Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 2, Tit. 2, M. 2, C. 3

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 3

UTRUM CREARE SIT IDEM QUOD ESSENTIA DIVINA.

Ad tertiam vero quaestionem qua quaeritur utrum creatio sit ipse Deus sive divina essentia, sic est procedendum:

Quod non sit, videtur: 1. Creatio enim non fuit ab aeterno sive aeterna: creatio enim est, cum creatum est; sed divina essentia est aeterna; ergo non sunt eiusdem essentiae; non ergo hoc praedicabitur de essentia illius vel est essentia illius.

2. Item, creatio multiplicitatem quamdam in effectibus recipit, cum dicitur huius vel illius, divina vero essentia nullatenus recipit multiplicitatem; ergo non est essentia huius essentia illius. Contra: a. Omnimoda simplicitas est in Deo ; ergo sua actio est sua potentia et sua essentia: haec enim omnia secundum substantiam dicuntur; ergo creatio, cum sit actio divina, erit ipsa divina essentia.

b. Item, in simplici non differt quod est et quo est ; sed quod creat, creatione creat; ergo non differt in Deo quod creat et quo creat; sed divina substantia sive essentia est quae creat; ergo est ipsa creatio. — Quod concedendum est.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum vero in contrarium respondendum quod, licet creatio dicat nonaeternum ratione eius quod est ex nihilo vel ratione acti, nihilominus tamen aeternum potest dici de ea ratione ipsius essentiae creantis, et ipsa potest dici de aeterno: connotatur enim effectus temporalis, sed supponitur actio quae in Deo idem est quod Deus.

2. Ad secundo obiectum dicendum est quod, licet creatio multiplicitatem quamdam habeat ex parte effectuum, non tamen dicitur divina essentia multiplex, quae eadem est secundum rem: non enim dicit respectum aliquem ad creaturam. Et ne crederetur multiplicitas aliquo modo esse in essentia divina, non dicitur creatio actio multiplex. Et licet non-aeternum dicatur de aeterno, cum dicitur divina essentia creat, non tamen dicitur divina essentia variabilis eo quod nunc creat, nunc non creat: creare enim non dicitur aeternum ex parte qua respicit creatum, sed ex parte qua respicit divinam essentiam. Et ita, licet creatum dicatur mutabile, quod est unum extremum in ratione dicendi, non propter hoc divina essentia est mutabilis, quae est alterum extremum, ex qua parte non est mutabilitas.

PrevBack to TopNext