Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 2, Tit. 2, M. 2, C. 4
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 4
UTRUM CREARE SIT PROPRIUM DEI.
Ad quod sic obicitur: 1. Triplex est potentia: volendi omne bonum, sciendi omne verum, faciendi de nihilo; sed duplicem potentiam contulit et conferre potuit alicui creaturae; ergo et tertiam potentiam similiter potuit conferre alicui creaturae.
2. Item, maius vel aequale est dimittere peccata et creare caelum et terram; sed potentiam dimittendi potest conferre ministris Ecclesiae et contulit Christo homini ; ergo et potentiam creandi potuit conferre.
3. Item, divina essentia est tam foecundae bonitatis, ut omne bonum in genere vel in specie, quod non repugnat creaturae, contulit alicui creaturae. Aut ergo potentia creandi repugnat aut non repugnat. Si non repugnat, contulit; si vero repugnat, in quo est illa repugnantia? nullum enim genus oppositionis videtur importare.
Contra: a. Super illud in Psalmo: "Ipse mandavit, et creata sunt", Glossa: "Facere nos possumus, sed non creare, quodproprie est de nihilo aliquidfacere; ipse ergo solus creat, quod proprium est deitatis".
b. Item, actio procedens et substantia non est nobilior ipsa substantia; sed res, procedens ex nihilo, minus nobilis est quam actio secundum quam procedit res ex nihilo; sed creatio est huiusmodi actio ; ergo, cum sit nobilior, non procedit ab aliqua re creata tamquam a principio; ergo et potentia creandi, cum sit prior ipsa actione, disconvenit a substantia creata ; non ergo erit aliqua creatura habens potentiam creandi ex natura creaturae: quod enim Christus habuit potentiam creandi, hoc fuit ratione divinae naturae.
[Solutio]: Quod concedendum est. Unde Augustinus, in libro De Trinitate: "Sicut nec parentes dicimuscreatores hominum nec agricolas creatores frugum, quamvis eorum extrinsecus adhibitis motibus Dei virtus ista creanda interius operetur, ita non solum malos, sed necbonos angelos fas est putare creatores". Eadem sententia habetur Super Genesim ad litteram.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo obiectum in contrarium dicendum est quod non est simile de potentia creandi et de potentia sciendi vel volendi: hae enim potentiae non repugnant creaturae intellectuali, sed sunt ad perfectionem eius, potentia vero creandi repugnat, cum sit nobilior substantia creata. — Et si obiciatur de potentia Dei utrum possit dare: dicendum est quod sicut posse Dei non est ad faciendum meliorem se, ita nec ad faciendum creaturam parem sibi nec ad dandum proprietatem suam, utpote quod creatura sit ubique, quod est proprium Dei: sic nec quod potentia creandi res sit creaturae. Si etiam potentia creandi omnia, quae est Dei, attribueretur creaturae, haberet potentiam creandi se, et ita esset causa sui ipsius. Habet tamen aliqua creatura potentiam sciendi omnia, ut anima Christi; non ergo simile est de potentia. et scientia. —
Et si dicatur: numquid est Deus impotens? — respondendum est quod non: posse enim quod non decet non est posse.
2. Ad id vero quod obicitur de potentia dimittendi peccata, quae est aequalis vel maior quam creare: respondendum est quod est duplex potentia dimittendi. Est enim potentia delendi ipsam culpam: et haec est propria Dei; unde Isai. 43, 25: "Ego, egosum qui deleoiniquitates propter me". Est potentia dimittendi peccatum ratione poenae: et hanc potuit concedere creaturae et concessit Christo homini. Iudaei ergo, quia non crediderunt ipsum esse Christum, dicebant ipsum blasphemare, cum dicebat, Matth. 9,2: "Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua" ; respondit autem Christus: "Utsciatis autem, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, ait paralytico: Surge" etc.; et post sequitur: "Et glorificaverunt Deum, qui dedit talem potestatem hominibus". Ubi dicit Hieronymus: "Nescientes verum dicebant quia nullus "potest dimitterepeccata nisi Deus", quia per eos dimittit quibus dimittendi tribuit potestatem".
3. Ad tertio obiectum dicendum est quod ex foecunditate bonitatis divinae est dare alicui creaturae secundum suam virtutem scilicet creaturae. Sed potentia creandi, sicut dictum est, non convenit virtuti creaturae, immo repugnat; unde non decuit divinam bonitatem eam creaturae conferre ut esset ex virtute creaturae. Quod enim dicitur de Christo: "Puer ille creavit stellas", ratione personae divinae attribuitur, quae communis erat divinae naturae et humanae.