis actionibus consequentibus; generatio ergo aeterna nobilior est, agens vero de praeexistenti materia minus nobile.
2. Ad id vero quod obicitur quod actio dignior est cuius terminus est dignior, et ita facere dignius quam creare: dicendum est quod licet creare respiciat materiam informem, nihilominus tamen et ea quae formata sunt et formae eorum creatae sunt. Unde Augustinus, in libro De Symbolo: "Rectissime creditur Deum omnia de nihilo fecisse, ut ordinatissimo Dei munere prima capacitas formarum fieret, ac deindeomia quae formantur". Item, Super Genesim ad litteram ; . Non temporali, sed causali ordine prius facta est informis formabilisque materies et spiritualis et corporalis, nec instituta est nisi ab illo summo Deo, ex quo sunt, secundum illud Eccli. 18,1: "Qui vivit inaeternum, creavit omnia simul".